Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Utrum filius semper natus, an semper nasci dicendus sit

§. 7. Utrum filius semper natus, an semper nasci dicendus sit?

IAm ex dictis manifestum est, utrumque vere ac proprie dici, filium Deinasci & natum esse, item semper nasci & semper natum esse: sic tamen ut semper non tempus, sed aeternitatem designet.

Priori modo loquitur Origines hom. 6. super Jerem. 11. dicens filium Dei tanquam splendorem lucis aeternae semper nasci. Pro quo adducit etiam illud Pro. 8. Ante omnes colles generat me Dominus. Sic enim ibi legitur verbo praesenti secundum versionem 70. Loquitur eodem modo Hilarius lib. 7. 9. & 12. de trinitate, sententiis a Magistro recitatis §. N. & O. Item Augustinus sermone 22. de tempore, dicens filium nasci sine fine. Et epistola 174. ad Pascentium, dicens patrem semper gignere, & filium semper nasci. Simili ferme modo loquitur etiam Cyrillus lib. 1. thes. c. 6. Sic denique. post Magistri aetatem Lateranense concilium sub Innocentio tertio, diserte decrevit his verbis: Ab initio, semper & sine fine pater generans, filius nascens & spiritus sanctus procedens. Et id quidem congruenter cum scriptura sacra, ubi Dominus de se ait n praesenti: Ego ab ipso sum. Joan. 7. Et de spiritu sancto, Qui a patre procedit, Joan. 15. & in symbolo, qui a patre filióque procedit. Caeterum verbo praeterito passim scripturae patres utuntur, ut Ps. 109. Ante luciferum genui te: Joan. 8. Ego ex Deo proceßi: Et in symbolo, gentium non factum. Unde Chrysost. hom. 2. super epistolam ad Heb. ex patris essentisemper genitum esse filium affirmat. Utrumque conjunxit scriptura Ps. 2. dicens: Ego hodie genui teNam hodie praesens significat, genui praeteritum, scilicet ad indicandam & praesentem semper & nihilominus perfectam filii Dei nativitatem, ut annotavit Aug. in expositione ejusdem Ps. verbis a Magistro citatis. Posset quoque dici in futuro, semper nascetur, juxta illud Heb. 1. Ego ero illi in patrem & ipse erit mihi in filium; ut & de spiritu sancto semper procedet juxta illud Joan. 16. Quaecunque audiet loquetur: Et iterum, quia de meo accipiet. Sed quia verbum futurum imperfecti aliquid innuere videtur, & aeternitati significandae minus servit, hinc factum ut hujusmodi sermone patres sinus legantur usiQuanquam Aug. tractatu 99. in Joan. dictum scripturae locum exponens, satis significat etiam futuri temporis verbo nos uti posse, quum de divina processione loquimur. Cujus locutionis usus erit ad significandam processionem illam interminabilem esse, & nunquam finiendam. Verba Augustini sunt apud Magistrum distinct. 8. §. 6.

Verum adversus locutionem praesentis temporis, objicitur authoritas ejusdem Aug. lib. 83. q. q. 37. scribens in haec verba: Melior est semper natus, quam qui semper nascitur; quia qui semper nascitur nondum est natus, & nunquam natus est aut natus erit si semper nascitur. Aliud enim est nasci, aliud natam esse. Item Gregorii, qui lib. 29. Mor. c. 1. ita vult dici filium Dei, ante tempora natum, vel potius semper natum, ut neget posse nos dicere, semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. Sed dicendum est hos patres, dum ejusmodi sermonem improbant, non tam de verbis agere, quae secundum propriam significationem simpliciter vera sunt, quam de sensu, quem ex iis verbis vulgus apprehendere solet. Audiens enim, semper nascitur, nativitatem sive, ut ita loquar, nascentiam imaginatur nondum perfectam, sed perpetua successione perficiendam, nimirum per modum motus ad perfectionem tendentis. Quod jam ostensum est dictis verbis non significari. Nam Gregorium revera nihil adversum ab aliis sensisse, satis ex eodem ipso loco manifestum est, cum ait, quod filius nec cepit nasci, nec desiit: Ex quo clare sequitur eum semper nasci. Augustini quoque eandem esse sententiam ex suprapositis testimoniis patet, maxime ex ejus commentario in Ps. 2. ad illud: Ego hodie genui te, & ex epistola 147. ubi illud semper nasci, sieut & semper gignere, non gravatim admittit, modo ne cogitetur imperfectio. Denique planius eam rem explicat serm. 12. de tempore. Utrumque igitur vere & recte dicitur, filius Dei semper nascens, & semper natus, submota tamen utrinque omni cogitatione imperfectionis, ne vel successu temporis perfici putetur ejus nativitas, dum dicitur semper nasci, vel ita perfecta cogitetur, ut jam praesens non sit, sed in praeteritum abierit, per hoc quod dicitur semper natus. Nec facile dixerim utrum rectius dicatur, semper natus est, an semper nascitur; etiam si non ignorem Magistrum §. O praeeligere semper natum velut congruentius dictum. Quem in hoc sequitur S. Thomas super hanc distinctionem & 1. q. 42. art. 2. ad ultimum. Sed diversum. suadet tum perfectio verbi praesentis aeternitati significandae congruentis, tum authoritas Lateranensis concilii, quod in decreto fidei maluit uti verbis potius praesens, quam praeteritum significantibus. Itaque revera perfectior est significatio dicentis semper nascitur, licet in auribus vulgi perfectius sonet semper natus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7