Capitulum 11
Capitulum 11
Trinitatis mysterium ex ternarii numeri perfectione declaratur
PRaeter ea quae hactenus ad insinuandum mentibus nostris aliquousque mysterium SS. Trinitatis dicta sunt, facit non parum ad ejusdem mysterii declarationem, quod omnibus seculis apud omnes populos ternarius numerus magnam habuit venerationem; utpote prae caeteris numeris qui quidem numero sunt infiniti, peculiari ratione perfectus atque sacratus semper habitus. Perfectus quidem, quia in hoc numero primum omnia nominamus, cum duo, non omnia sed ambo vel utrumque dicantur, ut annotavit Philosophus lib. 1. de coelo cap. 1. Deinde perfectam qualitatem significare volentes, hunc numerum apponimus, velut cum aliquem dicimus ter beatum, ter maximum. Quo sermonis schemate plus aliquid significatur, quam si dicas decies aut centies beatum, maximum. Sic nos Eucharistiae sacramentum ter augustissimum appellamus. Sacratum vero ac divinum semper habitum fuisse constat, quia non tantum in Christianorum mysteriis, sed etiam in gentilium facris hoc numero, ceremoniae definiri ac perfici solent. Unde est & illud de ternario apud Poetam: Numero Deus impare gaudet. Nec alia causa est cur incantationibus hunc numerum assidue adhibendum praescripserit diabolus, ut satis docet Pharmacentria Virgilii, quam quo ea quae Deo debentur sibi impendi cupiat, honoris divini aemulus. Quin & Pytagorici res omnes ternario numero comprehendi tradiderunt, & sine eo nihil fieri, nihil conservari posse. Ob quas causas Aristoteles ubi supra affirmavit, tria omnia esse, & ter ipsum omni ex parte, atque in ipsam naturae legem retulit, quod hic numerus tanquam perfectus & praecipuus apud omnes habeatur, eamque ob rem in eorum sacrificiis celebrandis adhibeatur.
Quocirca non immerito existimatur ideo quodam occulto naturae instinctu tantum honoris ab hominibus semper attributum fuisse numero ternario, quod is velut character quidam increatae trinitatis in animis hominum impressus haereret, quamvis ab illis quantae rei character seu vestigium hoc esset, ignoraretur. Significat autem hic numerus, eo ipso quo in divinis locum habere agnosci tur, singularem & supereminentem quandam divinae naturae praestantiam. Cum enim creatae naturae omnes sic suis terminis contineantur, ut unaquaeque particularis natura in unica hypostasi existat, in pluribus autem existere nequeat, ea est excellentia perfectioque divinae atque increatae naturae, ut una ei hypostasis in qua subsistat non sufficiat, sed tres hypostases seu personas necessario requirat, in quibus ita subsistat, ut ipsa natura sit tres illae personae; cum ibi propter summam simplicitatem non sit aliud natura, aliud suppositum, sicut in rebus creatis accidit, sed res una atque eadem.
On this page