Capitulum 1
Capitulum 1
Vtrum voluntate an necessitate pater filium genuerit
QUAEREBANT olim ex Catholicis haeretici Eunomiani ad evertendum humana subtilitate mysterium naturalis filii Dei ex patre generationis, utrum voluntate pater filium genuisset, an necessitate, utrique responsionis parti struentes insidias. Si enim necessitate diceretur filium genuisse, consequens videbatur eum hoc egisse invitum, & proinde miserum esse; quod impium est sentire; Si voluntate, mox filium Dei non natura sed consilio & voluntate patris esse filium pro sua doctrina haeretica concludebant. Eunomius enim, quemadmodum refert Aug. lib. 15. de trinitate cap. 20. Dei filium non naturae dixit esse filium sed voluntatis Dei. Quomodo de nobis adoptivis Dei filiis dicit Jacobus Apostolus cap. 1. Voluntarie genuit nos Deus verbo veritatis. Quaestionem aliis verbis ita proponebant; Utrum volens an nolens, & utrum voluntarie an involuntarie pater filium genuerit.
Sed priusquam respondeamus, verba quaestionis, ut primo loco proposita est, exponenda sunt, & declarandum quot modis aliquid voluntate fieri dicatur, & quot modis necessitate. Voluntate quippiam fieri duobus modis intelligi potest; Uno modo, ut opponatur ei quod est fieri naturaliter; quomodo voluntate fieri dicuntur, quae sunt in potestate facientis, ut vel fiant vel non fiant; Cujusmodi sunt quae libere fiunt & plerumque deliberatione praevia. Altero modo voluntate fieri dicuntur quaecunque ab aliquo fiunt voluntate ejus probante & consentiente; Quomodo dicimus hominem voluntarie vivere, pulchrum & sanum esse, licet ea voluntate sua non effecerit. Et quod ad rem propositam propius accedit, voluntate amare seipsum suamque foelicitatem expetere, quamvis contrarium velle omnino non possit. Duobus item modis aliquid necessitate fieri vel esse dicitur: Aut enim necessitate extrinsecus illata & vim adferente; quomodo fiunt ea ad quae facienda metu tormentorum adiguntur homines. Quomodo & in naturalibus recte dicimus lapidem in altum projectum, necessitate sursum impelli. Atque hujusmodi vocatur partim coactiva, seu cogens & contristans, partim simpliciter violenta necessitas, estque contraria voluntario utriusque generis: Aut necessitate naturali, eaque vel prorsus absoluta, qualis est in solo Deo, veluti qua necesse est Deum esse, cumque bonum & sapientem esse. Haec enim omnino impossibile est aliter se habere; vel absoluta tantum respectu potentiae creatae, eo quod potentia creata facere non possit ut ea aliter se habeant; quomodo necessaria sunt mundum esse, angelos esse, coelum moveri, mortalia aliquando mori, ignem calidum esse, hisque similia, quae tamen per omnipotentiam Dei possunt aliter se habere. Hoc autem necessitatis genus repugnat quidem liberae voluntatis electioni, & deliberationem excludit, non tamen semper repugnat voluntati probanti & consentienti, sed saepe cum ea concurrit. Deus enim necessario simul & voluntarie Deus est, & homo necessitate simul & voluntate suam foelicitatem appetit, & beati necessitate simul ac voluntate Deum quem vident, diligunt.
His ita explicatis, ad quaestionem responderi potest, patrem genuisse filium voluntate simul & necessitate; voluntate quidem, non deliberante, sicut Eunomius docuit; quasi voluntas gignendi antecesserit nativitatem filii Dei, quem sensum velut impium merito rejiciunt Augustinus loco supradicto, & Hieronymus super Eph. 1. verbis in textu recitatis: sed voluntate approbante quam & concomitatem vocant. Necessitate quoque genuit non violenta, neque coactiva (non enim violentia aut coactio cadere potest in Deum omnipotentem, & beatissimum) sed naturali, qua quid ita est aut fit, ut aliter se habere nequeat. Sicut enim Deus non potest non esse, ita Deus pator non potest non gignere filium. Unde olim quaerentibus haereticis; utrum Deus filium volens genuerit an nolens, & utrum voluntate an neceslitate, vicissim hanc opponebant Catholici quaestionem; utium Deus volens sit Deus an nolens, & utrum voluntate an necessitate. Utriusque enim quaestionis dissolvendae eadem est ratio. Commemorat hoc ex supracitato Augustini loco Magister & author dialogi 65. quaestionum q. 7. inter opera Augustini. Quod autem idem author ad quaestionem respondet, nec voluntate nec necessitate patrem genuisse filium, id de voluntate antecedente, seu eligente, deque necessitate coactiva intelligendum est, ut facile patet locum inspicienti. Et sane quia ablativus ille (voluntate) magis insinuare vidctur habitudinem principii activi, quam concomitantiam seu complacentiam, ut voluntate fieri dicantur quae procedunt a voluntate tanquam actionis principio, hinc convenientius negatur, quam asseritur patrem genuisse filium voluntate. Quo circa Cyrillus eandem tractans quaestionem lib. 2. dialogorum cum Hermia sub finem, respondet nec voluntate nec praeter voluntatem patris genitum filium, quia non hoc elegit ut gigneret, nec tamen gignit necessitate cempulsus. Rectius vero quemadmodum iidem authores indicant, dicitur pater gignere filium naturaliter seu naturae foecunditate, quam aut voluntate aut necessitate, cum illud & proprie dicatur, & apertum habeat sensum: haec autem duo propter ambiguum intellectum sint obnoxia cavillis haereticorum. Rectius quoque dixeris Deum volentem quam voluntate gignere, quia sicut ablativus magis designat actionis principium, ita participium magis aptum est concomitantiae significandae, ut cum dico, Petrus stans loquitur. Juxta quem sensum accipienda sunt etiam haec Richardi Victorini verba lib. 6. de trinit. cap. 17. Ingenitum velle habere de se sibi conformem atque condignum, idem mihi videtur quod gignere filium; & tam genitum quam ingenitum velle habere condilectum, idem videtur quod producere Spiritum sanctum. Nam si proprie Richardus sua verba intelligat, respondebimus cum Scoto aliud videri Augustino. Illud vero quod Neotericus quidam scripsit; Quod pater filium suum participem esse voluit divinitatis & regni sui aeterni cum spiritu sancto: non videtur justa reprehensione carere. Significat enim ille sermo voluntatem patris esse principium & causam participandae divinitatis cum filio & spiritu sancto; Quod alienum est a sententia patrum orthodoxorum.
On this page