Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quod recte dicitur Deus Deum genuisse

§. 3. Quod recte dicitur Deus Deum genuisse.

AD quaestionem quam hac distinctione sibi proponit Magister, An Deus Deum genuerit & an Deus ex Deo genitus sit, sana & Catholica responsio cum Magistro est affirmativa. Sequitur enim ea evidenter ex his propositionibus certissima fide tenendis, Pater genuit Filium, & Filius ex Patre genitus est, cum hac subsumptione similiter ex fide certissima, Pater est Deus & Filius est Deus. Atque hanc fidem professi sunt Patres tam Nicaeni quam Constant inopolitani Concilii, Filium Dei in Symbolo pronunciantes Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Probatur autem idipsum ex iis omnibus Scripturis quae docent Patrem esse Deum & Filium esse Deum, atque hunc ex illo genitum. Sed peculiariter illum loquendi modum probant hae ac similes Scripturae quae nomen Dei vel Domini geminant, sic ut necessario referri debeat ad aliam atque aliam personam, ut Ecclesiasticiultimo: Invocavi Dominum Patrem Domini mei Perinde enim est ac si diceret, Deum Patrem Dei mei, & Psal. 109. Dixit Dominus Domino meo. Nam & illud tale est ac si dixisset, Deus Deo meo. Item Gen. 19. Pluit Dominus a Domino, id est, Deus a DeoNam in Hebraeo est nomen Dei tetragrammaton. Si ergo haec & hujusmodi recte & sane dicuntur, fatendum est similiter recte dici quod Deus genuit Deum quodque ex Deo genitus est. Unde & Augustinus passim in libris de Trinitate, & alii Patres sic loquuntur & loquendum docent. Qua ratione e tiam a Prudentio dictum est in apoth. contra Patri passianos Deum Patrem, esse fontem Dei, nempe Filii & Spiritus sancti. Porro eadem prorsus ratione fatendum est Deum ex Deo procedere, quia & Filius dicit, Ego ex Patre processi, Joannis 8. & fides Catholica docet Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere. Similiter quoque fatendum quod Deus Deum mittit nempe Pater Filium & uterque Spiritum sanctum & quod Deus a Deo mittitur, nempe Filius a Patre, & Spiritus sanctus ab utroque idque juxta authoritatem Scripturae sanctae compiuribus locis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3