Capitulum 8
Capitulum 8
Quaedam in contrarium argumenta solvuntur
ADversus superiorem doctrinam quaedam objici solent: Primum quod creaturis omnibus, ut modo diximus, impressa sunt vestigia trinitatis, imo & quibusdam impressa trinitatis imago, quemadmodum postea dicetur: atqui ex vestigio tanquam sensibili effectu fera cognoscitur ac deprehenditur, & ex imagine agnoscitur ille cujus est imago; licebit igitur & sacro sanctam trinitatem simile demonstrationis modo cognoscere ex creaturis. Quam collectionem confirmare videtur Aug. lib. 6. de trinitate capite decimo, dum ex eo quod in creaturis apparet vestigium trinitatis, docet nos non creatorem tantum, sed & trinitatem per ea quae facta sunt intelligere.
Secundum, Isaiae ultimo, Dominus naturali ratione probat se generare & proinde filium habere dicens: Nunquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? & si ego qui generationem caeteris tribuo, sterilis ero?
Tertium, Naturali ratione scire possumus a Deo procedere cognitionem & amorem, quodque haec duo non sint aliud a Deo, sed unum & idem cum ejus essentia. Si quidem naturali ratione cognoscitur nullum esse accidens in Deo, sed quicquid in eo est, essentiam ejus esse: Igitur processio filii per modum conceptus & Spiritus sancti per modum amoris naturaliter intelligi potest ac demonstrari. Et hujusmodi ratione docet S. Thomas prima parte quaestione 27. art. 1. in corpore; & ad tertium processionem esse in divinis, eamque duplicem ex qua sequitur trinitas personarum.
Quartum, Summa veritas est per se maxime cognoscibilis; atqui Deus trinus & unus est summa veritas; ergo est per se maxime cognoscibilis, & proinde in ejus cognitionem ratione naturali poterit perveniri.
Quinto, Profertur hujusmodi demonstratio: Mundus factus est summa potentia; ergo Pater est; summa sapientia: ergo Filius est, & summa bonitate; ergo Spiritus sanctus est.
Sexto, Richardus a sancto Victore lib. 1. de trinit. cap. 4. Ad omnia, inquit, quae credere oportet non deest ratio non solum probabilis, sed necessaria.
Septimo, in Historia S. Caeciliae, Tiburtinus virgini gratias agit, quod cito unum esse Deum in tribus personis ei per rationes aperte probasset.
Octavo, Glossa quaedam super illud Roman. primo, Invisibilia Dei, &c. teste S. Thoma super cundem locum dicit, quod per invisibilia Dei intelligitur Persona Patris, & per sempiternam virtutem Persona Filii, & per divinitatem Persona Spiritus sancti; significat ergo Philosophos in cognitionem trium Personarum ex visibilium contemplatione pervenisse.
Postremo probatur hoc ipsum de Philosophis ex Augustino qui libro 10. de Civitate capite 23. testatur Porphyrium & Plotinum Platonicos in divinis cognovisse Patrem & Filium; Quod quidem illi accepisse videntur ex libro sexto Platonis de republica, ubi bono tanquam Patri filium tribuit eil simillimum. Eodem loco Augustinus etiam Spiritus sancti quandam notitiam iisdem Philosophis tribuere videtur. Sed & in commentario illius loci Ludovicus Vives inter alia commemorat oraculum quoddam Serapidis, in quo expresse nominantur Pater, Filius & Spiritus sanctus. Ac rursum Augustin. libro 7. confessionum cap. 9. legisse se scribit in libris Platonicorum exordium illud Evangelii secundum Joannem: In principio erat verbum, &c. non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis & multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat verbum, & quae sequuntur. De quo exordio testatur idem Augustinus lib. 10. de Civitate cap. 29. Dicere solitum quendam Platonicum, dignum illud esse quod aureis litteris conscriptum per omnes Ecclesias in locis eminentissimis legendum proponeretur. Quin & tractatu 2. in Joannem, dicit multos Philosophos, id quod est in principio verbum vidisse, quod caeteri tantum credunt & non vident.
Praeterea refert Suidas de Hermete Trismegisto, quod agnoverit & scripserit Trinitatem in una divinitate. Commemorat & Lactantius lib. 4. divin. institut. cap. 5. testimonia quaedam de filio Dei ex libris ejusdem Hermetis, & ex versibus Sybillarum, & cap. 9. verbum Dei ne Philosophis quidem ignoratum fuisse, Zenonis Philosophi exemplo confirmat.
Sed ad haec ita respondemus. De primo quidem, cum vestigium & imago sint tantum similitudines rerum, non posse ex iis id demonstrari cujus sunt similitudines. Nam similitudo declarat quidem, sed non probat, hoc est, si res prius cognita fuerit aut credita, tum adjuncta similitudine magis illustrabitur; at si prorsus sit ignota, non poterit in cognitionem nostram res ea cadere per similitudinem: velut si quis nunquam viderit regem vel leonem neque quicquam de iis legerit vel audierit, is leonem ex solo vestigio, aut regem ex sola imagine cognoscere nunquam poterit. Neque omnino sciet haec ipsa esse aliquarum rerum similitudines. Ad eundem modum, qui Trinitatem prorsus ignorat in ejus cognitionem ex creaturis tanquam signis, duci non poterit. Sed si jam ante fide Trinitatis imbutus fuerit, ejus imaginem & vestigia quaedam in rebus deprehendet, per quae fides praeconcepta firmetur atque augeatur.
