Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De varietate vocum quibus utimur de Deo loquentes

IN DISTINCTIONEM QUARTAM. §. 1. De varietate vocum quibus utimur de Deo loquentes.

PRIUSQUAM veniamus ad quaestionem de generatione Dei ex Deo, quam tractat hac distinctione Magister, explicanda est varietas vocum seu quae Deo vel divinis personis tribuuntur, ut eorum vim ac proprietatem cognitam habentes, sciamus quomodo convenienter & inoffense de tanto mysterio loquendum nobis sit, minusque in solvendis argumentis quae contra hoc mysterium adferri solent, laboremus.

Igitur nominum quibus de Deo loquentes utimur alia sunt absoluta & essentialia, ea nimirum quae Dei naturam unde significant absque personarum insinuatione, hujusmodi sunt, Deus, divinitas, ens, sapiens, bonus, essentia, sapientia, bonitas. Alia sunt relativa sive personalia, id est, quae personarum inter se relationem aliquam significant, qualia sunt pater, filius, paternitas, filiatio. Praeter haec sunt quaedam notionalia, quae actus, ut vocant, notionales designant. Vocantur autem actus notionales, quibus progressus unius personae ex altera secundum originem significatur. Inde enim notificantur ipsae personae. Hujusmodi vocabula sunt generatio, spiratio, gignere, gigni

Porro huic divisioni subjungenda est & altera. Nominum, quibus de Deo loquentes utimur, alia sunt abstracta, ut Deitas, paternitas, generatio, sapientia: Alia concreta, ut Deus, pater, gignens, sapiens: & horum alia quae grammaticis substantiva dicuntur, ut Deus, pater: Alia adjectiva, ut gignens, sapiens. Sed inter haec omnia unum est quod peculiarem considerationem postulat, videlicet hoc nomen, Deus, habet enim quaedam cum aliis concretis communia, quaedam vero propria praeter aliorum concretorum nominum consuetudinem. Imprimis autem significat hoc nomen divinam naturam & id quod eam habet. Quemadmodum hoc vocabulum, homo, significat humanam naturam & id quod eam habet. Proinde quemadmodum homo modo sumitur pro certo aliquo singulari in quo est humana natura, velut cum dicimus hominem ambulare vel sedere; interdum vero pro hominis natura concretim quidem significata, sed absque respectu ad singularia supposita, velut cum dicimus aut hominem esse potiorem animalis speciem: Sic & vocabulum, Deus, sumitur interdum pro eo quod hominem esse animal divinum ac praestantissimum, naturam divinam habet, tanquam certa aliqua persona vel suppositum, ut cum dicimus Deum gignere, Deum nasci, Deum procedere. Haec enim ita Deocompetunt, ut ad certas personas referri debeant. Alias vero eandem naturam concretim quidem defignat, non tamen habita ratione alicujus personae, velut cum dicimus unum esse Deum eumque trinum. Haec enim certae alicui personae vere tribui non possunt. Denique sicut vocabulum; homo, ita nonmen etiam ad singula referri possit, velut cum in genere dicimus hominem esse animal mente praeditum, nunquam secundum totam speciem sumitur, ut taad imaginem Dei formatum, haec enim & singulis hominibus perinde tribui possunt; sic & vocabulum Deus saepenumero naturam divinam concretim ita significat, ut tamen ejus attributum etiam ad singulas personas possit referri; ut cum dicimus Deum esse rerum omnium authorem & conservatorem, sapientem, justum, misericordem.

Jam si quaeras unde nobis liquere possit primo an secundo, an tertio modo eorum qui dicti sunt, Deus accipiatur. Respondeo id dijudicandum ex attributis, aliisve circumstantiis quemadmodam exempla singulis modis ad juncta commonstrant. Cae terum nunc e diverso videndum quantum inter eadem duo vocabula, Deus & homo, sit discriminis, ex eo proveniens quod homo more aliorum concretorum significet quidem unam naturam communem, sed simul multas particulares pro multitudine suppositorum, Deus autem naturam significet unam atque individuam, quae etsi communis sit tribus personis, non tamen pro numero personarum multiplicatur, sed secundum rem, prorsus eadem est in singulis. Hinc enim fit ut Deus semper accipiatur proeo quod naturam divinam habet, absque certae alicujus personae restrictione, nisi ei addatur aliquid per quod ad personam determinetur; quemadmodum docet S. Thom. prima p. q. 39. art. 4. ad tertium, rationem reddens quare verum sit, Deus generat, nec tamen verum sit, Deus non generat, cum in Deo sit una persona generans & alia non generans. Si quidem in priori propositione vocabulum, Deus, per verbum adjunctum determinatur ad personam patris: In posteriori autem nihil est, quo determinetur ad certam personam; ideoque ejus sensus est, absolute non competere Deo generationem. Qui sensus manifeste falsus est. Nec obstat negatio postposita nomini, nam hoc nomen, Deus, etiamsi tribus personis commune sit, attamen ratione naturae significatae quae est forma non multiplicabilis, potius singularem quam indefinitam propositionem constituit. Vocabulum autem homo, ob rationem contrariam, quia nimirum formam significat multiplicabilem, semper pro eo sumitur quod naturam humanam habet cum respectu ad suppositum, nisi vox adjuncta certum suppositum respuat. Unde absolute verum est, homo non ambulat quia cum id indefinite dicatur, sufficit in aliquo hominis supposito verum reperiri.

Et haec quidem ex parte de vocabulis Deo attributis. Nam de iisdem atque aliis tam in genere quam in particulari dicetur adhuc infra suis locis dist. 9. 22. 23. & alibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1