Capitulum 2
Capitulum 2
Quod nomen Deo maxime proprium
EX dictis responderi potest quaerenti, quod nomen inter ea quae Deo tribuuntur in scriptura sacra sit ei maxime proprium. Si enim ut jam dictum est essentiae vocabulum, ad indicandam Dei naturam convenientissimum est, sequitur illud nomen quo essentia vel esse significatur, Deo propriissimum esse. Sunt autem hujusmodi duo, inter ea decem quae a Sancto Hieronymo in epistola ad Marcellam sunt enumerata & exposita, sextum, videlicet & nonum. Sextum, Quid est, Exod 3. De quo diximus supra. Nonum DV quod a numero litterarum τετραγρόμματον & ex eo quod ob venerationem ab illius prolatione extra solemnes ceremonias Judaei abstinere solent, ineffabile a patribus tam Graecis quam Latinis dictum est. Nam Judaei quoties hoc nomen inter legendum occurrebat, consuetudine a majoribus accepta, loco ejus pronunciare soli sunt 278 quod Dominum sonat, & interdum DSIN quod Deum vel Deos significat. Hoc & in sua versione Hieron. imitatus est Exodi 3. in his verbis: Ega Dominus qui apparui Abraham. Isaac & facob in Deo omnipotente, & nomen meum Adonai non indicavi eis. Est enim Hebraice loco adonai, Jehovab, sicut & loco omnipotentis, Saddai. Quod apud Hieronymum in epistola ad Marcellam decimo loco inter Dei nomina reponitur. Quanquam idem Hieronym. Exod. 15. Jehovah vertit omnipotentem cum ait: omnipotens nomen ejus. Septuaginta vero utrobique sicut & alibi verterunt Κυειος, id est, Dominus. Hanc vocem, Jehovah, ab essendo deductam esse censent Hebraicae linguae periti, & quidem ab eo ipso vocabulo Hebraeo, cujus loco nos habemus Exod. 3. Qui est, ut revera haec duo, Qui est, & Jehovah, non sint apud Hebraeos divisa Dei nomina, sed unum & idem per derivationem paulo aliter expressam; licet alii malint, hoc posteriori nomine plus aliquid significari, quam priori, nempe eum qui ita est, ut etiam esse faciat, id est, qui sit principium ac velut fons essendi aliis rebus. Unde non immerito Deo ut maxime proprium tribuitur etiam hoc nomen. Quod & per Prophetam Isaiam significatum est, apud quem cap. 42. Deus sic loquitur: Ego Dominus, hoc est nomen meum. Est enim eo loco, sicut alibi passim, vocabulum, Jehovah.
Sed de intellectu loci Exod. 3. testat scrupulus. Quaeritur enim quomedo hoc nomine, Jehovah, non fuerit Deus notus Abrahae, Isaac & Jacob; cum & nomen ipsum iis ore Dei editum fuerit, ut Gen. 15. cum ait: Ego Deminus Hebraice, Jehovah. qui eduxit te de Ur Chaldaeorum; nec dubitandum sit quin etiam hujus nominis significatum tenuerint, scientes Deum esse tale ens, quod sit fons omnis entis. Neque enim eorum probari potest responsio, qui dicunt priscis illis patriarchis incognitum fuisse mysterium quoddam in illo vocabulo latens, quod Moysi fuerit revelatum, idque duplex, nempe mysterium Trinitatis in Deo, & futurae humanitatis in Christo. Volunt enim tribus primis literis significatas esse tres personas divinas; quarta vero quae eadem est cum secunda, significatam incarnationem secundae personae, id est, filii Dei. Hanc quippe personam, propter geminam naturam divinam & humanam, bis positam censent. Verum ne haec quidem mysteria latuerunt sanctos patriarchas, praesertim Abraham omnium credentium patrem Hic enim quando ipsi apparuerunt tres viri, Gen. 18. Unum in tribus adoravit, videlicet unum in tribus personis Deum agnoscens, ut eum locum multi ex patribus intellexerunt, prout etiam de illo canit Ecclesia: Tres vidit, & unum adoravit. Sed neque mysterium incarnationis Christi ignoravit, cui de Christo ex semine ejus nascituro, non semel facta fuit promissio, & de quo ipse Christus, Joan. 8. ait: Abraham exultavit ut videret diem meum, vidit & gavisus est. Proinde melius alii respondent, id quod ad Moysen dictum est referendum, non ad significationem vocabulorum, sed ad declarationem rerum significatarum. Nam, Saddai, potentem vel sufficientem significat; Jehovab, autem eum qui esse facit. Illud potestatem solam indicat: Hoc potestati actum adjungit. Sensus igitur hic esse videtur: Antiquis illis patribus satis persuasum fuit me esse omnipotentem, nec dubitarunt quin quaecunque promitterem praestare possem & vellem. Unde & fides eorum commendatur, Hebr. 11. Non tamen illis exhibui adeo manifesta atque illustria meae potentiae opera, cujusmodi per te jam sum exhibiturus. Quae enim Deus per Moysen exhibuit, omnium eorum quae vetus scriptura continet, maxime sunt admiranda. Unde & in Psalmis a Davide, & ab aliis alibi saepe commemorantur.
On this page