Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Vtrum essentia divina dicenda sit gignere vel gigni

IN DISTINCTIONEM QUINTAM. §. 1. Vtrum essentia divina dicenda sit gignere vel gigni.

EX supradictis oritur quaestio, num vere dicatur quod in divinis essentia genuit essentiam, aut essentia de essentia genita est, vel quod pater essentiam genuit, aut essentia genuit filium, atque omnino, an essentiae competat gignere vel gigni. Sic enim videri potest ex eo quia Deus non aliud est quam divina essentia. Vere autem dici quod Deus Deum genuit, quodque Deus ex Deo genitus est, jam superiori distinctione monstravimus. Huic quaestioni cum Magistro, tum hac distinctione ubi eam prolixe tractat, tum distinctione 5. lib. 3. ubi eandem refricat, simul ex communi Theologorum sententia respondendum est, essentiam divinam neque gignere neque gigni, neque omnino ad intra producere neque procedere, sive essentiam cum essentia sive cum persona conferas. Quamvis enim Deus & divinitas eadem penitus res sit, atque adeo inter naturam & personas in Deo nulla sit realis distinctio, quae prohibeat quominus natura de personis dicatur & contra: nos tamen humana loquendi consuetudine imbuti pro varietate vocabulorum, aliter apprehendimus rem significatam, dum audimus Deitatem, essentiam, bonita tem, vocibus nimirum abstractis, aliter, quam Deum ens, bonum, vocibus concretis. Et haec quidem, scilicet natura & suppositum in creaturis re ipsa distincta sunt, unde & vocabulorum introducta est diversitas: In divinis autem, ubi reipsa non differunt, retineri nhilominus debuit illa diversitas vocum conceptibus nostris congruens. Cum igitur in creaturis actus sint suppositorum, essentia autem non agat, sed sit principium actus in supposito, & proinde actus non de essentia sed de suppositis dicantur, simile quid etiam in divinis usus loquendi observat. In quibus etsi realiter essentia non differat a supposito, differt tamen ratione & quoad modum significandi, quia suppositum in divinis est distinctum quid; effentia vero communis. Et ideo, inquit S. Thomas q. 1. art. 1. super hanc distinctionem: In divinis quaecunque prae licantur de supposito, non secundum modum quo differt ab essentia, praedicantur etiam de essentia. Dicimus enim quo dessentia creat & gubernat, & hujusmodi, sed actus qui dicitur de supposito, secundum molum quo differt ab essentia, non potest de essentia praedicari, & huiusmodi actus est generandi qui praedicatur de supposito patris secundum quod distinctum est a supposito filii. Unde non est concedendum quod essentia generat, sed quod pater generat virtute essentiae seu naturae. Praeterea probatur haec responsio ratione: Si n. essentia essentiam gigneret, tunc eadem res seipsam gigneret, eo quod sit una simplicissima in Deo essentia. Hujus autem, ut aliquid seipsum gignat, absurditatem ostendimus superiori distinctione. Aut certe neganda esset individua & simplicissima unitas essentiae divinae, fatendumque esset in Deo plures esse numero essentias. Quod non minus est absurdum & Catholicae fidei contrarium. Neque tamen eadem sequentur incommoda, si dicatur Deus Deum genuisse, quia essentia rem pure significat. Deus autem rem significat simul cum supposito, maxime si ei verbum notionale, id est, actum notionalem signifieans adjunctum fuerit; Ideoque cum dicitur Deus Deum genuisse, distinctio quidem aliqua realis significatur: At ea non naturarum est, sed suppositorum. Rursum, si persona genuit essentiam, vel essentia personam, cum generatio necessario requirat distinctionem realem gignentis & geniti; consequens erit personam realiter ab essentia distinctam esse; quod est omnino absurdum. Inde enim sequeretur quod nec essentia de persona, nec persona de essentia vere dici posset, sicut ob eam causam nec pater dici potest ae filio, nec contra. Sequeretur etiam quaternitatem esse in Deo, id est, quatuor quaedam re distincta, scilicet tres personas, & ab iis diversam essentiam divinam. Sicut enim essentia diversa foret a patre, si a patre genita esset, sic & a filio, si Filium genuisset, & a Spiritu sancto si ab ea Spiritus sanctus processisset. Probat etiam Magister hoc modo: Deus est essentia, id est, per essentiam suam divinam: Si ergo Deus genuit essentiam sequitur Deum genuisse id per quod est, & esse per id quod genuit. Sic enim & Augustinus libro 6. de trinitate cap. 1. & lib. 7. cap. 1. probat patrem non esse sapientem sapientia quam genuit, quia si ea sapiens est, ergo ea est. Habet ergo esse per id quod genuit. Quod est absurdum. Denique pro hujus doctrinae declaratione, faciunt verba Augustini lib. 7. de trinitate cap. 6. Sic enim ait: Tres personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona. Sic Augustinus, satis declarans illa forma loquendi qua dicitur personam esse ex essentia, significari quod persona sit ab essentia re distincta. Expressius autem haec doctrina definita habetur in concilio Lateranensi sub Innocentio 3. De qua concilii definitione paulo post, plura.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1