Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Deum in nullo rerum genere collocari

§. 10. Deum in nullo rerum genere collocari.

Uod in nullo rerum genere seu praedicamento Deus collocetur, quemadmodum ex Aug. l. 5. de trin.c. 1. recte colligit Magister, licet nonnulli dissentiant, breviter una & altera ratione sic probatur.

Prior ratio, Deus nec genus est, nec species, nec alicujus speciei individuum. Non genus, quia nullas sub se species continet; Non species, quia cum sit res simplicissima, non componitur ex genere & differentia; Non individuum speciei, quia ex iisdem compo nitur individuum ex quibus & species. At neque reduci poterit ad praedicamentum aliquod, quia reductio est imperfectioris ad id quod magis perfectum est: Deus autem res est omnium perfectissima.

Posterior: Si in ullo rerum genere collocandus sit Deus, maxime pertinebit ad substantiae praedicamentum; Atqui Dei natura magis distat a substantiis creatis, quam substantiae natura ab accidentibus Substantia autem cum accidente non potest esse in eodem genere; Multo minus igitur Deus cum substantiis creatis, in eodem genere erit. Unde & supra ostensum est substantiae nomen, non perinde proprie Deo tribui atque nomen essentiae. Qua de re aperta est Aug. sententia l. 7. de trin. c. 4. & 5. ubi inter caetera manifestum esse affirmat, Deum abusive substantiam vocari. Huc accedit authoritas Cyrilli qui l. 1. thesauri cap. 4. scribit quod Deus non est proprie substantia, quomodo philosophi de substantia locuti sunt, sed super substantiam; quia neque sub genere est, neque accidentibus subsistit. Consentit & Beda, apud quem in sententiis ex Aristotele collectis littera M. sic legitur: Manifestum est quod Deus non habet genus, nec qualitatem, nec quantitatem. Rationes autem quibus id probetur praeter supradictas videat studiosus apud S. Th. 1. quaest. 3. art. 5.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10