Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Declaratio erroris Abbatis Joachim cum ejus refutatione

§. 3. Declaratio erroris Abbatis Joachim cum ejus refutatione.

DOctrinam Magistri supra positam usque adeo D insectatus fuit edito libello quidam Abbas Joachim, ut illum haereticum & insanum vocaret; propterea quod doceret patrem & filium & spiritum sanctum esse rem quandam summam, quae tamen neque esset generans, neque genita, neque procedens. Unde dicebat Magistrum non tam tri¬ nitatem quam quaternitatem ponere in Deo, videlicet tres personas, & illam communem essentiam quasi quartam. Ipse vero contra docebat nullam esse rem quae sit pater & filius & spiritus sanctus; neque tres personas esse unam essentiam vel substantiam vel naturam, nisi unitate impropria & quasi collectiva & similitudinaria, quemadmodum multi homines dicuntur unus populus, & multi fideles una Ecclesia. Utebatur autem ad id probandum his scripturae testimoniis: Multitudinis credentium erat cor unum & anima una. Act. 4. Qui adhaeret Domino. unus spiritus est. 1. Cor. 6. Qui plantat & qui rigat unum sunt. 1. Cor. 3. Multi unum corpus sumus in Christo. Rom. 12. Populus meus & populus tuus unum sunt. 3. Regum 22. Potissimum vero urgebat illud Christi in Evangelio Joan. 17. pro electis patrem orantis, ut sint unum, sicut & nos. Et iterum: Ut omnes unum sint, sicut tu pater in me, & ego in te, ut & ipsi in nobis unum sint. Et iterum: Ut sint unum, sicut & nos unum sumus, ut sint consummati in unum. Postremo proferebat illud 1. Joan. 6. Tres sunt qui testimonium dant in coelo pater, verbum, & spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua & sanguis. Et hi tres unum sunt. Ex his igitur ostensum putabat, tres personas non aliter esse rem unam, quam quomodo caetera jam memorata unum esse dicuntur, praesertim cum aliqua ex illis, in comparationem rei propositae ipsa scriptura adhibuerit. Hunc errorem cum libello ad ejus defensionem conscripto damnavit Synodus Lateranensis sub Innoc. 3. cujus decretum habetur extra de summa trinitate & fide Catholica cap. Damnamus. In quo idem error docte refutatur & Catholica veritas perspicue declaratur. Negat autem synodus quaternitatem a Magistro constitui in Deo, quia divinae personae non sunt ab essentia divina distinctae, sed quaelibet illarum trium est res illa summa, quam dicimus essentiam divinam. Quae tamen res non est generans, neque genita, neque procedens, sed est pater generans, & filius qui generatur, & spiritus sanctus qui procedit, ut distinctiones sint in personis, & unitas in natura.

Caeterum ad loca scripturae quibus author ille nitebatur non est difficile respondere juxta ea quae respondet ipsa synodus. Nam prima quinque probant quidem in scripturis interdum plura dici unum improprie, scilicet consensu, sine, similitudine, collectione, sed non probant tres personas divinas eo tantum unitatis modo dici unam rem atque substantiam: Imo cum Deus non sit vocabulum collectivum, sicut populus, corpus, Ecclesia & similia, sed unius perfectissimae ideoque simplicissimae naturae significativum, multo minus dici potest tres personas divinas esse unum Deum collectione, quam tres personas humanas esse unum hominem; quod tamen non nisi valde improprie diceretur, sicut & improprie plures dicuntur unus homo propter consensum, finem, aut similitudinem. Ac contra potius, sicut tres humanae personae quantumlibet inter se consentientes & similes, propriissime vocantur tres homines; ita secundum dictam opinionem propriissime dicendum esset tres divinas personas esse trea Deos; quod est a Christiana fide alienissimum.

Ad eam comparationem quae ex verbis Christi profertur, hanc indicat responsionem synodus Lateranensis. Quando a divinis ad humanas res declarandas petuntur similitudines, eas accipiendas esse pro modo & conditione rerum, quae hinc inde inter se comparantur: nimirum accipiendo divina, divino & perfecto modo, humana humano modo & imperfecto, verbi gratia dicit Dominus Math. 5. Estote perfecti sicut & pater vester caelestis perfectus est, cum tamen Deus per naturam perfectus sit, homo tantum per gratiam & Dei perfectio omnem im¬ perfectionem excludit, non ita perfectio hominis. Sic quoque dicit srequenter Dominus in Levitico. Sancti estote quoniam ego sanctus sum. Sic igitur & de unitate sentiendum. Orat enim Christus ut fideles unum sint unione charitatis, sicut ipse cum patre unum est unitate naturae. Nam & eodem loco ait Dominus: Et ego claritatem seu gloriam, quam dedisti mihi, dedi eis. Cum inter gloriam filii naturalis & gloriam adoptivi maximam esse constet differentiam. Quemadmodum igitur non ejusdem rationis est claritas filii naturalis & adoptivi, ita nec ejusdem rationis unitas fidelium inter se, & filii cum patre, sed utraque suo modo sunt intelligenda, fitque in illis comparatio unius cum altero duntaxat secundum analogiam quandam, qua magnis componere parva solemus, & perfectis imperfecta; Quod maxime locum habere necesse est, ubi divinis comparantur humana, quia ut in eodem synodi decreto dicitur, inter creatorem & creaturam, non potest tanta similitudo notari, quin inter eos major sit dissimilitudo notanda.

Ad postremum eadem valet responsio: Sicut enim in priori sententia naturae unitas, ita in posteriori unitas seu consensus testimonii significatur. Quamquam etiam responderi potest illud secundo loco positum, Et hi tres unum sunt, non in omnibus, sed tantum, ut ibidem synodus loquitur, in quibusdam codicibus inveniri. Nam & in Graecis quibusdam omnino non legitur; In quibus autem legitur adjectam habet praepositionem hoc modo: Et tres ad unum sunt. Qua lectione satis datur intelligi, aliter haec tria, aliter tria superiora unum esse, haec, testimonii ratione, quia unius rei perhibent testimonium; hoc enim significatur cum dicitur: ad unum sunt, id est ad unum & idem significandum conveniunt; illa vero unum natura & substantia, de quibus proinde propriissime dicitur: Et hi tres unum sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3