Capitulum 5
Capitulum 5
An fatendum sit tres esse aeternos et de similibus
QUod supra de filio Dei ostendimus eum esse patri coaeternum, idem absque ulla dubitatione etiam sentiendum de Spiritu sancto, ut clare expressum habemus in symbolo Athan. Quaeritur ergo num pater & filius & Spiritus sanctus sint tres aeterni, an unus tantum aeternus. Posteriorem quaestionis partem affirmat Athan. in symbolo dicens: Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus. Sic & Augustinus lib. 15. de trin. c. 8. & 10. negat in divinis esse tres magnos & tres omnipotentes, atque de aliis hujusmodi attributis, ut bonitate, aeternitate, &c. vult idem esse judicium. Priorem vero confirmare videtur Lateranense concilium sub Innocentio tertio, in quo pater & filius & spiritus sanctus dicuntur consubstantiales, coaequales, coomnipotentes & coaeterni. Quibus verbis satis significatur tres esse omnipotentes & aeternos. Sic Magister litera B. Coaeternasunt, inquit, sibi tres personae. Et ipse Athan. in eodem symbolo: Totae tres personae coaeternae sibi sunt & coaequales. Augustinus quoque serm. 5. de tempore dicit patrem & filium nec pariter esse patres, nec pariter filios, sed pariter aeternos.
Verum hic meminisse oportet, quod circa 4. distinctionem annotavimus, substantiva nomina etsi concreta, in divinis usurpata numero plurali, innuere non modo personarum pluralitatem, sed & naturarum. Significant enim rem per modum substantiae, non item adjectiva quae tantum personarum multitudinem inducunt. Quare sicut vere dicimus patrem & filium & spiritum sanctum esse tres subsistentes, tres creantes, tres operantes; ita videntur inoffense dici posse tres aeterni, & tres omnipotentes, increati, immensi. Idem est enim ac si dicas, tres personas aeternas, omnipotentes, incrcatas, &c. Atque haec doctrina est S. Thom. super hanc distinctionem q. 1. art. 2. Porro Athanasius (ut ibidem S. Tho. declarat) negans tres aeternos, omnipotentes, &c. accepit haec nomina substantive, quodmodo non inepte accipi possunt; praesertim cum non ejusmodi sint, ut actum significent, sicut verba & participia, quae proinde tantum pluraliter pluribus personis tribuuntur, sed aliquid substantiae propinquius. Sic igitur negat tres aeternos, increatos, immensos, omnipotentes, quomodo negat tres Deos ac Dominos quae sunt substantiva. Non esse tamen parem omnino rationem horum atque illorum nominum, satis idem indicat Athan. non tantum per hoc quod coaeternas plurali numero tres personas esse testetur, ut jam dictum est, verum etiam in eo quod proximo versu quasi concludens dicat; ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Quale nihil concludendum existimavit de quatuor vocibus antecedentibus, quia nimirum videbat sensu non incommodo concedi posse quod sint tres aeterni, increati, &c.
Est itaque generaliter notandum etsi verba & participia semper adjectivam habeant significationem, nomina tamen quamplurima posse, ac solere utrovis modo accipi, nec tantum adjectiva, ut loquuntur, substantivari, verum etiam substantiva interdum adjectivari. Unde quamvis Prudentius in hamartigenia prudenter & caute non tantum negaverit esse duo numina patrem & filium, verum nec admittat esse duos rerum artifices, authores, conditores, creatores (sunt enim haec nomina substantiva potius quam adjectiva) quia tamen adjective sumi possunt, fit ut patres interdum pluralem numerum non refugiant, dum ea personis divinis attribuunt, ut Hilar. lib. 2. de trinitate dicens: spiritum sanctum processisse ex patre & filio authoribus, id est producentibus, seu principiantibus, cum alioqui definitum sit ab Ecclesia patrem & filium esse unum principium spiritus sancti, non duo ut infra dicetur ad 12. distinctionem. Sic etiam Chrysost. vel quisquis author hom. de Joanne Baptista tom. 3. dicit patrem & filium & spiritum sanctum esse omnium creatores, id est, omnia creasse. Quin & Christus in Evang. significat se & spiritum sanctum esse duos paracletos, latine consolatores, cum dicit de patre: Alium paracletum dabit vobis, Joan. 14. Et quia pater etiam consolator est, juxta illud 2. Cor. 1. Pater misericordiarum & Deus totius consolationis, consequens erit tres esse consolatores, sed adjective accipiendo hoc vocabulum.
On this page