Capitulum 4
Capitulum 4
Quis ordo sit agnoscendus in divinis
CUm in divinis sit personarum pluralitas, & ab Cea removenda sit omnis confusio, necesse est, ordinem aliquem inter eas agnosci. Et quidem manifestum est, non esse inter eas ordinem temporis, cum filius sit patri coaeternus, ut jam ostensum est, idemque judicium sit de Spiritu sancto, nec omnino de ea re secundum fidem catholicam fas sit dubitare. Sed neque ordo naturae in eis locum habet, sic videlicet ut earum alia sit prior, alia posterior natura. Id enim altero posterius natura dicitur, cujus natura ab alterius natura dependet; quomodo in humanis natura filii dependet a natura patris. Quod de personis dici non potest, quarum trium una est, eademque indivisa natura. Atque hinc discimus, quantum similitudines supra positae de splendore solis & verbo mentis recedant ab eo, ad quod declarandum ad hibentur. Haec enim natura posteriora sunt suis causis, quia eorum natura ab illis dependet, filius autem Dei naturam cum patre prorsus habet eandem, quae proinde seipsa prior aut posterior esse nequit. Praeterea consequens est nec ordinem dignitatis in trinitate reperiri, in qua trium personarum una est deitas, aequalis gloria, coaeterna majestas, ubi, nihil prius aut poste¬ rius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt & coaequales, ut loquitur Ecclesia in symbolo. Tres ordines jam dictos excludita trinitate S. Ambr. I. de institutione virginis c. 10. dicens: Unitas trinitatis est, non ordine distincta non tempore. Restat ergo ut solus ibi sit ordo originis, id est principii ad suum principiatum, vel contra. Nam ordo originis dicitur, secundum quem alia persona principium est, alia a principio. Est enim pater qua ratione pater est, author & principium filii, & uterque Spiritus sancti. Qua de re plura ad dist. 29. Non est autem his quae diximus contrarium quod est apud S. Thom. q. 42. art. 3. ubi ordinem naturae agnoscit in divinis. Non enim intelligit ordinem naturae secundum quem natura unius, naturam alterius consequitur, sed eum qui in divinis personis attenditur secundum naturalem originem, quem nos ordinem originis vocamus.
Jam vero si quaeritur, an hujus ordinis ratione fatendum sit patrem esse filio priorem, & filium patre posteriorem. Respondendum videtur, etsi quidam nullam omnino prioritatem agnoscere velint in trinitate; quia tamen necessario fatemur ordinem ibi aliquem esse, nihil fore absurdi, imo plane consequens videri, si etiam prioritatem aliquam in ea agnoscamus, qua nimirum principium quatenus principium, prius est eo cujus dicitur principium. Nam originis seu principii ratio, omnino quandam prioris ad posterius rationem includere videtur. Quo fit ut personas divinas recte distinguamus in primam, secundam & tertiam, non aliud quam originis ordinem inter eas significantes. Unde & illud Joan. 13. Pater majorme est, quamvis rectissime dictum intelligatur propter formam servi, secundum quam Christus etiam angelis minor effectus est, Paulo teste Heb. 2. Attamen Hilar. I. 9. de trin. & Greg. Naz. oratione 4. de Theol. necnon patres Concilii Sardicensis in epist. quae habetur lib. 4. hist. trip. c. 24. alii que Graeci patres dictum intelligunt propter generationis principium, quod filius est a patre. Sed de hoc plenius infra ad distinctionem 19
Quod ergo dicit Athan. in trinit. nihil esse prius aut posterius, nihil majus aut minus, vel intelligendum de ordine, quem naturae vel cujuscunque ejus attributi diversitas, sive inaequalitas gignere possit, non de eo quem necessario postulat originis ratio: Vel potius dicendum Athan. loqui de eo quod usitatissime prius dicitur, id est prius tempore. Unde & inter modos prioris in categoriis Aristot. primum habet locum modus ille quo quid tempore prius est altero. Sensus iste symboli patet ex verbis subjunctis ejusdem versiculi. Cum enim dixisset. In trinitate nihil prius esse aut posterius, nihil majus aut minus, statim adversative subjungit: Sed totae tres personae coaeterna sibi sunt & coaequales. Itaque contra prius & posterius dixit tres personas coaeternas esse: sicut contra majus & minus dixit coaequales. Quoniam autem prius & posterius usitatissime, quemadmodum dixi, soleat ad tempus referri, propterea si absolute loquendum sit, potius cum Athanasii symbolo negandum erit quam concedendum esse in trinitate aliquid altero prius. Nam majus aliud alio in trinitate absolute dici non posse, extra quaestionem est.
On this page