Capitulum 2
Capitulum 2
Quomodo concretis nominibus utendum sit in divinis
PRaeter ea quae de varietate vocum quibus de Deo loquentes utimur, dicta sunt peculiariter hoc loco de concretis nominibus quae Deo tribuuntur, observandum est tale inter ea discrimen quod, substantiva si plurali numero dicantur, inducunt non modo numerum personarum sed etiam naturarum. Id quod etiam in rebus creatis usu venit, ut cum dico, Petrus & Andreas sunt homines. Adjectiva vero tantum inducunt multitudinem personarum, non necessario naturarum; licet haec naturarum multitudo per accidens in creaturis consequatur. Ex quo discrimine ostenditur hanc falsam esse, Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt tres Dii, tres Domini, tres creatores. Nam voces istae cum sint substantivae, non tantum suppositorum sed & naturarum multitudinem important, plurali numero enunciatae. Sed dicendum est prout in Symbolo Athanasii tota confitetur Ecclesia, Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt unus Deus, unus Dominus & similiter unus creator. Vere autem dixeris Pater & Filius sunt duo spirantes, Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt tres creantes, tres significantes, tres beatificantes. Hujusmodi enim vocibus tantummodo in personas, non etiam in naturam numerus invehitur. Utrum autem concedi possit tres esse aeternos, increatos, immensos, omnipo tentes, quod pariter negare videtur in Symbolo Athanasius, expendetur circa distinctionem nonam. Illud certum & indubitatum haberi debet has propositiones tres personae sunt Dii, aut sunt tres Dii, nulla ratione concedendas esse; licet ab illis in Catholicum sensum detortis nonnulli Catholici reperiantur non abhorrere. Nam ut in eodem Athanasii Symbolo palam Ecclesia profitetur; sicut sigillatim unamquamque personam* Deum ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur: ita tres Deos aut Dominos dicere Catholica Religione prohibemur.
Porro quemadmodum recte dicimus tres personas esse unum Deum ita e converso dicere nihil prohibet, unum Deum esse tres personas, Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Quod praeter Augustini authoritatem a Magistro adductam doceri facile potest conversione dialectica tanquam evidentissima argumentatione.
On this page