Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Filium Dei esse patri coaeternum

§. 2. Filium Dei esse patri coaeternum.

AETernitas filii Dei ab Arianis olim varie mulLtumque oppugnata fuit; videlicet negantibus intelligere se posse, quomodo consistant haec duo, fi¬

lium a patre sive ex patre genitum esse, nec tamen co esse tempore posteriorem sed coaeternum. Hinc illa voces de filioDei ab Ario usurpatae & a patribus concilii Nicaeni condemnatae, erat quando non erat, & non erat antequam nasceretur, ut videre est apud Socratem l. 1. c. 3. & 5. & in hist. Trip. l. 2. c. 9. Item. apud Ambr. l. 1. de fide ad Gratianum c. 9. Nobis contra firma fide tenendum est, coaeternum esse patri filium. Cujus veritatis prima probatio est ex sacris literis, in quibus illud est apertissimum & verbis Arii ex diametro contrarium, apud Joan. In principio erat verbum. Et iterum: Hoc erat in principio apud Deum. Et 1. Joan. 1. Quod fuit ab initio. Nam si fuit aliquando Deus sine verbo, etsi erat quando non erat: non ergo in principio erat verbum apud Deum. Nam esse in principio saltem negative exponendum est, ut illud in principio fuisse dicatur, ante quod nihil fuit, Quare si verbum in principio, nihil ergo ante verbum; igitur necDeus ante verbum. Quod clare significat illa sententia: Hoc erat in principio apud DeumFuit igitur verbum ab aeterno apud Deum patrem, cui proinde est coaeternum. Item in Apoc. cap. 1. 21. & 22. Filius Dei vocatur a, & o, primus & novissimus, principium & finis. Quae elogia de eo falsa erunt, si non fuit ab aeterno cum patre; praesertim cum eadem attribuantur Deo simpliciter, Isaiae 41. 44. & 46. ad significandam absolutam Dei aeternitatem. Apud eundem prophetam legitur cap. 43. ex persona Dei: Ante me non est formatus Deus & post me non erit. Quae vox sive patri, sive filio tribuatur, convincit filium, qui verus Deus est, esse patri coaeternum. Quo argumento praeter alios usus est Ambr. lib. 1. de fide ad Gratianum capite 5. Item Hebr. 1. tribuit Apostolus filio Dei illud Psal. 101. Tu autem idem ipse es. Ex quo sicut immutabilitas ita consequenter aeternitas filii necessario argumento concluditur. Rursum

1. Cor. 1. Christum Apost. vocat Dei virtutem & Der sapientiam. Quare cum nunquam pater sine sapientia & virtute fuerit, nec sit asia virtus aut sapientia patris quam filii, consequens est filium semper fuisse Quam probationem contra Arianos adferunt Aug lib. 6. de Trin. cap. 1. & Alexand. Alexandr. Episc. in epist. ad universos episcopos. Praeterea Christus Joan. 16. dicit: Omnia quae habet pater mea sunt, &c. 17. ad Patrem: mea omnia tua sunt, & tua mea sunt; ergo aeternitas est filio cum patre communis. Tenuit autem & tradidit perpetuo hanc fidem ecclesia ab apostolis edocta, eamque contra Arium clarissime definivit in magno Conc. Nicaeno, quam & usque hodie publica voce profitetur in Athan. symbolo, dicens: Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus sanctus. Et iterum; Totae tres personae coaeternae sibi sunt, & coaequales. Denique valent ad id probandum quaecunque authoritates ostendunt filium Dei vere & proprie Deum esse, cujus eadem sit omnino cum patre essentia; de quo infra. Hoc enim dato, statim consequens est, eum esse aeternum, quae certissima est Dei proprietas.

His accedunt rationes, quarum haec prima est: Si pater tempore filium praecedit, quem postea genuerit; ergo cepit aliquando pater esse cum potius non esset; ac proinde mutabilis est. Neque enim potuit ei absque sui commutatione accedere paternitatis relatio (quae utrique realis est) si eam prius non habuisset. Haec ratio est Alexandri, & Ambr. ubi supra.

Secunda: Pater gignendo filium naturam ei suam communicat, ea autem natura aeterna est, igitur & filius aeternus est. Neque enim potest non esse aeternum cujus natura sit aeterna, imo ipsa aeternitas.

