Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quomodo pater filium consilio genuisse dicatur

§. 2. Quomodo pater filium consilio genuisse dicatur?

NOnnullam difficultatem habet quod legitur in Iformula fidei edita in synodo Sardicensi, ad hunc modum, eos qui dicunt, quod neque consilio, neque voluntate pater gennerit filium, anathematizat sancta & Catholica Ecclesia, quod exponens Hilarius in libro de synodis sic ait: Nativitatis in eo, id est filio, adeo perfecta natura, ut qui ex substantia Dei natus est, etiam ex consilio ejus ac voluntate nascatur. Ex voluntate enim atque consilio, non ex corporalis passione naturae, essentiae Dei de essentiae Dei genitae absoluta perfectio est. Quod si consilio patris natus est filius, igitur non tantum voluntate approbante, sed etiam eligente progenitus videtur. Consilium enim praecedit electionem, & electionis gratia suscipitur. Auget hanc difficultatem, quod Hilarius usus est praepositione, ex, dicendo quod ex consilio & ex voluntate patris natus est filius: Quae enim fiunt voluntate consentiente & concomitante, licet dici possint fieri voluntate, non tamen ex voluntate, ac multo minus ex consilio. Sed respondemus sensum verborum synodi subindicatum fuisse ab Hilario per id quod addidit, non ex corporalis passione naturae. Opposuit enim haec duo, gignere consilio ac voluntate seu quod Hilario idem est, ex consilio & voluntate & gignere passione naturae corporalis. Cum enim filius sit verbum patris, cogitanda est ejus generatio per modum verbi quod a mente procedit, quam consilii & voluntatis nomine synodus significavit, non per modum ejus rei quae corporali affectione gignitur ex altera. Commendare igitur voluit synodus nobilitatem generationis divinae, utpote quae pure spiritualis fit & ab omni concretione corporali longe remotissima. Denique suam ac synodi sententiam satis aperit Hilarius in eodem libro exponens anathematismum 24. & 25. concilii Syrmiensis, ubi docet nec naturali necessitate quasi lege coactum patrem genuisse filium, nec etiam tali voluntate qua condiuit creaturas, quas potuit non facere, sed natura simul & voluntate, voluntatem intelligens coactioni oppositam. Non enim, inquit, coactus vel naturali necessitate ductus, cum nollet genuit filium, sed mox ut voluit sine tempore & impassibiliter ex se unigemtam demonstravit. Et paulo post: Ante tempora omnia pater ex naturae sua essentia impassibliter volens filio dedit naturalis nati vitatem essentia.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2