Capitulum 8
Capitulum 8
Filium Dei esse patri consubstantialem et proprio Deum
MUltae fuerunt haereses atque etiamnum sunt, Ma quibus vera & proprie dicta divinitas filii Dei fuit oppugnata. Nam praeter Ebionem, Cerinthum, Paulum Samosatenum & Photinum qui negaverunt Christum fuisse antequam ex patre nasceretur (quos hodie sequuntur novi Samolatenici asserentes Christum ante incarnationem nihil fuisse, nisi in mente Dei per ideam: Qui proinde Christum valde improprie, & filium Dei faciunt & Deum, scilicet non per aeternam generationem, sed per unctionem gratiae factam in tempore, & in carne assumpta) Ariani plus aliquid filio Dei tribuentes, fatebantur eum fuisse ante incarnationem, videlicet natum seu factum a Deo ante omnem aliam creaturam, non tamen ab aeterno, neque ex patris substantia, sed ex nihilo, sive, ut illi loquebantur, ex non extantibus, juxta expressam & decantatam Arii magistri sui sententiam; tametsi posteriores Ariani teste Aug. lib. 6. de trin. c. 1. fassi sunt aeternum esse filium, at nihilominus ejus cum patre consubstantialitatem ac proinde veram divinitatem impugnantes. Qua in re secum ipsi pugnabant. Sunt enim haec duo necessario conjuncta, ut qui filium patri consubstantialem esse agnoverit, fateri debeat esse Deum vere ac proprie: & contra, qui hoc dederit, illud quoque negare non possit. Cum enim sit una, singularis atque individua Dei substantia, si ea communis est filio cum patre, necessario sequitur, tam filium esse verum Deum quam patrem; imo filium & patrem esse unum & eundem Deum, utpote unam & eandem habentes essentiam, quae est ipsa Deitas. Verumtamen novi Ariani hoc seculo exorti, duo ista, quae necessario cohaerere diximus, ita separant, ut filium Dei fateantur quidem ex patris substantia genitum & patri esse consubstantialem, negent tamen eundem esse Deum cum patre patrique coaequalem, sed patrem affirment longe eminentiorem esse tam filio quam spiritu sancto; quasi essentia divina vel divisa sit trifariam, ita tamen ut potiorem inde partem sibi retineat pater, vel a patre reliquis duobus communicata secundum identitatem quandam specificam, cujus tantum speciei natura perfectissima possideatur a solo patre, minus perfecte ab aliis duobus. Quae omnia sunt absurdissima, & cum simplicitate naturae divinae prorsus pugnantia. Quare contra hos errores tam novorum quam veterum Arianorum simul & contra illos qui Christo initium ex matre asscribunt, satis fuerit ostendisse alterum istorum; vel quod filius Dei sit vere & proprie Deus; vel quod sit patri consubstantialis. Nam de spiritu sancto infra dicetur suo loco. Est autem haec doctrina ut semper ab Ecclesia tradita & contra haereses acerrime defensa, ita & certissima fide tenenda. Cujus prima & solidissima probatio est ex scripturis utriusque testamenti. Quarum praecipua testimonia ordine proferemus. Primum, Ps. 44. filio Dei cantatur, Sedes tuae Deus in saculum saeculi? Et iterum. Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae, &c. Quae loca Apostolus Heb. 1. de filio Dei interpretatus est.
Secundum, eodem psalmo adhuc de Christo sponso ad Ecclesiam sponsam dicitur: Quomam ipse est Dominus Deus tuus, & adorabunt, &c.
Tertium, Prov. 30. Quod nomen ejus & quod nomen filii ejus si nosti? Quibus verbis vult Sapiens tam fi¬ lium, quam patrem esse incomprehensibilis naturae, ideoque filium non minus proprie Deum esse quam patrem, cum solius Dei natura sit incomprehensibiiis. Item Pl. 44. Adducentur in templum regis; ergo rex est Deus, quia templum solius est Dei. Et quamvis vox Hebraea interdum etiam palatium significet. Unde Pagninus vertit in palatium regis; sciendum tamen vocem Hebraeam in toto volumine plalmorum nusquam aliter accipi, quam pro templo Dei proprio.
Quartum, Isa. 7. de filio virginis, Et vocabitur nomen ejus Emmanuel: Quod de Christo interpretatur Matth. cap. 1. addita nominis expositione, cum ait. Quod est interpretatum. Nobiscum Deus.
