Capitulum 6
Capitulum 6
Responsio ad quaedam in contrarium argumenta
NUnc ad ea respondendum quae mutationems Caliquam in Deo vel ejus voluntate arguere videntur, quorum hoc primum sit: Catholica fides agnoscit & confitetur generationem filii ex patre, & processionem Spiritus sancti ex utroque: Sunt autem generatio & processio mutationes quaedam. Respondetur generationem & processionem in divinis non esse mutationes. Omni enim mutatione fit ut quod non erat esse incipiat, vel quod erat esse desinat, aut simpliciter aut secundum quid: Atqui generatione & processione divina filius, & Spiritus lanctus non aliquando esse inceperunt sed ab aeterno esse acceperunt; filius quidem a Patre, Spiritus sanctus autem a patre simul & filio¬
Secundum. Sap. 7 de divina & increata sapientia dictum est: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia Responsio: Sensus est sapientiam Dei nusquam abesse, sed tam praesentia sui quam cognitione cuncta penetrare, atque intime omnibus rebus adesse, multo magis quam quodcunque mobile & subtile corpus (cujusmodi maxime est aer) intra poros alterius corporis insinuare se possit. Hunc sensum indicat quod sequitur: Attingit autem ubique, &c. Et rursum ini tio proximi capitis: Attingit ergo a fine usque ad finem, &c. Cui similis est sententia. Heb. 4. Vivus est enim sermo Dei & efficax & penetrabilior, &c.
Tertium: Deo passim in scripturis haec & hujusmodi tribuuntur, ascendere, descendere, ambulare, venire, & appropinquare ad nos, atque a nobis recedere. Nam & in symbolo fidei confitemur filium Dei propter nostram salutem descendisse de caelis. Hujusmodi autem vocabula motum localem significant. Respondetur haec omnia Deo tribui non proprie, sed figurate, nimirum propter certos effectus quos Deus operari incipit aut definit, iis in locis aut hominibus, ad quos accedere vel a quibus recedere dicitur. Et interdum etiam propter motum localem alicujus rei quae Deum repraesentat Nam Gen. 3. dicitur Deus deambulasse in paradiso ad auram post meridiem, quia in corporali specie deambulantis se primis hominibus postquam peccassent exhibuit. Item 1. Reg. 7. se dicit ambulasse in tabernaculo, & per cuncta loca cum filiis Israel transivisse, & Psal. 46. de eo dicitur: Ascendit Deus in jubilo, propter arcam testimonii, in qua praesentem se exhibebat Dominus per oracula & exauditionem precum quae ibi fundebantur. In eo autem quod habetur Genes. 11. Descendit Dominus ut videret civitatem. Et iterum: Dixit Dominus, venite descendamus & confundamus ibi linguam eorum, &c. Descendere dicitur Dominus, quia peculiare quoddam operaturus erat in terra, nempe linguarum confusionem. Quod autem Gen. 18. dicit Dominus ad Abraham de Sodomitis: Descendam & videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, utroque modo intelligi potest. Nam & in specie corporali Dominus apparebat Abrahae, & Sodomorum eversionem erat operaturus; tametsi ad solum priorem modum pertinet quod dicitur in fine ejusdem capitis; Abutque Doginus postquam cessavit loqui ad Abraham. Illud quoque quod de caelo descendisse filius Dei in symbolo dicitur; non sic accipiendum, quasi caelo relicto terras petiverit qui de sinu patris nunquam abscessit, & praesentia suae divinitatis omnia implet; at neque propter opus incarnationis id dictum est; fuit enim illud opus toti trinitati commune, nec tamen tota trinitas & nec Pater nec Spiritus sanctus de caelo descendisse simili sensu dici possunt; sed de filio peculiariter hoc dicitur, quia ipse in terris cepit esse homo, quod non fuerat in caelo. Denique dicitur nobis appropinquare Deus Jacobi 4. per gratiae largitionem, sicut & a nobis recedere Oseae 9. quando gratiam subtrahit.
