Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Recte personam de essentia praedicari et contra cum solutione argumentorum

§. 6. Recte personam de essentia praedicari & contra cum solutione argumentorum.

CUm in divinis non sit realis differentia natura ad personas, sed tantum personarum inter se ut ex iis quae infra suis locis dicenda sunt, aperte patebit; Consequens est & personam unam quamque omnes simul de essentia, & vicissim essentiam de personis sive singulis, sive simul omnibus enunciari vere posse, his modis: Pater est essentia divina, filius est essentia divina, &c. Pater & Filius & Spiritus sanctus sunt essentia divina, & contra, essentia divina est pater &c. Argumenta vero quae solent ab argutis in contrarium objici forma syllogismorum vesut ad incommodum ducentia ex talibus propositionibus concessis, solvi possint ex iis quae partim hac distinctione, partim eist. 2. dicta sunt de vario usu vocabulorum in divinis.

Sunt autem syllogismi hujusmodi: Omnis essentia divina est pater; filius est essentia divina; ergo filius est pater. Item, nulla essentia divina genuit filium; atqui pater est essentia divina; ergo pater non genuit filium. Quorum syllogismorum propositiones majores ita probant: quia cum essentia divina sit una & individua, si quid de ea dicitur aue removetur, id universaliter de ea dici aut removeri oportet. Sed dicendum illas propositiones etsi universali signo affectas, non esse pane universales. Sicut enim vox illa Deus, non omniuo singularis est, propter personarum quibus competit pluralitatem: ita si huic voci, divina essentia, adjungas signum universale, non statim efficies propositionem perfecte universalem, videlicet ob singularem naturae significatae unitatem. Quo fit ut vera sit propositio relata ad unam personam, & perinde se habeat atque si signo careat. Quod si plenam universalitatem dictarum propositionum efficere voles, facere id poteris adjectione signi alicujus quod pleniorem habeat vim distribuendi, nempe pro ipsis suppositis ut si dicas: Omne quod est essentia divina, est pater. Cujus sensus est: Quidquid subsumi potest sub essentia divina est pater. Item: nihil quod est essentia divina genuit, id est, nihil de quo praedicatur essentia divina genuit. Quae propositiones sic ad plenum universales jam falsae deprehenduntur, additis nimirum subsumptionibus syllogismorum. Et possunt similia exempla viciosa proferri de rebus creatis, ut patet de Micalo Musico & Aristomene intelligibili, apud philosophum libro primo priorum Analit. cap. 35.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6