Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Solvuntur objectiones quadam adversus praedicta

§. 3. Solvuntur objectiones quadam adversus praedicta.

Rgumenta quibus olim aeternitatem filii Dei Aoppugnarunt Ariani, haec fere sunt, & ad huncmodum solvenda.

Primum: generatio est progressus a non esse ad esse; genitus autem est filius; ergo a non esse ad esse processit; ac proinde non semper fuit. Hoc argumentum Ariani sic proponebant: filius Dei natus est, fuit ergo tempus quando non erat. Nam quomodo natus, si semper fuit? Ita recitat August. fragmento 26. ubi cum dicit se exponere non posse quomodo, sed pro se prophetam opponere dicentem: Generationem ejus quis enarrabit? non negat solvi posse hoc argumentum; sed tantum vult modum illius aeternae generationis a nobis explicari non posse, quod & supra ostendimus ad dist. 7. Igitur Arianis respondendum est, ad propriam generationis rationem non requiri, ut quod gignitur procedat a non esse ad esse, quamvis ita seres habeat in omnibus creatis: Imo nec ad alios producendi modos, id necessario & per se requiri; quemadmodum facile est ostendere ex similibus paulo ante positis. Splendor enim a sole procedit, & verbum a mente, quorum tamen utrumque aeternum esset, si sol & mens ab aeterno fuissent. Sunt enim coaeva suis producentibus. Non ergo productio talis fuisset ex non ente. Sufficit igitur ad rationem generationis, necnon productionis in genere, ut id quod gigni aut produci dicitur, accipiat esse, etiam si non praecesserit non esse; quamvis in creaturis omnibus ob conditionem rerum necesse sit, ut non esse praecesserit, eo quod nulla creatura sit aeterna. Nec obstat quod terminus a quo generationis sit non esse; tum quia terminus a quo generationis non ingreditur rationem motus; tum vero quia generatio filii Dei non est motus, sed aeterna ac perfecta sine successione productio, in qua nec sit assignare terminum a quo, nec mobile. Quin nec radiorum a sole productio, nec verbi a mente processio proprie motus est, quia non est actus ejus quod est potentia, sed quod est actu; quamvis ejusmodi processionum inchoetu, absque mutatione subjecti instantanea a quodam non ente ad ens. At si processio talis esset aeterna, jam nulla esset, nec fuisset unquam mutatio, sed processio tantum, quae tamen adhuc in eo differret a processione divina, quod illa processio saltem aptitudine esset a non ente ad ens, ratione subjecti in quo apta esset privationi forma succedere, quod non ita est in processione divina, quae ut non est apta subjectum habere, ita nec terminum a quo

In responsione jam data continetur reliquorum fere argumentorum solutio. Objiciunt enim secundo loco: Quod gignitur fit; quod sit, nondum est; ergo filius tunc quando gignebatur, nondum erat. Respondendum in primis, quod gignitur quatenus gignitur non fieri, quamvis in rebus creatis, omne quod gignitur, etiam fiat, quia omnis creatura est factura Dei. At filius Dei nec creatus, nec factus est, sed genitus: Omnia enim peripsum facta sunt, Joan. 1. Quare cum ipse per seipsum fieri non potuerit, manifestum est eum in generalitate rerum factarum, non posse comprehendi; quemadmodum recte ratiocinatur Aug. tract. 1. super Joannem. Sed neque assumptio universaliter vera est: quod fit nondum esse. Nam ea quae ortum habent instantaneum, dum fiunt, existunt, quorum productioni hac in parte non inepte comparatur aeterna generatio filii Dei; praesertim cum aeternitas sit perpetuum quoddam instans.

Tertium, genitus est filius Dei; ergo principium habet: Si principium habet; ergo non semperfuit, quia ejus quod semper est, nullum est principium. Respondet Cyrill. in thes. l. 1. c. 6. filium Deiqua ratione genitus est, habere principium originis non durationis, id est habere principiti a quo, ut gignente accipiat esse, quod principium est pater, non habere principium in quo ut tempore incipiat esse, cum ab aeterno patre aeternus sit filius

Quartum: quod corrumpitur definit esse; ergo quod gignitur incipit esse. Neganda consecutio, quia generari ex sua ratione non aliud est quam accipere esse, etiamsi non esse non praecesserit, ut jam ostensum est. Corrumpi autem non est accipere non esse: cum non entis proprie nulla sit causa (nam causa dicitur quae dat esse rei) sed est amittere esse. Hoc enim per se agit causa corrumpens, in quantum corrumpens est, ut id quod est destruat; Ideoque si proprie loquamur, sicut quod corrumpitur, amittit esse: ita quod gignitur accipit esse, id quod etiam in filio Dei verum est.

At dices: Quicquid amittit esse, transit de esse ad non esse; ergo quicquid accipit esse, transit a non esse ad esse. Respondeo non sequi, quia amissio non fit sine mutatione, quae quidem est inter oppositos terminos, acceptio vero non necessario includit mutationem, ut supra satis declaratum est, & ita terminum a quo praesupponit. Potest enim semper accipi quod semper habetur. Non potest autem quisquam amittere, quod neque habet, neque habuerit unquam.

Quintum: ait pater ad filium: Ego hodie genui te psalmo 2. ergo in tempore genitus est filius. Id enim significat in scripturis vocabulum, hodie, velut ibi, Hodie si vocem ejus audieritis, &c. Respondetur nos de Deo loquentes uti vocabulis apud nos usitatis. quae tamen in divinis usurpata longe aliud significant. Unde sicut tempus aliter in divinis, aliter in humanis rebus intelligendum est; ita ipsum hodie. Siquidem in divinis tempus aeternitatem significat, & hodie diem aeternitatis, in qua nihil praeteritum, nihil futurum, nihil denique mutabile est. In humanis autem tempus significat mensuram durationis rerum omnium mutabilium. Et hodie, diem, id est, tempus vitae praesentis, juxta illud Heb. 13. Quandiu hodie nominatur in vobis. Et 2. Cor. 6. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Proinde vox illa patris ad filium: Ego hodie genui te, cum ad divina pertineat, ideoque diem aeternitatis significet, in quo non est accipere prius aut posterius, magis confirmat quam destruit aeternitatem filii Dei¬

Porro alias praeterea, superioribus tamen similes Arianorum objectiones cum solutionibus, reperiet studiosus apud Hilarium lib. 12. de trin. Nec dissimiles apud S. Thom. 1. q. 42. art. 2. & in disputatis de potentia quaestione tertia art. 13.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3