Tertia: In Dei natura nihil est prius aut posterius; si ergo pater genuit, ab aeterno genuit, & si natus est ei filius, ab aeterno natus est.

Quarta: Perfectissimus intellectus cum sit purus actus, semper est in actu; ergo semper habuit verbum in actu; hoc autem verbum divini intellectus est filius patris, filius ergo semper fuit.

Quinta, eaque potissima: Filius a patre non voluntate seu consilio, sed natura genitus est: Atqui dupliciter contingit id quod natura producitur, esse posterius eo a quo producitur, si vel causa producens non habeat statim ab initio perfectionem virtutis naturalis ad agendum, sed eam progressu temporis acquirat, ut fit in animalibus quae non statim habent virtutem gignendi; vel si actio ejus successiva est propter motum in materia praeparanda necessarium ut contingit in effectione rerum, quae arte fiunt; quae quidem non statim existere possunt, etsi fiant a perfecto artifice, quod & in naturalibus fere omnibus obtinet: Cum igitur neutrum horum in divina illa generatione locum habeat, neque habere possit; quoniam & natura patris ab aeterno perfecta fuit, & generatio qua filium gignit, successiva non est, sed tota simul, ut pote prorsus immaterialis; necesse est filium semper & ab aeterno fuisse cum patre. Huic rationi quae est apud S Thom. 1. q. 42. art. 2. innititur argumentatio Cyril. l. 1. Thes. c. 6. quae talis est: De mortali nascitur mortalis; ergo de immortali immortalis, & de aeterno aeternus. Item Hilar. l. 12. de trinit. circa medium, cum ait: Sicut nativitas ab authore est, ita & ab aeterno authore aeterna est nativitas, & quae sequuntur citante Magistro. Caeterum scire oportet rationes supradictas etsi revera certissime concludentes; tamen apud Arianos parum aut nihil habere momenti, qui negabant patrem natura genuisse filium: neque gravatim concedebant Deum non semper fuisse patrem; quia filium non ex substantia patris genitum, sed ex non existentibus, id est ex nihilo, Dei voluntate & consilio factum dicebant more aliarum creaturarum; Cujusmodi de Ario commemorat Alexander in epist supra citata. Et hoc pacto non magis generatio filii Dei in tempore facta, quam aliarum rerum creatio similiter in tempore facta, mutationem in Deo arguebat, cum utraque secundum illos esset operatio ad extra. Quare ad confutandum Arianos, non tam rationibus nitendum est, quam scriptura & traditione Ecclesiastica, conciliorum authoritate jam olim corroborata. Quanquam ratio S. Thomae saltem convincit (quod Ariani negabant) non repugnare rationi vel naturae rei, ut filius sit patri coaeternus, imo id prorsus esse necessarium, si proprii nominis generationem in Deo concesserimus. Adjuvat autem plurimum hujus rei intelligentiam similitudo a Patribus adducta, & in scripturis fundata, de sole & ejus splendore. Nam Heb. 1. vocatur filius splendor gloriae patris, & Sap. 7. candor lucis aeternae, & in symbolo: lumen de lumines Unde synodus Ephesina: Coexistere, inquit, semper coaeternum patri filium splendor tibi denunciet: Quasi dicat, comparatione splendoris discere potes aeternitatem filii. Sicut enim sol splendorem ex se producit, quem tamen ipse ne puncto quidem temporis antecedit, atque adeo si sol aeternus esset, coaeternus er esset splendor suus: ita Deus pater filium gignit sibi coaeternum. Quemadmodum eam rem declarant Cyrillus loco supra dicto & Aug. lib. 6. de trinit. c. 2. Sed & aliam adfert idem Aug. similitudinem, qua putat nihil in rebus humanis accedere propius ad repraesentandam nobis aeternam filii Dei generationem; Ea est de mente humana & ejus cogitatione seu verbo. Nam si esset aeterna mens humana, sibique fuisset ab aeterno per contemplationem nota, coaeternum prorsus esset ei verbum suum, perfectam authoris sui, id est, mentis imaginem referens. Haec similitudo rem clarius illustrabit; si cogita verimus filium Dei esse ipsum verbum patris, ut habet quarta ratio supra posita.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2