Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Imago Trinitatis in quibus et quomodo reperiatur

§. 10. Imago Trinitatis in quibus & quomodo reperiatur.

IMago Trinitatis quam diximus esse propriam Aquandam Trinitatis repraesentationem, non in omni creatura, sed in sola intellectuali reperitur, idest, in homine & angelo, quae res ab Augustino fuse declaratur pluribus locis a Magistro citatis, sed praecipue lib. 14. de Trinit. cap. 7. & sequentibus & lib. 15. cap. 20. & sequentibus. Breviter autem a nobis explicari potest hoc modo.

Sunt in omni intellectuali creatura haec, memoria, intelligentia, voluntas. Ubi memoria secundum Augustinum lib. 14. de trinitate cap. 11. non accipitur pro sola rerum praeteritarum recordatione, sed in genere significat actualem cogitationem, qua mens contemplando sibi praesto est. Igitur memoria cogitamus, intelligentia comprehendimus, voluntate amamus. Jam vero, quemadmodum cogitatio reliquarum duarum actionum origo est (nam de re unaquaque prius cogitamus, quam eam vel intelligentia comprehendamus, vel voluntate ame mus (ita Pater origo est & principium Filii & Spiritus sancti. Deinde sicut comprehensio praecedit amorem (prius enim rei naturam ac modum com¬

prehendimus, quam amore in eam feramur) ita filius prior est spiritu sancto. Denique sicut ex cogitatione praevia & subsequente rei comprehensione seu conceptu, qui quoddam verbum mentis est, oritur amor; ita ex patre qui primum principium est, & filio qui verbum patris est, procedit spiritus sanctus, cui amor peculiari ratione tribuitur.

Rursum, quemadmodum haec tria facultatum vel actionum genera sunt inter se distincta quidem, sed tamen in una mentis humanae vel angelicae natura conveniunt: ita trium in Deo personarum distinctio naturae divinae non dividit unitatem. Hoc praeterea consideratione dignum est, quod hae tres facultates mutuo sese contineant, & reflexione seu reciprocatione quadam se invicem ingrediantur per suas operationes. Siquidem cogitamus seu meminimus nos intelligere & velle sive amare. Et intelligimus nos meminisse & velle, & volumus meminisse & intelligere. Sic enim & pater in filio est & spiritu sancto, & filius in patre & spiritu sancto, & spiritus sanctus in patre & filio. Eandem rem declarat Augustinus lib. 9. de trinitate capite 4. ex his tribus mente, notitia & amore. Sed eadem videtur similitudo diversis verbis proposita. Mentis enim est meminisse, id est, cogitare, unde & nomen accepisse videtur. Notitia vero non aliud est quam intelligentia. Et amor motus est voluntatis in rem volitam. Similis declaratio est apud Augustinum lib. 13. confessionum cap. 11. ex his tribus menti attributis, esse, nosse, velle. Quam trinitatis imaginem pluribus etiam verbis explicat lib. 11. de Civitate Dei cap. 23. & quinque sequentibus.

Caeterum facile quivis intelligit ejusmodi similitudines, non per omnia congruere rei cui accommodantur. Neque enim mens angelica vel humana est ipsa memoria, intelligentia & amor, licet haec illi insint; sicut ibi unus idemque Deus est Pater & Filius & Spiritus sanctus. Sed hic mens subjectum est, tria vero illa ejus accidentia. Nam quod Augustinus dicit libro nono de trinitate cap. 4. haec tria in animo existere substantialiter, non tanquam in subjecto, ut color in corpore, quae verba recitat ex eo Magister litera O, non aliud vult quam tria haec naturaliter & per se competere omni naturae intelligenti, non autem ut accidentia quae sine subjecti corruptione possunt omnino separari, atque abesse; quomodo color ad naturam corporis in genere considerati omnino non pertinet. Sunt igitur haec quae diximus & in quibus constituit Aug. trinitatis imaginem, accidentia quaedam naturalia ad mentem seu animam relata, non autem cum ea res una & eadem. Unde patet nec imaginem perfecte respondere trinitati cujus imago est, ac multo minus vestigium, imo prorsus nihil esse in rebus creatis ita simile tantae rei, quod non vicissim infinitis partibus ei dissim le existat, ut & Augustinus fatetur iis locis quibus imagines quasdam ex rebus creatis trinitati assignat.

Postremo loco notandum tam imaginem Dei ac Trinitatis in homine & Angelo seu bono seu etiam malo quam vestigium ejus in caeteris rebus ita penitus esse impressa, ut absque rerum ipsarum interitu deleri atque obliterari nunquam queant. Sed de imagine plura ad distinctionem 16. lib. 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10