Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

An possit a nobis intelligi generatio divina

§. 3. An possit a nobis intelligi generatio divina?

GEnerationem aeternam Filii Dei non posse a nobis intelligi patres passim affirmare videntur. Dicit enim Hilarius l. 1. de Trinitate, non putet homo sua intelligentia generationis secretum posse consequi. Qui & l. 12. circa medium vult eo solo quo aeterna est, generationem illam a nobis comprehendi non posse. Similiter Ambr. I. 1. de fide ad Gratianum c. 5. mihi, inquit, impossibile est generationis scire secretum, mens deficit, vox silet, non mea tantum sed & angelorum, &c. quae recitat Magister dist. 9. §. H. Atque is consentanea scribit idem Ambr. l. 4. in Lucam ad illud c. 5. Duc in altum. Idem affirmat Prudentius in apotheosi contra Unionitas. Idem & alii patres ad hoc fere utentes illo prophetae testimonio Isa. 53. Generationem ejus quis enarrabit? Hoc enim de aeterna filii Dei generatione dictum accipiunt, Alexander Episcopus Alexandrinus in epistola ad Alexandrum Constantinopolitanum, quae extat apud scriptores Ecclesiasticae hist. Augustin. de Symbolo ad Cathecumenos l. 1. c. 3. & l. 2. c. 3. Chrysost. hom. 1. de incomprehensibili Deinatura tom. 5. & apud eundem author operis imperfecti in Matt. hom. 1. Leo sermone 9. de Nativitate Domini. Et alii plerique. Huc etiam Ecclesia accommodat illud Apostoli Rom. 11. O altitudo divitiarum, &c. Quod autem de generatione Filii dicunt, id sine dubio etiam ad processionem &Spiritus sancti pertinere volunt.

Verum haec patrum doctrina, non de qualicunque cognitione seu intelligentia divinae generationis, sed de plena atque perfecta, quam comprehensionem vocant, est accipienda. Dicuntur enim haec a patribus contra Arianos qui volentes comprehendere modum generationis divinae, nec contenti simplici intelligentia secundum fidem Catholicam, varios proferebant modos generationis in creaturis, quibus

ostendere se putabant non posse filium ex patre sic gigni, ut ei consubstantialis esset simul & coaeternus; non advertentes fieri non posse ut aliqua sit creatura quae perfecte repraesentet id quod est in Deo, ideoque opus esse ut ad perfectiorem repraesentationem ex pluribus rebus adductae similitudines conjungantur, ut quod unideest, alia suppleat; Quemadmodum docet Augustinus serm. 38. de verbis Domini c. 8. 9. & 10. Unde ut ostendatur Dei filius Patri consubstantialis, comparatur filio homini, ut coaeternus, comparatur splendori, ut perfecte similis, comparatur imagini in mundo speculo resultanti, ut immaterialiter genitus, comparatur verbo mentis; tametsi nec omnia ista simul sumpta quantumvis in suo genere perfecta, perfecte valent exprimere modum rei, cujus gratia assumuntur, ut ex supradictis satis liquet.

Neque vero his repugnat Hieronymus, qui scribens in tertium caput Ecclesiastae, pronomen, quis, in scripturis non pro impossibili, sed pro difficili semper (pro quo Magister dist. 9. habet saepissime accipi dicit, prolato hoc eodem ex Isaia exemplo, Generationem ejus quis enarrabit? Siquidem idem Hier. initio commentarii sui in Matt. ex hac ipsa pro phetae sententia affatu impossibilem asserit generationem divinitatis. Et constatu alibi in sacris literis pronomine, Quis, impossibile significari, ut Ps. 82. Deus quis similis erit tibi? Et Ps. 88. Quis est homo qui vivet & non videbit mortem? Et alia hujusmodi. Proinde dicendum videtur Hieronymum qui, semper, pro eo quod est plerumque, aut fere semper posuit, locutum fuisse de imperfecta enarratione generationis divinae, aut certe de generatione Christi secundum carnem. Neque absurdum videri debet eum diversis locis de alia atque alia generatione propheticam sententiam interpretari, cum in uno & eodem loco, nimirum in commentario Isa. 53. utramque illius sententiae expositionem adferat: Aut enim, inquit, de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse mysteria, aut de partu virginis, quod difficulter possit exponi. Nam & Leo Pontifer ser. 3. & 9. de Nativit. Domini ad utramque Christi nativitatem dictum prophetae refert. Et Augustinus serm. 12. de tempore dicit, difficile esse judicare de utra potius generatione dictum id accipi debeat. Ac fortasse neutra expositio literalis est, sed tertia quaedam, qua nimirum referatur ad generationem filiorum Dei ex adoptione, id est, Ecclesiae Christi propagationem & multiplicationem, juxta id quod ibidem dicitur: Videbit semen longaevum, videbit & salvabitur, ut sit sensus: Sed ejus quis poterit enumerare? Semen nunc ad quaestionem a Magistro tractatam veniamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3