Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Responsio ad argumenta in contrarium

§. 4. Responsio ad argumenta in contrarium.

COntra propositiones jam dictas objicitur hujusmodi argumentum: Si Deus Deum genuit, ergo vel se Deum genuit vel alium Deum sicut de homine recte sequitur, genuit hominem, ergo se vel alium hominem. Et rursum. Si Deus ex Deo genitus est, ergo vel ex se Deo genitus est, vel ex alio Deo; quorum utrumque absurdissime dicitur. Illud quidem quia natura non capit, & ratio prorsus aversatur, ut idem gignat seipsum, aut ex seipso gignatur, genitumve sit. Unde Augustinus libro primo de trinit. cap. 1. "Qui putat, inquit, ejus esse potentiae Deum, ut seipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis, nec corporalis crcatura. Nulla enim omnino res est quae seipsam gignat ut sit". Et merito, Nam & contradictionem includit ea sententia, hanc nimirum ut quidpiam sit & non sit principium ejusdem. Alterum vero aeque absurdum, quia inde evidenter sequitur plures esse Deos. Sed respondetur neutrum esse consequens. Ut enim haec propositio vera sit, Deus Deum genuit, sufficit distinctio personarum in eandem naturam concurrentium, & proinde non est simile, quod tanquam simile adferebatur de homine. Nam in rebus creatis plura supposita plures habent naturas singulares, non autem in Deo. Quare licet diversitas seu distinctio personarum in humana natura arguat alium atque alium hominem non tamen in divina natura alium atque alium Deum. Qui enim dicit alium Deum non personam tantum, sed & naturam aliam saltem numero distinctam significat, sicut qui dicit alium hominem. Multo minus sequitur quod se Deum genuerit, cum hic etiam persona eadem significetur. Sed ex dicto antecedente distincte inferendum erat hoc modo, ergo Deus genuit eum qui est alia persona divina a gignente. Unde & Augustinus cum in soliloquiis libro primo capite 17. dixisset de patre & filio: Qui gignit & quem gignit, unum est, ex quo sequi videbatur quod idem genuisset seipsum, retractat eam locutionem lib. 1. retract. cap. 4. dicitque dicendum fuisse, unum sunt, ut personarum pluralitas & distinctio significaretur, sicut aperte ipsa veritas loquitur dicens: Ego & pater unum sumus.

Alterum argumentum (quod ut & prius a Magistro adfertur) tale est: Si Deus Deum genuit, ergo vel Deum genuit qui pater est, vel Deum qui pater non est, si Deum qui pater est, ergo pater genuit patrem, id est, seipsum. Si vero Deum qui pater non est, ergo est aliquis Deus qui non est Deus qui pater. Hujus argumentationis posterius membrum concedendum est. Genuit enim Deus pater Deum filium, qui pater non est. Quod autem deinde subinfertur, aliquem esse Deum qui non sit Deus pater, quamvis improprius fit sermo, cum in Dei vocabulum proprie non cadat signum particulare. Concedi tamen potest hoc sensu: Est aliqua persona quae Deus est & pater non est. Quamquam simpliciter hic sermo vitandus est, quo dicitur aliquem Deum non esse patrem, vel sine signo Deum non esse patrem. Nam prior propositio ratione signi indicat Dei naturam esse formam multiplicabilem; Posterior cum sit singularis, absolute removet a Deo paternitatem, quod utrumque falsum & absurdum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4