Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Trinitatis mysterium ratione demonstrari non posse

§. 7. Trinitatis mysterium ratione demonstrari non posse.

NUlla ratione naturali demonstrari posse distinNctionem personarum in Deo, seu trium, seu duarum tantum communis est ac receptissima Theologorum doctrina. Et quidem ea demonstratione quae ex causis procedit, non posse, manifestum est ex eo quia Trinitatis in divinis nulla est causa. Quod autem neque ex effectis, id est, ex creaturis demonstrari possit, hujusmodi demonstratione ostenditur, quia ex creaturis perveniri non potest in cognitionem creatoris, nisi tanquam causae atque principii respectu earum: Atqui ratio causae respectu omnium creaturarum prorsus aequaliter & indifferenter tribus in deitate Personis communis est; quia ut habet certissimum axioma Theologicum: Trinitatis opera indivisa sunt & inseparabilia, sic ut nihil agat in creaturis una persona, quod non idem eodem prorsus modo agant reliquae, nimirum una eademque virtute & operatione quae est essentia divina aequaliter omnibus tribus, communis: Unde nec tres personae tria dici possunt retum principia, sed unicum principium, simplex & indivisum. Nulla igitur ex trinitate personarum in operibus Dei potest existere diversitas, sicut solet in operibus humanis ex diversitate opificum, non eadem vel eodem modo, operantium: Consequens igitur est ex operibus Dei nulla demonstratione colligi posse personarum in Deo distinctionem, quandoquidem etsi per impossibile non essent in Deo plures personae, sed una tantum; nihilominus tota creatura prorsus eadem atque eodem modo: Deo processisset, aut procedere potuisset. Hinc est quod patres mysterium hoc inscrutabile esse semper professi sint, quodque Ecclesia in festo sanctissimae Trinitatis, utatur illis Apostoli verbis Roman. I1. O altitudo divitiarum sapientiae & scientiae Dei. &c. Itaque Athanasius lib. de Spiritu sancto loquens de hoc Deitatis in tribus personis mysterio, Deitas inquit, non demonstratione rationum traditur, sed fide & pia cogitatione cum religione, & Hilarius libro 1. de trinitate: Non putet homo sua intelligentia generationis secretum posse consequi. His adde quod difficillimum est credere trinitatem personarum, etsi revelatam a Deo, quare multo minus ad eam cognoscendam pertingere poterit ingenium humanum ex ratione naturali. Etsi vero non possit ratione demonstrari, fide tamen supposita possunt adferri congruentiae quaedam, quibus doceatur non esse absurdum nec contra rationem id quod credimus.

Prima congruentia est, quia summi & infiniti boni est seipsum summe & infinite communicare, quod non fit nec fieri potest in creaturis; ergo congruum est ut fiat in productione personae, vel personarum in divinis.

Secunda, perfecta beatitudo comprehendit omnia bona: Est autem insigne quoddam bonum consortium aequalium personarum; ergo illud Deo utpote perfectissime beato tribuendum.

Tertia, praecipuum ad foelicitatem bonum est amicitia, quae quidem non consistit nisi inter plures, cum & Gregorius testetur quod charitas minus quam inter duos esse non possit; ergo nec illud bonum a Deo, ut qui summa felicitas est, removeri debet.

Quarta, gignere sibi simile magna perfectio est, quae proinde non est a Deo removenda, qui est omni ex parte perfectus; ergo Deus gignit filium sibi per omnia similem.

Quinta, quia melius est Deum ab aeterno produxisse aliquid & fuisse principium actu quam potentia tantum, atque ita ociosum fuisse; igitur ab aeterno produxit ex se personam unam, vel plures sibi aequales. Quae ratio plus habebit momenti, si statuamus, quod est valde probabile, non potuisse creaturam aliquam a Deo fieri ab aeterno.

Postrema, quia multa creaturis impressa sunt vestigia trinitatis, ut infra docebimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7