Capitulum 1
Capitulum 1
Quid sit in divinis generatio
PRIUSQUAM ad quaestionem quam de potentia & voluntate gignendi tractat hac distinctione Magister, explicandam veniamus; praemittendum de generatione divina, quid sit, & qua ratione Deo competat. Est quidem proprie generatio nihil aliud quam communicatio essentiae per modum naturae. Quod tum in Deo tum in creaturis licet non omnibus reperitur. Homines enim, & bestiae, & plantae generant, sol autem non generat hoc pacto, ut nec caetera inanimata. At peculiariter in divinis generatio describi potest, quod sit aenius personae ab alia per modum intellectus cum perfecta naturae similitudine processio. In qua descriptione quod primo loco dicitur, unius personae ab alia, ostendit hanc generationem non accidentariam esse qualis est in creaturis, qua verbum a mente procedit aut calor ab igne, sed substantialem qua nimirum res per se subsistens producitur, nec eam qualemcunque, sed personalem, quae in solis rebus intellectu praeditis in venitur, ut est hominis ex homine generatio. Illud vero, per modum intellectus, distinguit generationem filii Dei, a processione Spiritus sancti, qui a patre & filio non per modum intellectus sed voluntatis procedit, ut infra declarabitur dist. 10. & 13. Denique postremum illud; cum perfecta naturae similitudine, non tantum excludit metaphoricam (qualis inter alias est quae fit per adoptionem) & aliam quamlibet generaliori nomine dictam generationem, quae corrup tioni in genere solet opponi, quaeque definitur, mutatio a non esse ad esse, sed praeterea denotat singularem perfectionem generationis divinae, qua distinguatur a generatione rerum animatarum, ipsiusque hominis quae in creaturis est perfectissima. Nam & hanc in immensum perfectione superat generatio divina; Quod ita declaratur: Homo generat hominem ejusdem secum naturae, nec non secundum qualitates plerumque similem, non ita tamen, quin diversa numero sit natura singularis in gignente & genito, specie duntaxat eadem. Sed & qualitates licet multae similes existant, aliae tamen etiam multae notari possunt dissimiles: Et ut dentur omnes similes, nulla tamen penitus in utroque eadem numero reperiri poterit. In divinis autem hoc solo excepto, quod hic genuit, ille genitus est, tam natura quam proprietates omnes, quae quidem a natura reipsa non sunt distinctae, prorsus eaedem numero sunt in gignente & genito, adeo ut perfectior inter gignens & genitum naturae similitudo seu convenientia cogitari non possit. Itaque ad qualemcunque notitiam nujus perfectissimae generationis capiendam, debemus quicquid in generatione creaturae imperfectum est, cogitatione removere, quicquid autem perfectum, retinere. Perfecta sunt autem quod utrumque tam gignens quam genitum, res est per se subsistens, imo in hominibus utrumque, persona, quod gignens genito suam essentiam cum proprietatibus communicet, quodque vicissim genitum a gignente essentiam cum proprietatibus accipit, quodque illi secundum essentiam & proprietates assimilatur. Imperfecta vero quod generans est tempore prius genito, nenc eandem numero naturam cum proprietatibus genito communicat, quod genitum primo infirmum & impotens paulatim deinde suscipit incrementa; quod naturam non eandem numero sed specie tantummodo a gignente transfusam accipit, nec easdem numero proprietates, sed tantum specie; quin & saepenumero secundum proprietates multum sit dissimile generanti. Quod ipsa generatio fiat ex materia, quod fiat separatione partis seu decisione seminis quod sit successiva, temporisque moram propter alterationes in materia praevias necessariam requirat; quod procedat a non esse ad esse; quod in ea inveniatur mutatio tam generantis quam geniti ipsiusque subjectae materiae. Denique quod fiat ad extra, id est, ad id producendum quod est a producente aliud atque diversum. Quae omnia si cogitatione removentur a generatione (nihil enim horum ad propriam rationem generationis pertinet) poterit utcumque percipi mente, quae sit in divinis generatio & quanta ejus perfectio.
On this page