Capitulum 6
Capitulum 6
Generationem filii Dei nunquam terminari
SI quaeratur an generatio filii Dei finem aliquando Oacceperit, certissime respondendum est, eam ut initium quo inchoaretur non habuit, ita nec finem quo desineret, habuisse, nec habituram unquam. Sicut enim pater & filius aeterni sunt, ita aeterna est filii ex patre generatio, & non tantum ab aeterno. Qua de re disserens Cyrillus lib. I. thesauri c. 6. docet impiam eorum esse sententiam, qui dicunt cessasse aliquando patrem a generando, utpote quae incommutabili naturae communicationem asscribat, ut modo generat, modo non generet. Et Fulgentius in sermone de nativitate Christi, Semper, inquit, de patre de quo illi est naturaliter aeterna nativitas. Et ne plures adducam testes e patribus, apertissima est ecclesiae vox ita de Christo canentis in ultimo responsorio adventus: Cujus generatio non habet finem. Ut autem haec aeterna atque incessabilis generatio utcunque intelligatur, repetendae sunt memoria similitudines superius adductae, velut solis & splendoris, ignis & caloris, mentis & verbi. Quibus simile exemplum adfert August. serm. 38. de verbis Domini, de virgulto super aquis nato & ejus imagine. In his enim alterum ab altero gignitur, nec tamen re quae gignitur perfecta generatio seu productio cessat; splendor enim perfectus a sole procedit, nec tamen splendorem illum sol aliquando definit producere. Et similiter in aliis. Unde refellitur Arianorum objectio dicentium: quicquid generat cessare a generando, quando res quae gignitur perfecta est. Quod falsum esse ostendit Cyrillus loco jam indicato. Neque supervacanea est generatio, re jam genita atque perfecta, ut cavillabantur Ariani, quia res jam in suae naturae perfectione constituta potest adhuc continuo dependere a principio producente; quemadmodum satis exempla memorata manifestant. Idque veritatem habet in omnibus, quae ita coaeva sunt suis causis atque principiis, ut ab iis semper esse accipiant. Sicut ergo ista principiis existentibus semper & sunt & fiunt: ita filius Dei semper est, & semper nascitur.
Quod autem ab Arianis objiciebatur, in his tantum locum habet quorum generatio motus est, in quibus proinde termino acquisito cessat motus, ut in generatione hominis, aedificatione domus, & aliis similibus, in quibus esse & fieri non simul sed distincta sunt tempore, ut prius sit fieri, posterius esse. Nam ea quae producuntur non motu aliquo, sed actu indivisibili, dum fiunt, etiam existunt; & si causam in actu haberent perpetuam, semper fierent, ac nihilominus semper existerent; sicut de mundo videtur imaginatus Plato. Nam & revera mundi conservatio, non aliud est quam creatio quaedam mundi continuata, sicut luminis conservatio, non est aliud quam continua quaedam illuminatio.
On this page