Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quomodo soli Deo competat vere ac proprie esse

IN DISTINCTIONEM OCTAVAM. §. 1. Quomodo soli Deo competat vere ac proprie esse.

AD intelligendam naturae divinae excellentiam, confert imprimis ea consideratio, qua cogitetur quemadmodum soli Deo competat vere ac proprie esse. Quamvis enim incomprehensibilis, & proinde ineffabilis sit Deus, ideoque proprio vocabulo, quod naturam ejus perfecte nobis declaret, enunciari non possit, juxta illud Prov. 30. Quod nomen est ejus, & quod nomen filii ejus, si nostis multoque sit facilius de Deo quid non sit, quam quid sit dicere, teste Aug. super Psal. 26. & 85. & sermone 14. Paris. cap. 12. Ut tamen ad invisibilia Dei conspicienda, per ea quae facta sunt aliquatenus erigeremur, usa est Scriptura sacra ad insinuendas nobis Dei proprietates multis metaphoris, aliisque impropriis locutionibus a creatura sumptis; interdum quoque vocibus quibusdam quae ad declarandam excellentiam summae illius naturae proprius accedunt. Inter quas velut principium elegit Augustinus, Essentiae nomen, lib. 5. de Trinit. cap. 2. & lib. 7. c. 4. & 5. Nam substantiae vocabulum ad Dei naturam significandam minus aptum; idcirco visum est eidem Augustino, quod a substando dictum innuat aliquid quod vel accidentariis formis, vel generibus substet aut subjiciatur. Quare non omnino simplex ac nudum rei esse significat, sicut essentiae nomen. Nam & quod graece dicitur οὐσία, melius ac magis proprie cum Quintiliano lib. 3. c. 7. essentiam vertas quam substantiam, cui apud Graecos proprie respondet ὑπόστασης, si utriusque vocis ἔτυμον sequendum sit. Quae altera causa fuit cur Augustino magis placuerit essentiae nomen, quod nimirum ei proprie respondeat nomen οὐσια apud Graecos.

Porro essendi proprietatem Deo vindicat Scriptura pluribus locis. Nam Exod. 3. Moysi Deus de suo nomine quaerenti, respondit; Ego sum qui sum, Ac rursum: Sic dices filius Israel: Qui est, misitme ad vos. Ubi quanquam in Hebraeo legatur verbum futuri temporis, recte tamen tam 70. interpretes, quam Hieronymus reddiderunt tempus praesens. Est enim Hebraeis familiare futurum tempus velut commune, pro aliis & maxime pro praesenti usurpare. Significantius autem id a 70. redditum est, qui participio praesentiarticulum praefixerunt ὁ ὧν quasi dicat, ille ens. Atque ex hoc Scripturae loco probat Joannes Damascenus lib. 1. Orthod. Fidei cap. 12. omnium nominum quae de Deo dicuntur principalissimum hoc esse quod jam diximus. Id ipsum Christus in Evangelio significavit, quando Judaeis divinitatem suam volens insinuare, praesenti tempore ejusdem verbi usus est, cum de praeterito secundum nostrum intelligendi modum loqueretur, dicens, Antequam Abraham fieret ego sum. Joan. 8. Adde quod Propheta Job semel & iterum soli Deo tribuit esse, ut cap. 14. Nonne tu qui solus es, & cap. 23. Ipse enim solus est. Quo etiam pertinet, quod omnia creata tanquam nihilum dicuntur comparatione Dei, ut Isaiae 40. Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram Deo, & quasi nihilum & inane reputatae sunt ei. Et Dan. 4. Omnes habitatores terrae apud Deum in nihilum reputati sunt. Quod si enim omnia praeter Deum sunt quasi nihil, solus igitur Deus vere & proprie est. Quocirca recte Augustinus lib. de fide & Symbolo cap. 4. allegatis Domini verbis ad Moy¬ sen, Exod 3. concludit quod de solo Deo proprie dici potest hoc verbum, Est. Recte etiam Isidorus lib. 7. Etymol. c. 1. & post eum Rabanus super illud Exodi, Qui est misit me ad vos (quorum verba titulo Hieronymi refert Magister) cum dixissent Deum solum vere essentiae nomen tenere, quia in ejus comparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt, quae mutabilia sunt, ita concludunt: Solus ergo Deus vere est cujus essentiae, comparatum nostrum esse, non est. Cujusmodi sententiae etiam alibi apud patres obviae sunt. Patet autem ex his, non sic Deo soli tribui vere ac proprie esse quasi caetera non sint, sed quia Deo ipsum esse convenit excellentissimo modo, quod nulli convenit creaturarum, idque multipliciter.

