Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

In quibus rebus, et quomodo vestigium Trinitatis inveniatur

§. 9. In quibus rebus, & quomodo vestigium Trinitatis inveniatur?

INter imaginem & vestigium Trinitatis ita distinIguunt Theologi, ut per vestigium intelligant obscuram ac pertenuem quandam Trinitatis repraesentationem; per imaginem vero similitudinem ejus expressiorem, quae nimirum pertingat usque ad propriam quandam rei significatae repraesentationem.

Reperitur vestigium Trinitatis in omni prorsus creatura. Quod ita declaratur: In omni re insunt haec tria, unitas, species & ordo. Est enim res unaquaeque una secundum naturam suam certis limitibus comprehensam, habet & speciem seu pulchritudinem quam ei forma sua tribuit vel essentialis vel accidentaria. Habet postremo ordinem seu aptam compositionem partium vel qualitatum vel affectionum suarum. Porro unitas respondet Patri. Nam sicut unitas est principium numeri, & fundamentum speciei atque ordinis; ita Pater in divinis prurcipium reliquarum Personarum: Species respondet Filio, quia sicut unaquaeque res cognoscitur per formam scu speciem suam; ita Pater per Filium; quippe qui sit Patris imago. Col. 1. & figura sive character substantiae ejus. Heb. 1. Unde ipse dicit Joan. 14. Si coqnovissetis me, & Patrem meum utique cognovissetis. Et iterum: Qui videt me videt & Patrem: Odo respondet Spiritur sancto, cui tribuitur amor, bonitas & concordia, qua fit ut plurimarum rerum & partium ejusdem rei decens inter ipsas ordo consistat. Agit de hac re Augustinus lib. 5. de trinit. capite nono, & libro primo de vera religione cap. 7. 43. & 55.

Porro aliud Trinitatis vestigium nobis insinuatur in eo quod Sapientiae undecimo dicitur, Deus omnia in mensura & numero & pondere disposuisse. Quae tria quomodo in Deo sint, & in omnibus operibus Dei reperiantur, pulchre docet Aug. lib. 4 de gen. ad litt. cap. 3. 4. & 5. Aliud item vestigium in eo constitui potest, quod in omnibus rebus sint haec tria, esse, posse, & operari. Rursum aliud in eo quod tres solum passiones sunt omnibus rebus communes, unum, verum, bonum.

Possunt & alia hujusmodi in rebus assignari Trinitatis vestigia, de quibus generatim quemadmodum in creaturis inveniantur, multa disserit Augustinus in libris de Trinitate, videlicet a lib. 9. usque ad 15.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9