Capitulum 5
Capitulum 5
Collatio duarum opinionum circa potentiam generandi
IN explicanda superiori difficultate, variant nonnihil doctores. Nam Magister hac distinctio. & post eum Sanctus Thomas 1. quaest. 41. art. 5. Cui & Scotus subscribere videtur, docent propriam quidem esse patri gignendi potentiam, nec filio competere; non tamen quatenus est potentia, sed quatenus generandi, id est, non propter id quod in recto significatur, sed quod in obliquo. Horum opinione potentia generandi principaliter significat attributum divinae naturae, sed ex adjuncto relationem. Un¬ de & statuunt potentiam generandi convenire patri ratione divinae naturae, licet ipse generandi actus ei conveniat ratione personae.
Confirmant hanc opinionem tribus potissimum argumentis, quorum hoc primum est: In rebus creatis potentia generandi competit supposito ratione naturae, ut homini ratione naturae humanae; igitur & in divinis competit patri generandi potentia, ratione naturae divinae.
Alterum, Genitum simile est gignenti in eo cujus ratione fit generatio; atqui filius non est similis patri secundum proprietatem personalem, sed secundum naturam. Quod pater tam in Deo quam in homine; igitur generatio fit non ratione personae, sed naturae.
Tertium ex authoritate Hilarii & Joannis Damasceni, quorum ille libro 5. de Trinitate circa finem testatur Deum ex Deo genitum potestate & virtute naturae. Et infert: Nativitas igitur Dei non potest non eam ex qua provecta est, tenere naturam. Damascenus autem lib. 1. Orthod. cap. 8. dicit generationem opus esse naturae.
Porro aliorum sententia cujus authores sunt S. Bonaventura & Durandus, gignendi potentiam tribuit patri ratione proprietatis personalis, sic ut potentia gignendi etiam principaliter significet aliquid per sonale non essentiale; Quo dato consequitur non modo actum generandi, sed & ejus actus potentiam patri non ut Deus est, sed ut talis persona, competere. Probatur haec sententia iisdem rationibus, quibus & altera oppugnatur quarum haec prima est: Si potentia gignendi competit patri ratione naturae. cum natura sit filio communis, sequitut gignendi potentiam etiam filio competere. Neque ad hoc argumentum satis idonea videtur responsio, si cum Magistro dicas potentiam generandi quae est in patre, eandem esse cum potentia nascendi quae est in filio; tum quia potentia generandi est potentia agendi, qualis non est potentia nascendi; tum quia absurdum est in eo quod gignitur, praeintelligere aliquam potentiam, antequam existere cogitetur, cum per ipsam generationem simul cum natura accipiat omnem suam potentiam. Quae res ex analogia creaturarum facile potest intelligi.
Altera ratio: Quaerenti quare pater generet, non recte respondetur, quia Deus est. Ita enim oporteret & filium generare, qui & ipse Deus est: ergo quaerenti cur possit pater generare, similiter non recte respondetur, quia Denus est. Nam & hinc simili prorsus argumento sequeretur etiam filium posse generare, cum & ipse sit Deus.
Tertia, Gignere competit patri ratione potentiae gignendi, ergo sicut gignere proprium est & personale, sic & gignendi potentia. Id enim quod pluribus est commune, non potest esse ratio praesertim adaequata ejus quod est uni proprium, qualis ratio est gignendi potentiae cum voluntate conjunctae. Hae rationes ut improbabilem ostendunt sententiam priorem: ita posteriorem multum confirmant. Juxta quam etiam ut capite praecedenti declaratum est, longe facilius haereticorum importunitati occurritur. Respondeo potentiam & voluntatem gignendi in Deo, non esse absolute potentiam & voluntatem, sed tantum secundum quid.
Argumenta vero prioris opinionis, solvi possunt hoc modo. Primum quidem quia non est verum, si proprie loquamur, rebus creatis competere gignendipotentiam ratione naturae seu essentiae; sed potius ratione cujusdam proprietatis naturalis, nimirum foecunditatis, qua natura non in ipsa creatione, sed post a Deo donata legitur, Gen. 1. Unde & natura in multis absque ejusmodi facultate consistit.
Ad secundum ita respondetur, ut constet inter gignentem & genitum similitudo, non oportet fie¬ ri generationem ratione naturae in qua similes sunt, sed sufficit ut gignens in tali sit natura, qualem genito communicat, vel contra, talem naturam genito communicet, qualem ipse habet. Hoc autem est, etiamsi generandi potentia competat patri ratione proprietatis personalis. Alioquin isto argumento non tantum potentia, sed & actus gignendi doceretur esse naturae non personae.
Ad postremum, Hilarii verba quomodo sint accipienda, ex iis quae circa distinct. 5. dicta sunt, manifestum relinquimus; hoc interim addentes, Hilarium per virtutem & potestatem naturae, non aliud intelligere, quam foecunditatem naturalem, quam dicimus soli gignenti propriam. Significat enim id quod omnibus in confesso est, patrem producere filium per modum naturae, id est, naturalis foecunditatis. Et eadem ad Damascenum est responsio. Unde nec dicunt hi Patres, quod Pater & Filius producunt Spiritum sanctum virtute naturae, aut quod spiratio sit opus naturae; Quod tamen eadem ratione dicere potuissent, si per naturam non aliud quam essentiam iignificare voluissent.
On this page