Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Solvuntur quae contra immutabilem Dei voluntatem objiciuntur.

§. 7. Solvuntur quae contra immutabilem Dei voluntatem objiciuntur.

AD ea quoque nunc respondendum, quae peculiariter ostendere videntur divinam voluntatem mutari posse. Sunt autem hujusmodi.

Primum. Ex scripturis in quibus saepe legimus Deum mutasse voluntatem ac sententiam suam circa homines, aut mutaturum esse si illi peccarent aut peccare desisterent. Nam 4. Regum 20. per humilitatem & preces Ezechiae mutata legitur Dei sententia qua dictum illi fuerat, Morieris & non vives, Et Jonae 3. Ninivitae per poenitentiam impetrarunt revocationem sententiae qua dictum erat, Adhuc 40. dies & Ninive subvertetur. Sic Dan. 4. c. hortatur regem Babylonis ut sententiam divinam contra se latam, per pia opera immutet. Quod & Hieronymus testatur in commentario, & 1. Reg. 2. Deus per Prophetam missum ad Heli sacerdotem, aperte revocat verbum quod locutus fuerat ad domum ejus paternam, & 2. Reg. 14. Dicitur Deus sententiam retractare. Cum igitur verbum & sententia a voluntate procedat, consequens est mutari voluntatem Dei. Quo etiam pertinent scripturae quae Deo poenitentiam ascribunt, ut Gen. 6. Poenituit Deum quod hominem fecisset. 1. Reg. 15. Poenitet me quod constituerim Saul regem. Jerem. 18. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, agam & ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et iterum: Si fecerit malum in oculis meis, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei. Quamvis enim supra ostensum sit, hanc poenitentiam non esse animi perturbationem in Deo; qualiscunque tamen sit, adferre secum videtur sententiae ac voluntatis mutationem

Sed respondemus ad singula. Non habebat absoluta Dei voluntas, ut Ezechias Rex ex inorbo quo laborasse legitur moreretur; sed potius habebat ut non moreretur, sicut ei postea per Isaiam revelatum fuit. Illud autem: Morieris & non vives, praedictio est ejus quod futurum erat secundum causas naturales, nisi Deus impedivisset. Sensus enim est: Morbus iste quo laboras talis est, ut humanitus mortem non possis evadere. Quemadmodum contra praedictio Elisei qua regi Syriae aegrotanti jubebat dici, sanaberis 4. Reg. 8. vel ut in Hebraeo est, Vivendo vives, non significat quid absolute futurum Deus decrevisset. Addit enim de absoluto decreto propheta: Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur, sed quid futurum spectata conditione morbi qui non erat lethalis. Mortuus est autem postea non vi morbi quo laborabat extinctus, sed stragulo suffocatus ab Hazaele, ut scriptura testatur. Similiter sententia Domini contra Ninivitas, non quid absolute futurum esset significabat, sed quid futurum secundum causas praesentes, id est, secundum ipsorum merita, nisi poenitentiam egissent. Quae vocatur sententia comminatoria. Nam absoluto decreto constituerat Deus ab aeterno parcere Ninivitis, propter eorum poenitentiam, sicut & Ezechiae vitam prorogare, propter ejus orationem. Retractatio quoque de qua mulier illa sapiens ad Davidem locuta est 2. Reg. 14. non absolutae sed comminatoriae sententiae est Danielis autem praedictio de rege Babylonis absoluta fuit. Siquidem & praevisum a Deo fuerat eum non acturum poenitentiam. Nec ideo Daniel eum hortatus fuit ad immutandam Dei sententiam, sed ad agendam poenitentiam, qua poenam denunciatam evaderet. Quod si fecisset non jam ab aeterno contra eum Deus talem sententiam decrevisset. Aliam hujus solutionem, tametsi verbis obscurioribus, indicat Hieronymus in commentario. Fatetur enim sententiam Dei non posse mutari, & tamen dicit eam mutari per conversionem hominum. Per quod innuit sententiam hanc contra regem fuisse non absolutam, quam mutari posse negat, sed tantum comminatoriam; sicut illam contra Ninivitas, quorum etiam ibidem exemplum allegat. Sed prior responsio videtur verior.

