Capitulum 4
Capitulum 4
Incommutabilem esse Dei naturam
EX eo quod supra monstratum est Deum propriissime esse, consequitur incommutabilem esse Dei naturam, id est, nulli prorsus mutationi obnoxiam Ubi enim mutatio est aliqua, non est ibi esse omni modo stabile & perfectum, sed modo esse, modo non esse, sive simpliciter, sive secundum quid.
Manifestae scripturae sunt Malac. 3. Ego Dominus & non mutor. Psal. 101. Mutabis eos & mutabuntur. Tu autem idem ipse es. Jacobi 1. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Quo etiam pertinet quod ait Apostolus 1. Timoth. 6. Qui solus habet immortalitatem, quemadmodum id exponit S. Augustinus lib. I. de Trinit. capit. 1. & lib. 3. contra Maximum cap. 12. & Bernard. serm. 81. in Cant. Cujus interpretationis ratio est, quia ut dicit Augustinus, omnis mutatio mors quaedam est, & ut ait Bernardus, omnis mutatio quaedam mortis invitatio est; & omne quod mutatur, quodammodo moritur. Corrumpitur enim secundum formam quam amittit; sicut & generatur secundum formam quam acquirit.
Porro ratione idem sic ostenditur. Quod res aliqua mutabilis sit, accidit vel ex majore potentia alterius, vel ex ipsius rei impotentia. Priore quidem modo dupliciter, si vel causa potentior eam corrumpere vel omnino mutare possit, (quomodo sol movetur, non quod egeat motu, sed ob causam potentiorem quae ei motum imprimit) vel causa conservans ei se subducat & conservare desinat. Posteriore, si res ipsa nitatur ad consequendam perfectionem quam non habet, vel si quam habet, conservare nequeat. Cum ergo Deo nihil sit po¬ tentius, cumque nulla in eo sit imperfectio quam abjiciat, nulla ei desit perfectio quam acquirat, consequens est nullam omnino mutationem ei posse accidere, creaturis autem omnibus accidere posse, cum nulla sit earum quae non potentiori causae sit subjecta, & perfectionem amittere vel acquirere possit. Accedit alia ratio: Si enim mutatur Deus, vel in melius mutatur, vel in deterius. Quod utrumque, quoniam ejus perfectioni repugnat, absurdum est. Rursum alia: Si mutatur, vel acquirit aliquid vel deperdit. Quicquid autem in Deo est, essentia ejus est; igitur aliquid incipit vel definit esse divina essentia quod similiter absurdum est. Item alia: Deus est purus actus & nullo modo potentia: Quicquid autem mu tatur, est aliquo modo potentia, Deus ergo non mutatur. Item alia ex Aristotele. Omne quod movetur, ab alio movetur, donec tandem veniatur ad aliquod primum movens immobile; hoc autem ipse Deus est, non ergo Deus movetur. Item alia: Quicquid mutatur secundum aliquid manet, & secundum aliud transit. Manet enim subjectum, forma transit. At in Deo non est aliud & aliud, cum sit simplicissimus; non potest ergo mutari.
Denique per singulas mutationis species potest res ista declarari. Non enim generatur neque corrumpitur, qui per naturam aeternus est; non alteratur, cujus qualitas essentia ipsius est; non augetur neque minuitur, qui incorporeus est; non mutatur loco, qui totus ubique est. Est autem haec per rationes naturales ostensio tam clara & evidens, ut dicere non dubita verit Augustinus lib. ultimo contra Faustum cap. ultimo omni humanae menti naturaliter insitum esse, si modo perversae opinionis pravitate non turbetur, Dei naturam omnino esse incommutabilem.
On this page