Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Personarum in Deo distinctio unde petenda et qualiter exprimenda

IN DISTINCTIONEM NONAM. §. 1. Personarum in Deo distinctio unde petenda & qualiter exprimenda?

CUM tres personae divinae sint una eaque simplicissima Dei essentia, fieri nequit ut aliunAde petatur earum inter se distinctio, quamex origine, qua una ab alia procedit. Una enim eademque natura est patris, & filii & spiritus sancti, sed patrem discernit a filio, quod ille genuerit, hic genitus sit; sicut & Spiritum sanctum, a patre & filio discernit, quod is procedat ab illis, illi vero eum spirando producant. Rursum cum una sit in tribus natura eandem tamen & pater absque origine habet, & filius per generationem ex patre, & spiritus sanctus per processionem ex patre & filio. Quae cum ita sint rectissime traditum est a patribus, in illa sancta Trinitate non aliud esse patrem, aliud filium, aliud Spiritum sanctum; tametsi alius sit pater, alius filius, alius Spiritus sanctus. Aliud enim rei seu naturae diversitatem, alius tantummodo personae distinctionem indicat: Cujus ratio est, quia ut dicit S. Thom. 1. qu. 31. art. 2. ad 4. Neutrum genus est informe, masculinum autem & foemininum est formatum atque distinctum: & ideo convenienter per neutrum genus significatur essentia communis; per masculinum aurem & foemininum significatur aliquod determinatum suppositum in communi natura. Unde etiam in rebus humanis, si quaeratur, Qui est iste? respondetur Socrates, quod est suppositi nomen. At si quaeratur, Quid est iste? respondetur homo sive animal rationale, per quod significatur essentia specifica pluribus communis. Cum ergo in divinis distinctio sit secundum personas, non secundum essentiam; dicimus patrem esse alium a filio, non aliud: Eandem rem paulo aliter explicat idem doctor scribens super hanc distinctionem q. 1. art. 1. Dicit enim neutrum genus substantiari cum seorsim ponitur, non ita masculinum & foemininum: Atqui substantiva significationem suam habent absolutam, adjectiva vero eam determinant circa substantivum additum vel intellectum. Unde aliud dicitur quod absolute, id est, secundum substantiam diversum est, alius autem pro ratione vocabuli adjuncti, quod si personale est, significatur tantum personalis distinctio; ut cum dicitur filius alius a patre; si essentiale, significatur diversitas essentiae; ut si dicas pater est alius Deus a filio; quae proinde falsa est. Quod si aliud non substantivatur, sed adjungitur substantivo neutri generis, eadem erit ratio quae de masculino & foeminino. Unde recte dicitur, filius est aliud suppositum a patre. Sumitur enim ibi adjective. Quanquam haec posterior explicatio si bene expendatur, videtur tantum secundum modum differre a priori. Fundata est autem haec sermonis diversitas in scriptura sacra. Nam quod ad naturam attinet dixit filius Joan. 10. Ego & pater unum sumus, & cap. 17. sicut & nos unum sumus. Unum, inquit, non unus. Si autem unum, ergo non aliud: Quod autem ad personam, idem dixit Joan. 5. Alius est qui testimonium perhibet de me, patrem intelligens, & Joan. 14. Alium paracletum dabit vobis, intelligens Spiritum sanctum. Sic in Athan. symbolo, alia est persona patris, alia filii, alia Spiritus sancti. Tradunt hanc rem accurate Fulgent. de Fide ad Petrum c. 1. & Vincent. Lirin. in commonitorio contra haereses. Est autem praeterea notandum cum de hoc Trinitatis mysterio loquimur, non temere utendum esse vocabulis quibuscumque diversitatem aut identitatem significantibus; sed ad praescriptam a patribus normam nobis esse loquendum; idque ad vitandos errores contrarios Arii & Sabellii tanquam duos scopulos invicem oppositos, inter quos media debet incedere catholica veritas. Itaque ad vitandum errorem Arii cavenda sunt nomina diversitatis & differentiae. ne tolli videatur unitas essentiae. Utendum est autem distinctionis nomine propter oppositionem relativam inter personas; & ob eandem causam dicimus alium esse filium a patre. Rursum ne tollatur simplicitas essentiae, cavenda sunt vocabula separationis & divisionis. Vitandum quoque disparitatis nomen ne tollatur aequalitas. Item nomen alieni ac discrepantis, ne tollatur similitudo. Contra vero ad vitandum errorem Sabellii, abstinuerunt patres a nomine singularitatis, ne tollere viderentur communicabilitatem essentiae divinae. Vitavit etiam Hilarius nomen, unici, ne tolleret numerum personarum. Unde licet dicatur in symbolo unicus filius, noluit tamen Hilarius dicere unicum Deum, sed unum. Vitandum etiam nomen confusi, ne tollatur ordo simul & distinctio personarum. Utrique enim repugnat confusio. Denique vitandum monuerunt nomen solitarii, ne tolli videretur consortium trium personarum. De his S. Thom. in summa articulo superius allegato.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1