Capitulum 9
Capitulum 9
Responsio ad quasdam in contrarium objectiones
SUperest ut ad argumenta, quae superiori doctrinae solent opponi respondeamus, Sunt autem haec fere.
Primum, Joan. 14. Christus ait: Pater major me est: ergo Filius nec ejusdem est essentiae cum Patre, nec unus Deus cum Patre, nec omninoPatri aequalis, sed minor Patre. Verum de intellectu hujus sententiae, secundum diversas patrum expositiones, dicetur oportunius infra ad distinctionem 16. Nunc breviter respondere possumus hoc Christum de se locutum fuisse secundum humanitatem, qua sine dubio patre minor erat.
At dices: Saltem juxta illos patres qui illud dictum accipiunt de Christo secundum naturam divinam, quam a Patre habuit ut principio, consequens erit Patrem secundum aliquid in divinis Filio majorem esse: Quare non erit Filius secundum eandem naturam patri per omnia aequalis, ac proinde nec consubstantialis. Respondetur etiam illorum expositionem non obstare quo minus sit filius patri per omnia aequalis secundum naturam, sive quod ea, secundum quae spectari & sumi debet aequalitas proprie dicta, quae non sumitur a relatione originis, qua sola consideratione Pater Filio major esse conceditur in divinis, sed a quantitate seu magnitudine, quae complectitur sola attributa essentialia & omnino ab iis quae in Deo absolute dicuntur, ut sunt potentia, sapientia, bonitas, &c. secundum quae Pater non est Filio major.
Secundum, Joan. 17. dicit Christus ad Patrem: ut cognoscant te solum verum Deum: ergo solus Pater est Deus verus, non autem Filius. Respondent quidam truncate citari hanc scripturam: Addendum enim esse quod sequitur, & quem misisti fesum Christum, ut sit sensus: Cognoscant te & quem misisti Jesum Christum solum esse verum Deum. Verum hac ratione nondum tollitur difficultas, saltem enim sequetur excludi Spiritum sanctum a vera divinitate, quia ille non est ibi nominatus. Quem si dicas comprehendi nominato Patre & Filio, dicam & ego comprehendi Filium nominato Patre. Proinde aliter & rectius respondetur in hac sententia solum Patrem dici verum Deum non tamen cum exclusione Filii & Spiritus sancti, sed ejus tantum quod aliud est, id est, natura diversum, ut plenius declarabitur ad distinctionem 21. Addidit autem, & quem misisti Jesum Christum, ut significaret non sufficere fidem in Deum unum & trinum, sed praeterea necessarium esse ut mediator agnoscatur JesusChristus.
Tertium, Paulus passim in epistolis solum Patrem vocat Deum, Christum autem vocat Dominum, ut fere initiis epistolarum. Item 1. Cor. 8. cum ait: Nobis unus est Deus Pater, ex quo omnia, & unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Et Eph. 4. de patre dicit: Unus Deus & Pater omnium, de Christo. Unus Dominus, & 1. Timot. 2. Unus enim Deus, hoc de Patre; deinde addit: Unus & mediator Dei & hominum homo Christus Jesus. Ad hoc bene respondent Hilarius & Ambrosius. Si ex ejusmodi scripturis consequens sit filium non esse Deum, etiam consequens fore patrem non esse Dominum; quia sicut pater ibi vocatur Deus tacito filio, ita filius vocatur Dominus tacito patre. Dicendum igitur in patre intelligi totam Trinitatem, in qua nullum est essentiae discrimen, filium autem propter beneficium redemptionis peculiariter in scriptura novi Testamenti vocari Dominum etiam secundum humanam naturam. Jure enim ac merito Dominus noster dicitur, qui pretio sanguinis sui nos redemit.
Quartum, 1. Cor. 15. Apostolus filium subjecit patri dicens: Cum autem subjecta fuerint illi omnia, tunc & ipse filius subjectus erit ei qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Respondetur hoc quoque dictum propter humanitatem Christi, quae non tantum usque ad diem judicii, verum & deinceps in aeternum ut creatura subjecta erit patri, imo toti Trinitati.
