Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo praeteritum et futurum Deo tribuantur

§. 3. Quomodo praeteritum & futurum Deo tribuantur.

CUm propriissime Deo tribuatur verbum, est, Opraesentis temporis, quo nimirum significatur aeterna & immutabilis stabilitas, & stabilis aeternitas essentiae divinae in qua nihil est praeteritum, nihil futurum: consequens est verba praeteriti & futuri temporis, aut non vere, aut minus proprie Deo tribui. Non vere, si cum emphasi intelligantur, id est, cum exclusione praesentis temporis; quomodo a poeta dictum est, Fuimus Troes, fuit Ilium, Et ab Apostolo Ephes. 5. Eratis aliquando tenebrae, Item I. Corinth. 6. Et haec quidem fuistis. Hoc modo interdum S. Augustinus docet de Deo dici non posse, fuit & erit, sed tantum, est, quia & quod fuit, jam non est, & quod erit, nondum est, ut lib. de fide & symbolo cap. 4. Et lib. 83. quaest. q. 17. Sic etiam intelligenda sunt verba a Magistro citata, quibus dicitur, quod Deus tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse. Quae verba non esse Hieronymi cui ea Magister ascribit, sed Isidori, jam supra monuimus. Vere autem sed minus proprie eadem verba, Deo tribuuntur, sine praesentis temporis exclusione intellecta. Vere quidem, quia sic scriptura loquitur; In principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum. Et Apoc. 1. Qui est, & qui erat, & qui venturus est. Quod dictum est ad significandum sempiternitatem Dei, juxta id quod ibid. vocatur α & ω, Primus & novissimus, principium & finis, quasi qui nulli tempori desit, sed omnia tempora aeternitate sua complectatur. Item 4. cap. S. S. S. Dominus Deus omnipotens, qui erat, & qui est, & qui venturus est. Et iterum cap. 11. Qui es, & qui eras, & qui venturus es, venturus autem, id est, futurus. Unde Augustinus tract. 99. in Joan. super illud cap. 16. Quaecunque audiet loquetur, Quamvis, inquit, natuxa illa immutabilis & ineffabilis non recipiat fuit & erit, sed tantum, est; tamen propter mutabilitatem temporum in quibus versatur nostra mortalitas & mutabilitas, non mendaciter dicimus, Et fuit, & erit, & est; fuit in praeteritis seculis; est in praesentibus; erit in futuris. Fuit, quia nunquam defuit, erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. Proinde cum secundum volumina temporum locutio humana variatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, vera de illo dicuntur cujustibet temporis verba. Minus autem proprie, fuit & erit, illi tribuuntur, ut ex iisdem Augustini verbis intelligi potest, quia praeteriti & futuri temporis verba, inventa sunt ad significandas rerum mutationes, quae tempore mensurantur & cum tempore transeunt. In Deo autem nihil est mutationi obnoxium, nihil tempori subjectum. Cui proinde solum praesentis temporis verbum aptissime & propriissime tribuitur, ut pote maxime idoneum significandae aeternitati divinae. Idque etiam declaratur ex congruentia quam habet tempus praesens cum aeternitate, dicitur enim tempus praesens ratione praesentis momenti (quod vocamus instans) copulantis partem temporis praeteritam cum futura. Quod quidem cum sit unicum & indivisibile, totum simul existit: Sic & aeternitas, unica cum sit & indivisibilis, existit tota simul. Hoc tamen discrimine, quod instans temporis transeat, aeternitas autem permaneat, quod idcirco recte dixeris esse instans quoddam nunquam transiens, sed semper manens, quod vocant instans aeternitatis. Qua quidem ratione magis adhuc proprie verbum, Est, aeternitati significandae congruit, quam tempori praesenti; quia aeternitas semper est, praesens autem tempus non semper est, sed transit in praeteritum. Ad hanc rationem manifestum est respexisse Augustinum lib. 9. Confessio. cap. 10. cum dixit fuisse & fore ideo in sapientia divina non esse, sed solum esse, quoniam aeterna est. Quod idem significavit Hieronymus in epistola ad Damasum cujus initium; Quoniam vetusto.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3