Quintum, Isa. 9. de parvulo nobis nato: Et vocabitur nomen ejus, Deus fortis: Quae sunt duo nomina Dei, uni vero Deo in scripturis tribui solita.
Sextum, Isa. 35. Deus ipse vemet & salvabit nos: Tunc aperientur oculi coecorum, & aures surdorum patebunt, &c. Quae posteriora verba declarant priora de Christo dicta esse. Quod & ipse Christus apud Matth. 11. insinuavit, quando discipulis Joan. de se quaerentibus respondit per haec verba: Caci vident claudi ambulant, &c. q. d. se eum esse quem Isa. Deum salvatorem venturum, & alia facturum praenunciasset.
Septimum, Isa. 45. filio dicitur: Tantum in te est Deus, & non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus Deus Ifrael Salvator. Quae verba de patre accipi non possunt, tum quia pater est ille ipse qui loquitur, tum quia patri non recte dixeris, In te est Deus, si solus pater est verus Deus ut volunt adversarii. Rursum quod eodem capite dicitur: In memetipso juravi, quia mihi curvabitur omne genu & jurabit omnis lingua, de Christo dictum esse testatur Apostolus Rom. 14. At hoc ipsum, a propheta scribi in persona Dei certissimum est, tum quia solus Deus in scripturis jurat per semetipsum, quod non habet alium se majorem Heb. 6. tum quia proxime praecedunt haec verba: Ego Deus & non est alius: Hic ergo Deus Christus est
Octavum, Zach. 2. Haec dicit Dominus Deus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, &c. deinde addit & secundo repetit. Quia Dominus exercituum misit me. Ubi cum apertissime Dominus Deus exercituum, dicat se missum ad gentes a Domino exercituum, nec quisquam a seipso mittatur, cumque solus filius per incarnationis mysterium ad gentes missus sit, patet filium hic vocari Dominum Deum excrcituum, quod nomen soli vero Deo tribui solere in scripturis palam est.
Nonum, Zach. 3. Et dixit Dominus ad satan: Increpet Dominus in te satan, nimirum filius hoc dicit de patre: Est autem utroque loco nomen tetragi quod sine controversia soli vero Deo proprium est.
Decimum, Zach. 12. loquitur inter alia Dominus Deus: Et respicient ad me, quem confixerunt. Eam autem sententiam ad Christum pertinere locuples testis est Joannes Evangelista cap. 19.
Undecimum, LUC I. de Joan. Baptista: Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum: Et ipse praecedet ante illum in spiritu & virtute Eliae. Ubi quod dicitur, ante illum, non alio quam ad Dominum Deum referri potest. AtquiJoan. Christi fuit praecursor, non Dei patris; est ergo Christus Dominus Deus. Unde & Mal. 3. dicit Deus pater ad filium: Mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Sic enim locum illum allegant tres Evangelistae tametsi in Heb. habeatur, ante faciem meam, juxta quam lectionem filius ipse loquitur.
Duodecimum, Marc. 10. & Luc. 18. Christus ait: Nemo bonus nisi unus Deus & Mat. 19. Unus est bonus Deus, nimirum tacite insinuans se esse illum unum Deum qui solus bonus est, atque ad ejus rei fidem hujusmodi responsione aud itores introducere volens.
Decimumtertium, Joan. 1. Verbunt erat apud Deum, & Deus erat verbum, id est, hoc verbum erat apud Deum, erat ipse Deus, non inquam, alius Deus sed idem cum illo de quo dixerat, Verbum erat apud Deum.
Decimumquartum, Joan. 5. de Christo: Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo, qui. d. eo quod patrem suum dicebat Deum, significabat se Deo aequalem esse; & proinde vere ac proprie Deum, quia nemo est Deo aequalis, qui non sit proprie Deus. Non enim sensus est Judaeos hoc tantum modo existimasse de Jesu, quod se aequalem Deo faceret, ex eo quod patrem suum dixerat Deum; sed quod vere consequens sit, ipsum si patrem Deum habcat, Deo
aequalem esse. Nam Evangelista totum Christo ascribit quod patrem suum diceret Deum, quodque aequalem se faceret, id est, diceret Deo. Nam facere, pro dicere & alibi sumitur, ut Quem teipsum facis id est, dicis, Joan. 8. & rursum, Quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Joan. 10
Decimumquintum, Joan. 8. Si non crederitis quia ego sum, & infra, Antequam Abraham fieret ego sum. Quo sermone significat Christus se eum esse qui dixit ad Moysen: Ego sum, qui sum, & propriissimum illud Dei nomen, Qui est, & Jehovab, sibi vere competere.