Primo, quia ei convenit semper esse; quomodo non sunt quaecunque aliquando non fuerunt, ut omnes creaturae, & multo magis quae aliquando peritura sunt.

Secundo, quia ei convenit necessario esse, quomodo absolute nihil est rerum creatarum. Unde Gregor. Nyssenus lib. 6. de Philosophia dicit omnia praeter unum Deum esse contingentia. Sed tamen ea magis ab hac Dei perfectione recedunt, quae etiam secundum causas creatas contingentia sunt, ortui & occasui obnoxia.

Tertio, quia ei convenit immutabiliter esse, secundum quodcumque mutationis genus, ut infra ostendetur. Hoc autem rursum nulli convenit creaturae, ne quidem beatificatae. Sunt enim omnes natura sua mutabiles ac revera aliquo modo mutantur.

Quarto, quia ei convenit ubique esse. Nam & hic essendi modus, prout Deo competit, nulli competere potest creaturae

Postremo, quia nec ullus quantumlibet imperfectus essendi modus, potest ulli creaturae competere; nisi Deo, qui perfectissime est, dante & conservante qua ratione fons essendi a patribus vocatur.

Quare autem inter omnia quae Deo tribuuntur, essentiae nomen, maxime nobis demonstret excellentiam deitatis, duae potissimum rationes sunt.

Prior, quia esse, significat rem absque ulla determinatione vel temporis, vel loci, vel qualitatis, vel accidentis, vel alterius cujuscunque modi; & proinde maxime servit hoc vocabulum significandae naturae ejus quod est aeternum, immensum, infinitum, simplex, immutabile, nullis accidentibus subjectum, nullis locorum spatiis comprehensum, &c. Unde Joan. Damasc. lib. I. cap. 12. rationem reddens hujus divini nominis apud Moysen: Totum enim, inquit, in seipso comprehendens habet ipsum esse o velut quoddam pelagus substantiae infinitum & interminatum.

Posterior, quia esse, actum significat, non potentiam. Unde potentissime illi tribuitur, qui tantum est actu & nullo modo potentia. Cujus quidem rei consideratio ad intelligendam praestantiam naturae divinae, prae caeteris valet plurimum. Et quamvis alia attributa, ut sapientia, bonitas, justitia, & hujusmodi actus & perfectiones significent, non tamen eo modo quo essentia, quae actum significat, non ad certum genus contractum, ut illa, sed generaliter prorsus & simpliciter, ideoque magis valet ad naturam Dei indicandam, in qua omnes perfectiones aliis nominibus significatae, revera unus actus sunt unaque perfectio. Quod autem Dionysius in lib. de divinis nominibus cap. 1. & sequentibus, boni appellationem, docet peculiariter ex omnibus Deo competere tanquam primam & perfectissimam, Joanne Damasceno etiam ubi supra attestante his verbis: Quemadmodum Sanctus Dionysius, ait: primarium Dei nomen est bonum, non enim primum est dicendum de Deo esse, sed ipsum bonum. Hoc, inquam, supradictis non adversatur. Loquitur enim ibi Sanctus Dionysius & cum eo conformiter Damascenus de Deo, non quatenus est in seipso, sed qua ratione se diffundit etiam extra se, nimirum praebens se participandum aliis. Quod potissimum facit ratione bonitatis, quia bonum est sui diffusivum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1