Quartum, Saepe scriptura Deo tribuit affectus & perturbationes humanis similes, veluti sunt irasci, dolere, misereri, desiderare, poenitere, &c. quae absque transmutatione ejus in quo sunt, inesse non possunt. Nam quod Deo insunt hujusmodi, significat illa scriptura Genes. 6. quae, dicit Deum fuisse tactum dolore cordis intrinsecus. Quibus adde quod saepissime Deus in scriptura dicitur recordari & oblivisci, quae non sunt sine mutatione. Respondetur sicut humani corporis membra; sic & humani animi motus & perturbationes figurate, & ut Hieronymus in commentariis. loquitur ἀνθρωποπα¬ Sκως: ascribi Deo, ad significanda certa opera, qualia in hominibus per hujusmodi membra exerceri vel ex hujusmodi affectibus procedere solent. Sicut enim Deo tribuitur manus propter operationem, oculus propter cognitionem, brachium propter fortitudinem, &c. ita dicitur irasci, quando punit: flagellat, vindicat, aut quicquam tale minatur quod solent homines irati; dicitur misereri quando miseriam aufert, aut poenam remittit, aut beneficium tribuit, quod solent misericordes; dicitur poenitere quando destruit opus quod antea fecerat, quod solent ii quos facti poenitet, & ita de aliis. Nam hujusmodi perturbationes omnes a Deo abesse juxta illud Sap. 12. Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, docent Ambrosius lib. de Noe & arca c. 4. Prosp. ad illud Ps. 105. Et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae, Greg. lib. 20. Mor. c. 23. super illud Job 30. Mutatus est mihi in crudelem, quilocus luctu dignus est, & Haino hom. 2. post octavam Pent. simul explicantes quemadmodum scripturae quae diversum sonant sint intelligendae: Recordari vero & oblivisci sicut non arguunt in Deo ignorantiam; ita nec mutationem: Dicitur enim utrumque de Deo propter effectus. Nam recordari dicitur hominum, dum afflictis impendit consolationis beneficium; peccato rum vero, dum ea punit; quod totum una sententia complexus est Tob. c. 3. dicens: Et nunc Domine memor esto mei, & ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum. Contra oblivisci dicitur hominum, dum eos sinit affligi & opprimi, peccatorum vero dum ea non punit.
Quintum, Universa scriptura varias operationes tribuit Deo, primum creationem rerum, deinde conservationem, ac gubernationem, de qua ait in evangelio Dominus Joan. 5. Patermeus usque modo operatur & ego operor. Huc pertinent quaecunque circa homines, angelos bonos & malos, & circa reliquas creaturas toto mundi decursu fiunt, & sine mutatione fieri non possunt. Sed respondetur om¬ nem hujusmodi mutationem esse in rebus, non in Deo, qui haec omnia operatur: author quidem omnis mutationis, ipse tamen immutabilis
Verum adhuc instas & quaeris quomodo possit esse Deus modo operans, modo non operans, modo hoc agens, modo illud, absque sui mutatione. Respondeo, quia actio seu operatio Dei, non est aliud quam ejus voluntas, qua ab aeterno voluit aliquid fieri eo modo, loco, & tempore, aliisque circunstantiis quibus ab aeterno id fieri decrevit. Proinde in rebus quando fiunt, accidit mutatio: Deus autem, quia eas facit non novo consilio, neque nova actione, sed aeterna voluntate, eaque per se ad operandum sufficiente, non mutatur. Quod etsi intelligere difficile sit, ut fatetur Aug. lib. I. de trinitate c. 1. adeo tamen non est humanae rationi repugnans, ut etiam philosophus certa ratione demonstret lib. B. physic. omnem motum tandem reduci debere ad causam aliquam primam caetera moventem, ipsam immobilem. Nam & quiddam aliquousque simile contingit in creaturis. Sol enim unus & idem atque eodem modo sese habens simul indurat lutum & emollit ceram, aurum in terrae visceribus gignit & argentum, serenat & nubes excitat, nulla sui mutatione Et si sol staret haec eadem ageret, sicut tempore JosueEt ignis immotus indurat, emollit, calefacit, exsiccat absque sui mutatione. Quanquam hoc discriminis est, quod sol agat naturali necessitate, Deus libera voluntate, & ibi diversitas oriatur ex materia subjecta, hic autem ex sola voluntate divina.
Sextum, Aug. lib. 8. de Gen. ad lit. c. 20. Spiritus creator, inquit, movet seipsum sine tempore & loco: Movetur ergo Deus saltem a seipso & in seipso. Respondemus cum S. Tho. Aug. loqui secundum modum quo Plato dicebat primum movens movere seipsum, videlicet motus nomine comprehendens omnem actionem; quomodo etiam intelligere, velle; amare, motus quidam dicuntur. Quatenus ergo intelligit & amat seipsum, movere seipsum modo jam exposito dicitur. Videtur tamen Aug. non aliud velle, quum dicit spiritum creatorem movere seipsum, quam quia sic est movens respectu totius creaturae ut ad movendum a nullo moveatur; sicut movetur a Deo spiritus creatus ut subjectam sibi corpoream creaturam moveat. Nam ex professo docet ibidem August. usque ad finem libri, Deum omnino esse immutabilem.
