Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

An generatio in divinis recte vocetur conceptio

§. 2. An generatio in divinis recte vocetur conceptio?

ID probatur ex Prov. 8. Nundum erant abyssi & Tego jam concepta eram. Item generatio est processio

per modum intellectus, talis autem processio vocatur conceptio mentis. Item filius Dei est verbum, verbum autem proprie concipi dicitur.

Contra conceptio sonat imperfectum aliquid, scilicet receptionem materiae in utero ut formetur in foetum. Respondetur imperfectum omne hic removendum esse, & sola retinenda perfecta; & videndum an conceptio in propria sua ratione includat aliquid imperfectum. Nam certe conceptio mentis non videtur quicquam imperfectum includere

Maximus Homil. 6. de Natali Domini dicit quod Christus de Deo Patre sine conceptione processit. Respondetur, intelligit conceptionem matris, sequitur enim, Quod enim Deus est, solius est patris unigenitus, quod homo, solius matris est filius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2