Ad secundum loquitur apud prophetam Dominus de generatione filiorum per adoptionem, & de multiplicatione filiorum Ecclesiae. Nec firma est de generatione naturali, quamvis interdum a Patribus ad eam accommodetur, quia posito per impossibile quod Deus non habeat filium, adhuc per omnipotentiam suam poterit res producere & rebus dare fecunditatem. Mirum est autem in hoc argumento solvendo laborare Altisiodorensem, cum non aliud quam congruentiam quandam, de qua superiori capite, concludere ex eo liceat.
Tertium argumentum non aliud probat quam eandem essentiam cognitionis & amoris divini cum ipso Deo, quia demonstrari potest in Deo non esse accidens; sed non inde sequitur demonstrative Personarum distinctio. Nam & filius cognoscit & amat, & Spiritus sanctus; nec tamen filii est filius, nec Spi
Ad quartum, summa veritas per se quidem & proinde ad supremum intellectum, id est divinum, est maxime cognoscibilis, non autem in ordine ad intellectum creatum, praesertim humanum. Sed summae veritatis, quoad unitatem deitatis, haberi potest a nobis cognitio ex creaturis, quoad Trinitatem vero, non nisi per revelationem.
Quod quinto loco propositum est minime demonstrat, quia tria ista potentia, sapientia, bonitas, etsi quadam ratione approprientur singula singulis Personis, de qua re suo loco dicemus, revera tamen tribus Personis sunt communia, nec minus perfecte in una earum reperiuntur quam in alia:
Ad sextum respondet S. Thomas de veritate qu. 14. art. 9. ad primum. Sententiam Richardi intelligendam de omni credibili quod non est per se notum. De omni enim tali habetur ratio non solum probabilis, sed etiam necessaria, quamvis eam nostram praesentiam contingat latere, ut ibidem addit Richardus. Unde (inquit S. Thomas) rationes credibilium sunt ignotae nobis sed notae Deo & beatis, qui de his non fidem sed visionem habent. At verior responsio est Richardum ita quidem sensisse, ut liquet ex sequentibus, & maxime libro tertio & deinceps, sed non sine errore. Conatur enim rationibus humanis demonstrare Personarum pluralitatem in divinis, sed vere non demonstrat.
Ad septimum, probatio quam ad declarandum mysterium Trinitatis adhibuerat sancta Caecilia, sumpta erat ex quodam ternario artis, memoriae & intelligentiae quae sunt in eodem animo hominis, nec ad aliud assumpta, quam ut ea qualicunque similitudine persuaderetur non esse absurdum quod de Trinitate Personarum in Deo tradit religio Christiana.
Quod octavo loco objicitur, hodie non extat in Glossa, facile tamen cum S. Thoma respondetur, iis verbis non significari quod philosophi ductu rationis potuerunt pervenire per ea quae facta sunt in cognitionem Personarum quantum ad propria, quae non significant habitudinem causae ad creaturas; sed secundum appropriata, quae revera sunt omnibus Personis communia.
Ad postremum respondetur, Philosophos in suis scriptis similiter quidem fortassis aliquando locutos fuisse, quomodo Scriptura sacra loquitur, sed sensu longe diverso. Quod enim Christiana fides praedi¬
cat tres distinctas Personas, Patrem, Filium & Spiritum sanctum unum esse Deum non plures, non magis in eorum cogitationem ex sola ratione naturali venire potuit, imo multo minus, quam mysterium incarnationis verbi Dei ac redemptionis generis humani, quod teste Apostolo 1. Cor. 2. in cor hominis nonascendit, sed solo Spiritu Dei revelatur. Philoso phi ergo illi per filium Dei non Personam a Patre distinctam & de ejus substantia genitam intellexerunt, sed mentem seu rationem operatricem; Deo inexistentem atque ex Deo ortam rerumque opificem, quomodo in homine atque ejus anima inest & ab ea
procedit ratio practica, velut principium operationum hominis, quae tamen non est suppositum quoddam consubstantiale ipsi animae, neque generatione proprie dicta ab ea promanat, sive rationem illam operatricem imaginati fuerint Deo esse accidentariam, quomodo hominis & animae intellectivae accidens est ratio practica: sive etiam eo assurgere valuerint, ut illam existimarent non esse revera distinctam ab essentia Dei. Nec ob aliud tantopere laudatum ab illis est exordium Evangelii Joannis, quam quod per λόγον, rationem hujusmodi significatam intelligerent, per quam a Deo omnia facta essent. Si quid autem de Personarum in uno Deo plural itate cognoverunt, non est dubitandum ad ejusmodi cognitionem eos peculiari illustratione divinitus adjutos fuisse, quando nec quidem unius Dei exactam & errore vacuam cognitionem, absque tali auxilio consequi potuissent, ut supra ostensum est. Idem de Trismegisto & Sibyllis dicendum, utpote qui magis Prophetico spiritu, quam ingenio humano divina quaedam mysteria chartis mandasse videntur, nimirum similes Balaamo, quem licet gentilem & idololatram, spiritu tamen divino quaedam de Christo prophetasse constat ex sacris literis.
On this page