Septimum, Idem Aug. lib. 5. de trin. c. 16. "Certe, inquit, ut Dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo" ; ergo hoc accidente mutatus est Deus. Respondeo sensum hunc esse: Deus non ab aeterno fuit Dominus hominis, sed tantum ex quo homo esse caepit, non quia in Deo mutatio facta est; sed quia Deus mutationem fecit, creando hominem qui prius non erat.
Octavum, Ps. 17. dicitur Deo: Cum sancto sanctus eris & cum perverso perveteris; ergo cum hominibus Deus mutatur. Respondetur id intelligi de diversis operibus Dei erga diversos homines. Nam erga bonos benignitatis & clementiae, erga malos severitatis opera exercet, ipse semper idem in seipso manens.
Nonum, Quicquid exit de potentia in actum, mutatur; tale autem est Deus abaeterno potens operari, & in tempore operans. Respondeo propositionem universaliter veram esse tantum de potentia pasfiva, non de activa, quae sola est in Deo. Actus enim ad quem est potentia activa non recipitur in agente ut tali; & licet id interdum fiat per accidens, numquam tamen sit nec fieri potest in Deo¬
Decimum, Deus eadem modo futura praescit, modo praesentia videt, modo praeterita recordatur; ergo non eodem modo semper se habet. Fuit hoc argumentum cujusdam Theophronii Eunomiani, ut est apud Nicephorum lib. 1Y hist. eccl. cap. 30.
Respondetur inde non sequi mutationem in Deo, sed in rebus. Deus enim una eademque notitia, quae est essentia ipsius, cognoscit rem aliquam, quae modo futura est, modo praesens, modo praeterita: Imo ab aeterno cognoscit in eadem re, & futuri, & praesentis, & praeteriti rationem, absque ulla notitiae variatione. Sed de hac re agitur ex professo ad dist. 39.
Undecimum. Lactantius lib. 2. divinar. inst. c. 17. Quidam putant, inquit, ne trasci quidem Deum omnino, quod affectibus qui sunt perturbationes animi subjectus non sit; quae persuasio veritatem atque religionem funditus tollit, & lib. de ira Dei eam persuasionem ex professo oppugnat; ubi inter caetera c. 17. rejectis philosophorum definitionibus irae, hanc suam definitionem statuit: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Atque hujusmodi motum Deo inesse contendit. Quam sententiam c. 16etiam ad miserationis affectum & similes extendit. Ac generaliter c. 4. Quae igitur, inquit, in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus & immobilis torpet. Denique c. 22. testatur se eum librum scripsisse ad refellendum eos, qui Deum faciunt immobilem. Quare ex sententia Lactantii mobilis seu mutabilis est Deus. Respondetur Lactantium proprie contra eos agere qui sic iram a Deo removebant, ut dicerent eum non punire peccata. Quanquam fatemur Lactantium in eo libro, ut interdum alibi loqui parum Theologice, nec distinguere, nec satis perspicere quomodo Deus sine motu animi irasci dicatur, ut & in eo graviter errat, quod c. 18. Stoicos reprehendit negantes aliquam Dei esse figuram.
Duodecimum. Christo multae acciderunt mutationes; ergo Deo. Nam quae Christo accidunt, accidunt personae divinae quae est aeterna, & quae realiter eadem est cum natura divina, ut haec sit vera, Christus est essentia divina. Respondetur eas mutationes Christo accidisse tantum in assumpta, id est, in creata natura, non autem in natura Dei. Sic enim intelligendum Deo nihil accidere & Deum immutabilem esse, scilicet in natura divina. Nam in natura humana multas haud dubie mutationes subiit Deus. Unde non magis reformidanda est ita propositio, secundum naturam assumptam loquendo, Deus mutatur, quam Deus patitur, moritur, &c.
Decimum tertium. Filius Dei mortalis factus, desiit esse immortalis juxta Cyprianum lib. de bono patientiae dicentem de eo: Immortalitate posita fieri se mortalem patitur. Respondeo sensum esse, quod desierit immortalis negative. Cum enim antea nullo modo, id est, secundum nullam naturam mortalis esset, quia tantum Deus erat, assumpta mortali natura, desiit eo modo esse immortalis. Verum id absque mutatione divinae naturae, quae nihilominus perfectam suam retinuit immortalitatem, atque omnimodam immutabilitatem.
Postremum. Greg. hom. 2. super evangelia dicit, quod divinitas defectum naturae carnis suscepit; ergo ipsa Deinatura mutata est. Responsio, dicitur divinitas suscepisse carnis nostrae defectum, quomodo dicitur assumpsisse humanam naturam: sic nimirum ut illa susceptio sive assumptio terminata sit ad personam, non ad naturam. Unde & magis proprie dicendum est; quod Dei filius idemque Deus, suscepit humanam naturam: quemadmodum docetur distinctione quinta libri tertii.
On this page