Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quo sensu quidam dixerint Deum a se genitum

§. 5. Quo sensu quidam dixerint Deum a se genitum.

OCcasione superioris argumenti quo concludi videbatur Deum ex seipso genitum esse, si Deus ex Deo genitus est, cum non sit nisi unus Deus, ne forte cuiquam illa propositio, qua Deus dicitur a seipso genitus, non omnino falsa videatur, quod nonnulli veteres scriptores sic locuti reperiantur, explicandum hic breviter quid illi & quo sensu dixerint. Augustinus itaque citante Magistro in textu §. ultimo in epistola ad Maxim. quae est 66. Pater, inquit, ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se. Lactantius lib. 1. divinarum instit. c. 7. Deus ex seipso procreatus est, & ex Seneca, Deus ipse se fecit. Et lib. 4. c. 8. Hermetem Trismegistum allegat dicentem Deum esse ευοτάτορα καὶ ἀὐτο μήτορα, idest, ipsum sui patrem & fui matrem. Cujusmodi sententia etiam apud Senecam philosophum reperitur. Sic & ab Orpheo poeta Deus ἀυτγεης quasi a seipso genitus dicitur. Et ab Aristotele in Politicis, αὐτόρυτος, id est, a seipso natus seu naturam habens. Similia nomina Deo attributa leguntur in versibus Sibyllae recitatis a Lactantio lib. I. cap. 7. Quale est & illud oraculum vetus a Justino martyre in paraenetico prolatum: Soli Chaldaei & Hebraei sapientiam nacti sunt, regem a seipso genitum caste colentes. Praeterea Dion. Areopagita lib. de divinis nominibus dicit Deum a seipso esse. Sic enim Graecam vocem ἀυτὸ εἶναι superioribus similem interpretantur quidam, quasi ea significet Deum sibi ipsi essentiae suae authorem esse & principium. Nonnus etiam Graecus idemque Christianus poeta in quodam carmine Filium & Spiritum Sanctum vocat ἀυτόγονον, id est, per se vel a seipso ortum. Epiphanius sub finem lib. 2. contra haereses in haeresi Arianorum filium vocatum ἀὐτόθιον, quasi per se & a se Deum. Atque eandem vocem substantivatam Maximus Dionysii Scholiastes divinis personis tribuit. Huc denique accedit Richardi Victorini doctrina libro primo de trinitate conantis ostendere substantiam primam principalemque a semetipsa esse. Id enim docet ejus libri &ap. 5. & multis sequentibus & in caeteris ejusdem operis libris saepe repetit tanquam rem confessam & certam. Item Anselmi in libro de processione Spiritus sancti capite 4. ubi sic ait: Nulla persona a seipsa potest existere nisi sola patris.

Verum explicandum quo pacto haec omnia aut recte dicta sint, aut ut recte dicta accipi possint. Nam Christianorum & Catholicorum sententias aequum est benige interpretari, quatenus commodum aliquem sensum verum admittant.

De sententiis vero Ethnicorum siquid forte sonent a recta fide alienum, non est cur multum laboremus, cum satis constet eos perfectam veri Dei notitiam non habuisse. Respondemus ergo Augustinum figurate locutum esse, quomodo vulgo dici solet intimus alicujus amicus esse alter ipse, & quomodo quem Ciceroni in eloquentia comparamus, alterum Ciceronem vocamus. Quibus locutionibus significatur summa similitudo seu convenientia duorum inter se. Ita Deus alterum se genuisse dicitur, quia filium genuit sui simillimum utpote ejusdem secum naturae. Hoc explicat ipse Augustinus alibi. Nam in tractatu de Cantico novo cap. 7. dicit de patre. Ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret in se. Quanquam etiam responderi potest cum Magistro quod Deus pater genuit alterum se, id est, genuit alterum qui hoc est quod ipse, nempe verus & unus Deus, licet non sit ipse, id est paterQuod enim non sentiat Augustinus proprio sermone Deum genuisse seipsum, manifestum est ex verbis ejus lib. I. de Trinitate, cap. 1. quae supra posuimus. Lactantium vero plerique absurdi erroris accusant. quod senserit vere & proprie Deum a seipso genitum & factum esse. Satius tamen fuerit Christianum scriptorem etsi minus circumspecte etiam alibi de tanto mysterio locutum, a tanta opinionis absurditate vindicare. Neque enim videtur Lactantius aliud voluisse, quam quod vocabula graeca non modo ab Ethnicis, verum etiam a Christianis usurpata Deoque vel divinis personis attributa significant; nempe Deum ita esse, ut essentiam suam a nullo alio habeat, sensu videlicet negativo potius quam affirmativo, quantum ad illud, a seipso: hoc enim eam vim habet ut si dicas, non aliunde, seu non ab alio. Quod quidem de Deo simpliciter asseritur, de personis autem Filio & Spiritu sancto, non simpliciter, sed cum hac declaratione, a nullo alio essentialiter sive substantialiter distincto. Quod annotandum est propter Antotheanos haereticos, qui supradictis patrum sententiis abutuntur ad patrocinium sui erroris; quo docent filium ita esse ἀὐτόθιον. ut essentiam divinam a nullo alio acceperit. Non est ergo idem si proprie loquamur, Deus per se est, & Deus a se est. Nam illud verissimum est & vocibus illis Graecis exἀυτ compositis proprie significatur; hoc autem falsum, nisi improprietate aliqua & catachresi sermonis excusetur. Similis expositio adhibenda est verbis Richardi: quibus a semetipsa dicit esse essentiam divinam. Unde & ejus commentator admonet satius fuisse, si sine praepositionibus a, ab, ex, sermonem bujusmodi enunciasset, ne videretur significare Deum sibi ipsi esse causam essendi, cum Dei nulla sit causa, nihisque omnino sit, quod seipsum efficere possit. Quocirca in hac materia, si proprie & inoftense loqua volumus, hae & hujusmodi propositiones secundum regulam sanae fidei potissimum declaratam in symbolo S. Athanasii retmendae sunt & usurpandae: Pater a nullo est, nec ab alio, nec a seipso nec factus, nec genitus, nec procedons. Filius non a nullo est, nec a seipso, sed ab alio, scilicet a patre, non factus sed genitus: Spiritus sanctus non a nullo est, nec a feipso, sed ab alio scilicet a patre & filio non factus nec genitus sed procedens: Deus nec a scipso est, nec ab alio vel factus, vel genitus, vel procedens. Neque tamen hae propositiones verae sunt, Deus non est genitus, Deus non est procedens. Contradicunt enim his verbis. Deus est genitus, Deus est procedens, nimirum Deus ex Deo. Unde necesse est priores falsas esse. Eadem ratione fatendum videtur hanc esse falsam, Deus a nullo est. Contradicit enim huic verae, Deus ab aliquo est. Sensus enim prioris est, Deus non est ab aliquo, ac proinde falsa videtur, ut istae, Deus non generat, Deus non generatur. Hujusmodi n. propositiones falsas esse supra ostendimus ad hanc distinct. c. 1. Si vero illa, Deus a pullo est, sensum habeat affirmativum istum, Deus est ingenitus, vera erit, ratione personae patris. Erit & vera, si accipiatur hoc sensu, Deus a nullo alio est. Significat n. haec propositio Deum non esse a quo quam qui, vel quod sit alius vel aliud, id est, diversus vel diversum a Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5