Capitulum 2
Capitulum 2
Responsio ad ea quae ex patribus objiciuntur
DEcenset Magister aliquot dicta Patrum quae superiori doctrinae contrariari videntur, velut ista: Quod Deus de seipso id quod ipse est genuit. Quod filius est sapientia de sapientia, consilium de consilio, voluntas de voluntate, substantia de substantia, essentia de essentia: Quod divinitas filii de natura patris nata est, quod nihil nisi quod natum est, habet filius. Quod nativitas Dei provecta est ex natura patris. Quod genita natura in se gignentem habuit naturam in forma naturae se gignentis manens, formam naturae corporalis accepit. Quod ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistit. Quarum sententiarum prima est apud Augustinum libro de fide & symboloc. 3. secunda apud eundem libro 7. de trinitate capite 20. Tertia apud Fulgentium de fide ad Petrum cap. 2. Quarta apud Hilarium lib. 4. de trinitate. Quinta apud eundem l. 5. Sexta & Septima apud eundem I. 9. His a Magistro recitatis & alia similia reperiuntur alibi. Quale est illud apud Athanasium in symbolo, Deus ex substantia patris ante saecula genitus. Qui modus loquendi satis frequens est apud veteres, Hieronymus quoque initio commentarii sui in Matthaeum, nativitatem filii Dei ex patre vocat generationem divinitatis. Et Augustinus praeter jam dicta sermone 63. de diversis capite 12. dicit quod Deus pater est pater verbi & sapientiae suae & virtutis suaeIdemque lib. 7. de trinit. cap. 2. & libro 15. cap. 14. affirmat, quod filius est fons essendi de fonte essendi, quomodo & apud Prudentium legitur in apotheosi contra Patripassianos quod parer est fons Deitatis. Rursum Augustinus libro 15. de trinitate capite 15. & 20. Verbum esse dixit filium substantiae patris. Unde & Ludovicus Vives initio expositionis suae in orationem Dominicam, ausus fuit dicere Christum filium omnipotentis essentiae ac naturae Dei patris. His adde quod apud Dionysium de divinis nominibus capite 2. & Pachymerem ejus interpretem, & Eusebium libro 1. histor. capite 4. dr cuntur filius & Spiritus sanctus essentiati, quod vocabulum significare videtur ipsius essentiae productionem. Ob hujusmodi authoritates Patrum vehementissime contendit Richardus a sancto Victore libro 6. de trinit. cap. 22. & 23. simpliciter asserendum esse quod substantia genuit substantiam, & eos qui hoc dicere non audent acerbe & false reprehendit tanquam id negantes, quod passim a sanctis Patribus affirmatur
Verum ob rationes supra positas ac potissimum propter authoritatem magni concilii Lateranensis, in, quo Magistri sententia fuit approbata capite 2 relato in decretales titulo de summa Trinitate, & fide Catholica capite firmiter credimus, potius Magistro quam Richardo assentiendum est, atque ad objecta respondendum, quod in ejusmodi sententiis Patrum, non tam quid dixerint quam quid significare voluerint, nobis sit considerandum. Cum enim saepenumero improprie ac figurate, interdum etiam dure loquantur, non omnia illorum dicta sunt ad praescriptam nobis regulam exigenda, sed quaedam commoda interpretatione mollienda, dum de mente eorum aliunde satis constet. Nec Richardi sententiam adjuvat quod patres multoties sic locuti inveniantur, quodque nemo legatur aperte damnasse ejusmodi locutionem. Dicimus enim Patres locutos esse improprie. Atqui locutiones impropriae saepe valde sunt usitatae, nec tamen ob id proprietatis jure donandae, nec ad disciplinas quae propriis uti volunt sententiis, recipiendae. Sic enim etiam frequentissime dicunt Patres verbum Dei suscepisse hominem, rarius autem humanitatem, cum tamen istud proprie dicatur, illud improprie: ideoque per hanc propriam locutionem exponendum. Quod si contenderemus ideo improprie dici quia frequens occurrit in libris veterum haeresium, inde exstrueremus Nestorianam, quae ponit personam humanam assumptam a persona filii Dei. Siquidem homo personam proprie significat humanam. Sed de ea re in libro 3. Ut igitur improprietatem