Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum potentia et voluntas gignendi competat etiam filio

§. 4. Utrum potentia & voluntas gignendi competat etiam filio?

OLim Ariani probare volentes Patrem & FiOlium non potentia aequales, nec eandem utriusque esse voluntatem, Catholicis objiciebant hujusmodi argumentum: Pater potuit & voluit gignere filium, filius autem gignere filium nec potuit nec voluit, igitur potuit & voluit aliquid pater quod nec potuit, nec voluit filius; ac proinde nec potentia sunt aequales, nec ejusdem per omnia voluntatis pater & filius. Quaerunt igitur Catholici sitne fatendum & dicendum, etiam filio inesse potentiam & voluntatem gignendi. Quod quibusdam videtur, ut omnimodam aequalitatem patris & filii defendant. Verum ut haec difficultas expediatur, vigilanter di stinguendum est in Deo, inter potentiam & potentiam gignendi, & rursum inter voluntatem & voluntatem gignendi. Nam potentia & voluntas, si ni¬ hil aliud addatur, significant principia operandi atque efficiendi aliquid, illa quidem remotum, haec autem propinquum. Quando enim ad potentiam voluntas accedit, tunc demum opus efficitur. Actus igitur tam potentiae quam voluntatis est facere seu operari aliquid. Id autem fit vel ex praejacente materia vel ex nihilo. Ex quibus intelligitur potentiam & voluntatem Dei referri ad creaturas, quae per utramque afficiuntur, non ad personas divinas, quarum nulla facta dici potest. Atque hoc est quod Theologi tradunt potentiam & voluntatem Dei esse principia actionum Dei ad extra, id est, earum quas Deus exercet in rebus extra suam ipsius essentiam positis. Hanc potentiae propriam significationem prae oculis habuit Hilarius mlib. de Synodis, ubi sedulo distinguit inter id quod sit potestate seu virtute, & quod natura. Sic enim habet in declaratione quintianathematismi Episcoporum orientalium: Omnis nativitas in naturam ex natura gignente consistit; Creatio autem sumit exordium de creantis potestate, potente scilicet creatore ex nihilo condere creaturam. Et paulo post Qui creat, efficit pro potestate quod condit, & est opus virtutis creatio, non naturae ex natura gignente nativitas. Ex quibus patet potentiam in divinis proprie non dici respectu generationis, uti nec voluntatem, sed tantum respectu earum actionum quae fiunt circa res a Deo diversas, creandas aut creatas. Quae operationes cum sint toti Trinitati communes facile jam fuerit intelligere, quomodo non obstante eo quod potentia & voluntas gignendi non sit filio cum patre communis, eadem tamen omnino potentia sit, eademque voluntas patris & filii, & quomodo quaecunque potest & vult pater, eadem omnia possit & velit filius. Quod & de Spiritu sancto similiter dicendum. Qua de re ex professo ad distinctionem 20. Caeterum si potentiae & voluntati addas gignendi vocabulum, ut fit in quaestione proposita, tum voces istae potentia & voluntas a propria ac germana sua significatione alienatae transferuntur ad significandum gignendi principium; Quod quidem tribus personis non est commune, sed patri proprium. Neque est attributum aliquod divinae essentiae, sed principium actus notionalis. Jam itaque non sequitur, Patri competit potentia gignendi quae non filio; igitur potest aliquid pater quod non filius, & de voluntate similiter. Sumitur enim in antecedente determinatio alienans.

Sed objicies illud Augustini lib. 3. contra Maximinum c. 7. Ubi est omnipotentia Dei patris, si non aqualem filium gignere potuit. Respondeo Aug. improprie loqui. Nam omnipotentia proprie res factibiles respicit, ut supra declaratum est & tribus personis communis est. Aug. autem eo nomine simul comprehendit potentiam quandam patri propriam, quae est gignendi potentia. Ad quod significandum non dixit simpliciter, ubi est omnipotentia Dei, sed addidit, patris. Pertinet autem ad potentiam patris ut pater est, id est, ad potentiam gignendi ut gignat alium sibi aequalem secundum naturam.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4