Ad id quod ex I. Reg. 2. objicitur, respondet Liranus promissiones divinas seu collationes alicujus boni in futura tempora, intelligi sub conditione; scilicet, si illi quibus fiunt, bene utantur beneficio sibi collato. Sed huic responsioni repugnat quod promissio facta Aaroni de perpetuitate sacerdotii, fuit absoluta, sicut & aliae quaedam in veteri Testamento, ut de terra promissionis, de regno Davidis, &c. Pro inde dicendum videtur particularem quandam promissionem forte factam fuisse majoribus Heli; quae tamen conditionata fuerit, & ob id non repugnaverit absolutae promissioni factae Phinees sacerdoti de facerdotii ejus perpetuitate, licet ea quandam in Heli ejusque majoribus & nonnullis etiam posteris interruptionem passa fuerit. Cum autem dicit Deus: Poenitet me, &c. non mutat decretum, sed prius factum destruit, sine ulla sui ipsius aut suae voluntatis mutatione. Sic enim & humanum genus quod fecerat delevit propter peccata, & Saul a se regem constitutum rejecit propter ejus inobedientiam, & quotidie multa quae prius fecerat opera destruit. Nam utrumque ab aeterno decrevit, & facere opera, & eadem postea destruere, nulla consilii mutatione; quandoquidem & homines saepe id faciant.

Ad locum Jeremiae respondendum est praedictionem intelligi non absolutam sed secundum causas tunc praesentes quando fit praedictio, id est, secundum merita hominum, quibus mutatis non quidem mutatur Dei voluntas, sed quod ab aeterno aliud fuerit in Dei sapientia constitutum, declaratur. Et ita videtur Deus poenitentiam agere, & sententiam mutare, quia quod illo modo praedictum fuerat, non implet, ut bene explicat S. Thomas ad secundum. Ubi tamen notandum, loco ejus quod citat ex Greg. Deus immutat sententiam, non tamen mutat consilium; sic legi in Gregorio: Et quia ipse immutabilis, id quod voluerit mutat, poenitere dicitur quamvis rem mutet, consilium non mutet. Quae verba difficultatem non habent sed eam explicant, uti & ulla apud Aug. lib. I. Confess. 4. Opera mutas, nec mutas consilium.

Praeterea objicitur quod dicit Leo sermone 2. de Nativitate Domini: Deum circa hominem aliquam mutasse sententiam. Sed respondetur intelligi sententiam conditionalem, qua decretum erat ut homo absque morte ad vitam beatam transiret, si non peccaret. Quae conditio quia ab homine non est servata, mutasse sententiam dicitur Deus, ex eo quia non implevit, quod ita conditionate decrevit.

Item objicitur ex Augustino, qui sermone 102. de tempore sic ait: Utinam tam cito peccator homo resurgat ad poenitentiam, quam cito Deus etiam definitam vult mutare sententiam; & probat per illud Jeremiae 26. Et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos. Respondeo sermonem non esse Augustini. Jeremias autem loquitur de malo conditionaliter sive secundum causas praesentes & merita praenunciatio, ut modo diximus de simili loco ejusdem prophetae.

Praeterea sic argumentantur: In Deo est liberum arbitrium; ergo mutabilitas voluntatis. Consistit enim ratio liberi arbitrii in eo ut flecti possit ad utrumlibet; flecti autem, est mutari. Respondetur voluntatem Dei sine dubio potentiam habere ad utrumlibet, cum sit liberrima non tamen proprie flecti dicitur, cum flexus importet motum ab uno ad aliud, sed velle & eligere unum prae alio, cum possit utrumlibet. Quicquid autem eligit, ab aeterno atque immutabiliter elegit. Quo fit ut voluntatem, consilium, electionem, mutare non possit in aliud. Quae quidem mutationis possibilitas, non est de ratione liberi arbitrii, sed magis ad ejus imperfectionem pertinet, sicut posse peccare.

Postremum argumentum est tale: quidquid habet potentiam ad opposita est mutabile. Quod enim potest esse & non esse, mutabile est secundum substantiam, & quod potest hoc in loco esse & non esse, mutabile est secundum locum, & ita de caeteris; ergo quod potest velle & non velle, ut Deus mutabile est secundum voluntatem. Movet hoc argumentum S. Thom. quarto loco sed non explicat. Dicendum est autem illud solum mutabile esse, quod habet potentiam ad opposita successi ve, sic ut aliud post aliud recipiat; quomodo creaturis competit potentia ad opposita; ut verbi gratia modo sint, modo non sint, modo velint aliquid, modo non velint. Sed Deo competit potentia ad oppositorum electionem sine successione, quia ab aeterno, ubi non est temporum successio, liberrima voluntate elegit oppositorum alterum. Est igitur summa voluntatis in Deo libertas, sed nulla mutabilitas

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7