supra dictarum sententiarum explicemus, atque ad proprium sermonem redigamus: Prima earum significat quod pater genuit filium qui est hoc ipsum quod pater, licet non idem ipse qui pater. Secunda quod filius qui est sapientia, & essentia, & consilium, &c. sit de patre qui est sapientia & essentia, &c. quodque sapientiam & essentiam ac caetera omnia filius per generationem habeat a patre. Tertia, quod filius a patre divinitatem nascendo accepit: Quarta, quod filius nihil habet nisi quod a patre nascendo accepit. Quinta, quod filius natus ejusdem est naturae cum patre ex quo natus est. Sexta, quod genitus filius habuit naturam gignentis, in qua manens suscepit naturam humanam. Postrema, quod ex patre ingenito filius unigenitus in natura unica generatione communicata subsistat. Idcirco autem confidentius hisce modis locuti sunt Patres, quia contra Arianos cum quibus illis disputatio erat, inculcare voluerunt filium esse patri consubstantialem, eundemque ex patre genitum, non a patre factum, & proinde quidquid a patre habet, habere per generationem. Ex his jam satis intelligitur quomodo & aliae similis formae locutiones in scriptis Patrum occurrentes, exponi debeant. Nam apud Hieronymum generatio divinitatis, non aliud est quam generatio secundum divinitatem, quae opponitur generationi secundum humanitatem, utraque enim Christo competit: Augustinus autem Deum dixit esse patrem virtutis & sapientiae suae, quia est pater filii quiest virtus & sapientia patris. Item dixit verbum esse filium substantiae patris, quia est filius patris secundum substantiam quam ei pater gignendo communicavit. Verum hujusmodi impropriae locutiones non sunt a Neotericis affectandae, maxime post improbationem Concilii Lateranensis. Notandus tamen est ordo quidam inter abstracta, ut bene admonent S. Thomas & Scotus super hanc distinctionem. Plus enim abstrahit essentia, quam substantia, & plus substantia quam sapientia, virtus, bonitas, & hujusmodi. Unde minus concedendum est essentiam generare, quam substantiam, & minus substantiam quam sapientiam, &c. Omnia tamen haec improprie dicuntur, ideoque nullae tales locutiones sunt extendendae, inquit S. Thomas, sed ubi reperiuntur, pie interpretandae. Porro nihil absurdi est filium & Spiritum sanctum dici essentiatos, sicut & patrem essentiatorem, si essentiator ille intelligitur qui dat essentiam, essentiatus autem qui accipit, quae expositio videtur satis propria, non enim eadem sunt dare essentiam & eam gignere. Nam proprie etiam in humanis filius gignitur, & essentia datur seu communicatur. Quod vero ad illam phrasim attinet, quae est in symbolo Athanasii, & frequenter apud veteres, filium esse, seu genitum esse de, vel ex substantia patris, recte docent S. Thomas, Bonaventura, Scotus & alii super hac distinctione, locutionem esse propriam & omnino retinendam, qualis & illa quae in symbolo sequitur: Et homo ex substantia matris in saeculo natus. Non enim talis sermo significat substantiam generare, aut eum qui generatur substantiae filium esse, sed patrem seu matrem gignere filium ejusdem secum substantiae atque naturae. Nam praepositio, de, vel ex, (solent enim hae duae praepositiones indifferenter in materia generationis usurpari, licet S. Thomas distinguat) proprie designat principium simul & consubstantialitatem Hoc autem principium in proposito duplex est, alterum quod, ut pater, alterum quo, ut essentia. Est igitur filius de patre & de essentia patris, de patre quidem tanquam de principio generante, de essentia vero patris, tanquam de principio generationis communicato. Unde etiam accedit hoc principium teste S. Thoma quaest. 2. art. 1. ad similitudinem materialis principii, si a materia removetur totum quod est imperfectionis, & remaneat haec sola de conditionibus materiae quod est permanens in re producta, quodque per eam res subsistat. Haec enim perfectio competit essentiae divinae, respectu filii a patre geniti.
On this page