Decimumsextum, Joan. 10. Ego & pater unum sumus, id est, Ego sum unius atque ejusdem cum patre essentiae. Quomodo cum locum omnes patres intellexerunt. Valet ergo hic locus directe ex omnium patrum sententia ad probandam coessentialitatem filii cum patre. Nam & Judaei sentiebant Christum per illa verba significare velle se Deum esse. De blaphesmia, inquit, lapidamus te, quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
Decimum septimum, Joan. 14. Croditis in Deum & in me credite. Quod non diceret nisi se vellet credi verum Deum, non minus quam patrem. Nam in solum verum Deum proprie credimus; praesertim ut scriptura loquitur de credendo in aliquem. Idem argumentum ex omnibus locis ubi Christus hortatur in se credi ut Joan. 7. Qui credit in me flumina, &c. Item, Qui credit in me, non credit in me sed, &c. Qui locus latis aperte convincit divinitatem Christi eandem cum patre.
Decimumoctavum, Joan. 16. Omnia quae habet pater mea sunt. In quibus omnibus maxime oportet intelligere essentiam; praesertim cum quicquid habet pater, essentia ejus sit. Est igitur eadem essentia patris & filii. Tale est & illud c. 17. Christi ad patrem, Mea omnia tua sunt, & tua mea sunt.
Decimumnonum, Joan. 20. S. Thomas jam non amplius incredulus sed fidelis apertissima confessione Christum Deum affirmat dicens: Deminus meus & Deus meus.
Vicesimum, Act. 20. Paulus ait ad pastores gregis Dominici: In quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. In qua sententia, illud, acquisivit sanguine suo, cum ad spiritum sanctum referri nequeat, necessario refertur ad Deum. Nihil enim aliud praecessit, quo referatur: Atqui Deus qui ecclesiam acquisivit sanguine suo non alius intelligi potest, quam Dei filius incarnatus.
Vicesimumprimum, Rom. 9. Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est semper omnia Deus benedictus in saecula, Amen¬
Vicesimum secundum, Rom. 14. Omnes stabimus. ante tribunal Christi. Scriptum est enim, vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu & omnis lingua confitebitur Deo. Christus igitur est ille Dominu, qui apud Isa. 45. dicit: Vivo ego, quoniam mihi flectetur, &c. At eo loco nomen est Dei tetragrammaton. Ad eundem prophetae locum respexit apostolus Philip. 2. cum ait, Ut in nomine Jesis omne genu flectatur, &c.
Vicesimumtertium, 1. Cor. 10. Neque tentemus. Christum sicut quidam eorum tentaverunt: Atqui passim in Exod. Num. Deut. Ps. legimus filios Israel tentasse Deum, quem scriptura vocat Jehovah, & quiad eos locutus est Audi Iscael Deus tuus unus est. Christus ergo erat ille Deus. Quin & tentandi vocabulum id satis evincit. Tentatio enim actus infidelitatis est, Deum habens pro objecto. Nam illum male tentamus, in quem bene credimus.
Vicesimumquartum, Eph. 4. de Christo dicitur: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. At eadem verba in Ps. 67. ascribuntur Deo Israel de quo ibi dicitur: Dominus in Sinai in sancto. Item Tit. 2. expectantes adventum gloriae magni Dei, & Salvatoris nostri Jesu Christi. Magnum Deum vocat verum Deum, qui est super omnes Deos, & qui est Deus benedictus in saecula. Rom. 9.
Vicesimumquintum, Philip. 2. Qui cum in forma Det esset non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. In his enim verbis sicut forma servi naturam significat humanam: ita forma Dei naturam divinam, & ne quis Arianus naturam divinam Christo dicat attribui, secundum imperfectam quandam participationem, addit Apostoius, quod ei non rapina sit, ut olim diabolo, esse aequalem Deo, cum id a natura possideat.
Vicesimum sextum, Heb. 1. Christo haec tribuuntur: Et adorent eum omnes angeli Dei: Tu in principio Domine terram fundasti, & opera manuum tuarum sunt caeli: Ipsi peribunt tu autem permanes. Et iterum Tu autem idem ipse es, Psalm. 96. & 101. Quibus locis ea constat dicta esse de uno vero Deo¬
Vicesimum septimum, 1. Joan. 3. In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: Quod non potest nisi de Christo intelligi.
