Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

Contra eos qui dicunt filium potuisse gignere sed noluisse

§. 6. Contra eos qui dicunt filium potuisse gignere sed noluisse.

QUorundam opinio fuit filio in divinis vere competere gignendi potentiam. Unde & fatebantur eum potuisse gignere alium filium, sed noluisse; nitentes authoritate S. Augustini, quilib. 3. contra Maximinum c. 12. negans ideo patrem potentiorem filio, quia pater genuit, filius autem non genuit, hanc subjicit rationem: Neque enim, inquit, non potuit, sed non oportuit. Immoderata enim esset divina generatio, &c. Verum isti hac responsione nondum evadunt laqueos Arianorum. Licet enim fateantur filium potuisse gignere, negant tamen hoc eum voluisse; atque ita illis manet adhuc consequens, si non potentia minorem, saltem voluntate diversum esse a patre filium, cum pater gignere velit, filjus autem nolit. Deinde etiam per se apsurdum est, filio tribuere gignendi potentiam absque voluntate & actu.

Primo, quia in divinis atque aeternis eadem sunt posse & esse. Si ergo potest esse ex filio generatio, sequitur eam esse.

Secundo, quia si ponamus potentiam illam nunc demum reduci ad actum, sequetur personam genitam non esse gignenti coaeternam. Quare nec Deus erit, & proinde nec ejusdem cum gignente naturae. Quod si ita est, non erit illa veri nominis generatio, sed cujusdam creaturae productio. Unde adhuc sequetur filium non esse patri aequalem secundum potentiam, si pater possit Deum ex se gignere, filius autem non possit.

Tertio, quia potentia gignendi filios ac nepotes, in hominibus partim est, ut perfectio quae uni filio non communicatur, possit alii vel aliis communicari & contra; partim ut continua propagatione aliorum ex aliis possit natura perpetuari; quorum neutrum in divinis usum habet, nec habere potest. Unicus enim Dei filius & perfectissima est imago patris, & est patri coaeternus. Quare frustra poneretur in filio similis potentia.

Quarto, quia si filio tribuitur potentia gignendi absque voluntate & actu, licebit eandem tribuere & Spiritui sancto. Licebit & patri tribuere potentiam gignendi plures filios, & de spirandi potentia similiter. Quae omnia a Catholico sensu suntpenitus aliena.

Caeterum quid sibi velint Augustini verba recte exponit Magister. Tale est enim ac si dixisset: Non quia non potuit, sed quia non oportuit, id est, quod filius alium filium genuerit, non accidit ex defectu potentiae, hoc est, ex impotentia sive imbecillitate aliqua filii, sed ex eo quod non conveniat praestantiae naturae divinae, ut filius ex patre genitus, alium ex se filium progeneret. Est igitur negatio illa, non potuit, in Augustini verbis non prorsus negative sed privative accipienda, ut impotentiam & imbecillitatem significet, quae omni modo tam a filio quam a patre removenda est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6