Capitulum 8
Capitulum 8
Dei naturam esse perfecte simplicem
QUoniam incommutabilitas divinae naturae, necessario sequitur perfectam ejus simplicitatem; siquidem, ut Aug. lib. II. de Civitate Deic. 10. ideo Deus est bonum incommutabile, quia est bonum simplex: hinc de ejus simplicitate restat nunc ut agamus. Est igitur Deus ac divina natura omnino & perfectissime simplex, id est, omnis compositionis expers. Quod quidem inductione per singula compositionis genera potest ostendi. Nam simplicitas compositioni opponitur. Quare simplicissimum id esse oportet, a quo omnis compositio removetur.
Prima & notissima est compositio totius integri ex partibus integrantibus, seu quantitavis, ut loquuntur.
Secunda est compositio alicujus ex materia & forma. Quae duae compositiones tantum earum sunt rerum, quae corporeae sunt ac materiales. Deus autem non est corpus sed spiritus Joan. 4. & 2. Cor. 3. Quod & rationibus optime probat S. Thomas 1. q. 3. art. 2. Nam & creaturae non omnes corporeae sunt, sed quaedam quantitatis & materiae expertes & proinde simplices quo ad utramque hanc compositionem, ut angelus & anima rationalis. Quare crasso in errore versati sunt olim Anthropomorpnitae, qui ex scripturis male intellectis, Deum corporeum esse, humanam effigiem gerere, & membris tanquam humani corporis constare putaverunt. De quibus videre est Epiph. & Aug. tractantes de haeresibus, & in historia Eccl. Socrat. lib. 6. c. 7. & Sozomen. lib. 8. c. 12. Sed eam haeresim tanquam nimis absurdam & operosa discussione indignam, tacito consensu jam olim Ecclesia condemnavit.
Tertia compositio est ex subjecto & accidente, cujuscunque generis sit illud accidens, sive quantum, sive quale, sive relativum. Haec quoque a Deo aliena est. Arguit enim imperfectionem tam subjecti quod ab accidente velut accessoriam perfectionem mutuetur, quam ipsius accidentis quod propterea semper imperfectum convincitur, quia esse ejus semper a subjecto dependet; atqui in Deo nihil est imperfectum. Cum ergo Deo sapientiam, justitiam, bonitatem & caetera his similia tribuimus, rem unam dicimus diversis nominibus, quia res una eademque simplicissima, quae est Dei essentia, omnem perfectionem in se complectitur. De qua re latius disserit Augustinus lib. 6. de trinitate cap. 6. & 7.
Quarta compositio est ex natura & supposito quae & ipsa a Deo removenda est, in quo una eademque res est natura & persona quae naturam habet. Quemadmodum definitum est in Conc. Lateran. sub Innoc. 3. Quod sane nisi fateamur, quaternitatem in Deo agnoscere oporteret; videlicet tres personas & naturam ab iis diversam. Quod autem in creaturis natura sit a supposito distincta, satis ostenditur ex mysterio incarnationis filii Dei, quem secundum fidem Catholicam credimus naturam assumpsisse humanam, personam vero negamus: Et quia quod in humana natura factum est, fieri etiam potuit in angelica; hinc consequens apparet etiam in angelis, a supposito naturam revera distingui; licet dissentire videatur S. Th. I. qu. 3. art. 3. De hac Dei simplicitate expressa est doctrina Cyrilli lib. 6. thesauri c. 8. Quinta compositio est generis & differentiae; quam A logicam compositionem vocant. Hanc autem in Deo non habere locum ex eo monstratur, quia Deus in nullo rerum genere collocatur, ut infra docebimus.
Sextum denique compositionis genus est, quo concurrunt in eadem re essentia & esse. Quae duo non sola ratione, sed etiam reipsa in unaquaque re creata distinguuntur, perinde atque actus & potentia; at in Deo prorsus idem est essentia & esse. Nam si distinguerentur, consequens esset duo esse distincta eaque increata rerum principia; quod est contra fidem Catholicam. Hunc compositionis modum a Deo removet Hilarius lib. 7. de trin. non procul ab initio, sic inquiens: Esse non est accidens Deo sed subsistens veritas, &c. Generaliter autem ad excludendum a Deo cujuscunque generis compositionem, faciunt ea testimonia patrum, quae postremo parag. a Magistro recitantur. Porro alias rationes perfectam Dei simplicitatem monstrantes, vide apud Sanctum Thom. 1. q. 3. art. 7.
On this page