Vicesimumoctavum, 1. Joan. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum & spiritus sanctus, & hi tres unum sunt. Qui locus similis est illi: Ego & pater unum sumus. Nec obstat quod mox ibidem similiter dicitur de spiritu, aqua, & sanguine, Et hi tres unum sunt. Hoc enim in multis codicibus Latinis non legitur. In Graecis autem legitur hoc modo: Et hi tres ad unum sunt, id est, in unum testimonium conspirant. Qua ratione etiam possent dici esse unum, secundum vulgatos codices. De qua re diximus ad distinctionem quintam, in refutatione erroris abbatis Joachim.
Vicesimumnonum ibidem in fine; Scimus quoniam filius Dei venit & dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, & simus in vero filio ejus. Hic est verus Deus & vita aeterna. Atqui verus Deus unus est Christo testante Joan. 17. Ut cognoscant te solum verum Deum. Christus ergo est unus ille Deus
Tricesimum, Apoc. 1. 2. 21. & 22. Christus vocatur a & ω, principium & finis, primus & novissimus. Quae epitheta sunt unius veri Dei apud Isa. 41. 44. & 48. Ibidem c. 2. Christus dicit: Ego sum scrutans renes & corda. Hoc autem scripturae soli Deo faciunt proprium, locis ibi ad marginem notatis,
Tricesimumprimum, Apoc. 20. Erunt sacerdotes Dei & Christi, ergo Christus est verus Deus. Nam sacerdotium, templum, altare, sacrificium, soli constituuntur vero Deo. Atque haec scriptura sacra pro divinitate filii Dei testimonia sufficiant, simul accedente perpetua fide totius ecclesiae in consiliis plenariis, Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino, Calchedonensi, Lateranensi, multisque aliis probatis synodis contra diversas haereses tradita & declarata, omniumque sanctorum patrum sententiis, atque unanimi consensu confirmata.
Possent ad pleniorem hujus rei probationem insuper adduci argumenta quamplurima ex nominibus & proprietatibus veri Dei Christo in scriptura attributis, & ex operibus ejus divinis. Item praeter testi¬ monia patrum etiam sanctorum martyrum confessiones apud judices ethnicos: Cujusmodi est quod Plinius junior in epistola ad Trajanum scribit Christianos habita quaestione confessos esse quod statis diebus carnem Christo quasi Deo dicerent. Praeterea Sybillarum oracula quae usque hodie extant prophetarum vaticiniis non minus aperta & illustria. Denique miracula pro confirmatione hujus fidei edita. Sed ne justo prolixiores simus, haec aliunde petenda relinquimus, iis quae jam allata sunt contenti, praesertim cum fide 318. patrum concilii Nicaeni, quo filium patri, ὁμουσιον, id est, consubstantialem praedicarunt non modo omnes Catholici, verum etiam Lutherani & Calviniani contra novos Arianos & Samosatenos tenere atque amplecti se profitentur. Sed cur potius dixerunt ομούσπον quam δυνούσιον vel ἐνούσιον. An quia δυννεία significationem usitatiorem habet parum honestam. Significat enim concubitum. Alioqui sane tam bene Graece diceretur συνούσιος quam Latine consubstantialis. ἐνούσιος autem, id est, uni substantialis, non importat relationem ad aliam personam, sed eum significat qui est ejusdem substantiae non plurium (quomodo male Eutiches Christum fecit ἐνούσιον) unius, inquam, substantiae sive cum alio sive non. Esset enim Deus ἐνούσιος etsi non essent plures personae; sed non esset ὁμοούσιος, id est, consubstantialis. Hoc enim dicitur ad alium cum quo substantiam habeat eandem. Sciendum autem utroque modo recte dici secundum Graecos ὁμούσιος & contracte ὁμούσιος. Quod quidem posterius Latinis authoribus magis est usitatum, ut filium Dei dicant ὁμουσιον patri. At ὁμούσιος, id est, similis substantiae cum patre non est dicendus, cum sit substantiae prorsus ejusdem. Similitudo enim est inter plura. Sed de hac re ad dist. 31. συνούσιος vero dicitur, qui cum alio est ejusdem substantiae seu naturae etiam genericae vel specificae tantum. Unde homines inter se sunt συνού¬ σιοι. ὁμούσιος autem qui cum alio est ejusdem naturae individuae. Unde Christus ὁμούσιος patri, συνούστος matri, tametsi quidam etiam (forte non satis proprie neque secundum significationem a patribus Nicaenis intentam) vocento μούσιον matri.
On this page