Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Voluntatem Dei immutabilem esse

§. 5. Voluntatem Dei immutabilem esse.

CUm in Deo non sit aliud essentia seu natura, Caliud voluntas, ut infra cum de simplicitate Dei agetur, plenius patebit; satis jam liquet immutabilem esse Dei voluntatem, ex quo quia ut jam ostendimus immutabilis est Dei natura. Pertinet autem voluntatis mutatio ad eas mutationes quae fiunt secundum affectiones animi, & contingit dum quis aliquid idem modo vult, modo non vuit, aut modo hoc vult, modo aliud. Non enim idem est mutare voluntatem, & velle aliquarum rerum mutationem, ut recte docet Sanctus Thomas 1. quaest. 19. art. 7. Potest enim non solum Deus, sed etiam aliqualiter homo; eadem voluntate permanente, velle ut nunc hoc fiat, deinde aliud priori contrarium. Sed tunc mutatur voluntas, quando quis incipit velle quod prius non voluit, vel definit velle quod prius voluit: Quod quidem ut eodem loco tradit Sanctus Thomas, accidere non potest, nisi praesupposita mutatione vel ex parte cognitionis, vel circa dispositionem substantiae ipsius voluntatis; dupliciter enim contingit aliquem de novo aliquid velle; vel quia de novo quippiam ei incipit esse bonum, ut cibus esurienti, calor frigenti, quies fatigato; vel quia de novo cognoscit seu opinatur aliquid sibi esse bonum, cum prius id ignoraret. Atque hoc posteriori modo proprie nominare solemus in homine voluntatis mutationem, non item priore; tametsi nec ille sit sine mutatione voluntatis secundum actum alium atque alium sibi succedentes. Neuter autem modus in Deo locum habere potest, eo quod tam substantia Dei, quam ejus scientia sit omnino immutabilis. Sed quaecunque Deus vult, cujusmodi sunt quaecunque in tempore facit, licet diversissima sint atque invicem contraria, vult ea omnia aeterna atque immutabili voluntate

Quod autem voluntatem suam Deus nunquam mutet, his scripturis docetur, Num. 23. Non est Deus quasi homo ut mentiatur, nec ut filius hominis ut mutetur. Dixit ergo & non faciet? locutus est & non implebit? 1. Reg. 15. Triumphator in Israel non parcet & poenitudine non flectetur. Neque enim homo est iu. agat poenitentiam. Psal. 118. Omnia quaecunque voluit fecit. Psal. 32. Consilium Domini in aeternum manet, cogitationes cordis ejus in generationem & generationem. Isa. 46. Consilium meum stabit, & omnis voluntas mea fiet. 2. Corinth. 1. Quoquot sunt promissiones Dei in illo est. Ex quibus & similibus patet voluntatem & consilium Dei nunquam mutari.

Unde & Augustinus lib. 22. de Civitate capit. 2. docet nullam Deo accidere novam voluntatem quam non habuerit ab aeterno, sed quaecunque fiunt in tempore, eadem ex aeternitate, in ejus immutabili praeparata esse voluntate quae similiter cum ejus praescientia sempiterna est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5