Capitulum 9
Capitulum 9
Quomodo Deus multiplex et quomodo sine compositione
NOn pugnat cum perfecta Dei simplicitate quod Deus aliquando multiplex dicatur, velut Sap7. Ubi spiritus sapientiae; qui non alius quam Deus intelligitur, inter caetera quae ei tribuuntur, etiam multiplex esse perhibetur. Hoc enim quo sensu dicatur, exponit Aug. lib. I1. de civit. cap. 10. Dictus est, inquit, spiritus sapientiae multiplex, eo quod multa in se habeat, sed quae habet haec & est, & ea omnia unus est. Ob hanc igitur causam idem Aug. lib. 6. de trin. cap. 4. & 7. quandam Deo multiplicitatem ascribit, nimirum sensu jam explicato, quia quidquid in Deo est, & Deo attribuitur, essentia ejus est. Absolute tamen uti docet Fulgentius lib. de Fide ad Petrum cap. 2. non multiplex sed simplex dicendus est Deus, ne aliquo modo compositus existimetur. Quod autem respondent quidam Deum re quidem simplicem esse sed multiplicem appellatione, propter nominum varietatem quae ei tribuuntur, dum idem ipse & bonus & sapiens, & justus vocatur & ita de aliis; id non ita accipiendum, quasi haec tantum sit nominum synonymorum coacervatio, sed quia plunibus nominibus variae ac multiplices proprietates ac perfectiones divinae significantur, quae tamen non reipsa sed sola ratione in Deo differunt. Quamvis enim aliud significet sapientia, aliud potentia, & sic de aliis, haec tamen significata sunt res una eademque in Deo. Quod ergo dicit Magister S. f. Deum dici multipliciter propter diversitatem ac multitudinem nominum quae de Deo dicuntur, quae licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam; id non est, intelligendum de significato secundum propriam rationem, sed secundum rem, quia ut Magister ipse explicat, omnia significant unum, id est, rem unam, scilicet naturam divinam.
Caeterum locus Sap. 3. potest etiam aliter, & quidem probabilius exponi; ut spiritus intelligentiae dicatur unicus simul & multiplex, Unicus, id est, unigenitus, (id enim vox graeca significat) vel quia filius Dei qui est sapientia patris, unigenitus est; vel quia quicquid de illo spiritu participatur homini, unum est genere seu origine, utpote a Deo authore profectum: Multiplex vero, quia idem intelligentiae spiritus circa multa, id est, omnia quaecunque sunt intelligenda versatur, ipsumque hominem rerum plurimarum cognitione imbuit. Quem sensum ea quae proxime sententiam hanc anteccdunt exigere plane videntur. Jam vero nec ea distinctio & pluralitas, quam in personis divinis agnoscimus simplicitati Dei repugnat, ut neque compositionem ullam inducit. Aliud enim est compositio, aliud distinctioNam etsi in omni compositione sit partium componentium distinctio, non tamen distinctionem ne¬ cessario sequitur compositio, ne in creaturis quidem.
Sed quare, inquies, dici non potest ex tribus personis compon i seu constare unum Deum. Respondeo compositionem, esse rerum plurium ex quibus consurgat aliquid unum. Atqui personae divinae licet realiter distinctae sint, non tamen res plures sunt, sed res una, secundum definitionem Lateran. Conc. sub Inn. III. cap. 2. Qua ratione interdum veteres Hilarius, Prudentius, Boetius etiam numerum a divinis excludunt, numerum videlicet intelligentes non personarum, sed rerum numerandarum. De qua re dicetur infra ad distinctionem 24. ut & distinctione i 9. ostendetur, quod Deus non triplex, sed trinus dicendus sit.
On this page