Quintum, filius Dei in sacris literis utriusque testamenti saepe dicitur creatus & factus, ut Ecclesia stici 24. Tunc dixit mihi creator omnium, inquit sapientia divma, & qui creavit me requievit in tabernaculo meo. Et iterum: Ab initio & ante saecula creata sum. Et Prov. 8. secundum 70. Dominus creavit me initio viarum suarum. Item Jcan. 1. Qui post me venit, ante me factus est. Act. 2. Certissime sciat omnis Deus Israel, quia & Dominum & Christum fecit Deus hunc Jesum quem vos crucifixistis. Col. I. Primogenitus omnis creaturae. Heb. 1. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Heb. 3. Considerate pontificem confessionis nostrae fesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit illum. Sed respondetur has scripturas, partim loqui de aeterna generatione filii Dei, sub nomine creationis, partim de temporali productione naturae ejus humanae; vel de collatione dominii, vel sacerdotii, sive alterius cujuspiam praeeminentiae quam habet secundum humanam naturam. Et quidem Ecclesiastici 24. creationis nomen in genere productionem rei significat secundum substantiam. Nam & apud Latinos authores creare & procreare liberos dicuntur qui generant. Qua ratione filius Dei recte creatus, id est, procreatus seu progeni¬ tur dicitur a patre. Quomodo etiam Psalmo 101. dictum: Populus qui creabitur laudabit Dominum, id est, qui nascetur, sicut canitur in alio psalmo, Populus qui nascetur, quem fecit Dominus. Idem responderi potest de loco Prov. 8. tametsi probabilius est 70. non vertisse creavit sed possedit, ut habetur in Hebraeo. Quae duae voces in Graeco una tantum litera differunt. Possedit etiam pro genuit alibi quoque legitur in scriptura, ut Genes. 4. Possedi hominem per Deum, & Deut. 32. Nonne ipse est pater tuus qui possedit te. Locus autem Joan. 1. hunc habet sensum: Jesus qui post me venit humanitate, mihi praelatus est dignitate, quia major me erat divinitate. Sic Augustinus in Joannem retractatu, & Beda in hom. de epiphania Domini. Porro Act. 2. non absolute dicitur Deus fecisse Jesum, quanquam id convenienter intelligi poterat secundum humanitatem, qua ratione etiam creatura dicitur Christus interdum a patribus, sed quod fecerit eum Dominum & Christum. Quod utrumque factum est in ipsa verbi incarnatione. Tunc enim & unxit eum pater spiritu sancto, & Dominum humani generis eum constituit jure redemptionis jam tunc inchoatae. Dicitur quoque Christus Coloss. 1. primogenitus omnis creaturae, non quia prima est creaturarum & proinde creatura, sed quia genitus est priusquam ulla fieret creatura Sic enim loquitur Dei sapientia Ecclesiastici 24. Ego ex ore altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Qui locus est explicatio quaedam istius. Ad locum qui est Hebr. 1. respondetur Christum effectum angelis meliorem, id est, honoratiorem in carne assumpta, quia post ejus passionem toti mundo cepit innotescere hominem esse filium Dei. Denique quod dicitur Heb. 3. Qui fecit illum, intellige pontificem. Hoc enim Christus ab aeterno non fuit, sed in tempore factus est.
Sextum argumentum, Marci 13. De die illo nemo scit, neque angeli, neque filius, nisi solus pater. Atqui non cadit in verum Deum aliquid ignorare. Respondeo id dici de filio, quatenus homo est, ut multa alia in evangeliis. Quomodo autem quatenus homo diem illum ignoraverit, explicandum in tertio sententiarum, ubi de scientia animae Christi agitur.
Septimum, Act. 20. Beatius est dare quam accipere, cum ergo dare sit patris, accipere filii, consequens est patrem filio beatiorem; & proinde filium non esse patri aequalem. Confirmatur hoc argumentum ex eo quod patres hanc sententiam aliquando efferunt his verbis: Major est qui dat, quam qui accipit. Sic enim citata leguntur in testamento sancti Ephrem diaconi apud Surium Feb. 1. Respondeo sententiam accipiendam de eo qui dat indigenti, sive ei qui erat in potentia ad piendum. At filius nunquam fuit in potentia, sed semper actu. Quare nec ei tanquam indigenti dedit, aut dare potuit pater. Siquidem filius quaecunque habet, ab aeterno immutabiliter accepit & habuit a patre.
Octavum, Apoc. 5. Dignus est agnus qui occisus est accipere divinitatem, &c. At Deus verus non accipit ex merito divinitatem, sed habet ex natura.
Respondetur sensum esse, quod Christus meruerit per passionem suam, ut divinitas quam habebat ab aeterno veniret in notitiam & manifestationem hominum. Et tamen sciendum in Graeco non legi divinitatem sed πλουτον, id est, divitias. Quomodo inter Latinos etiam legit Primasius. Quae lectio significat Christum meruisse, ut secundum hominem & obtineret universale dominium omnium rerum saltem quoad actum, & possessionem, seu potestatis executionem.
Nonum, Hilarius in libro de Synodis dicit filium esse patri subjectum, loquens de filio secundum superiorem naturam. Respondeo subjectionem ab Hilario non aliam intelligi quam quae consistit in eo, quod filius per omnia sequatur voluntatem patris, ut ipse de se in Evangelio testatur. Hoc autem qui facit inter homines, is alteri subjectus dicitur. Hunc sensum satis ostendit loci contextus.
Decimum, Idem Hilarius eodem libro dicit quod pater & filius & Spiritus sanctus sunt quidem per substantiam tria, per consonantiam vero unum; ergo filius non est patri consubstantialis. Respondetur, substantiam Hilario esse quod Graeci vocant hypostasim, id est, suppositum sive personam. De quibus vocabulis infra ad distinctionem 23. Dicit autem esse unum per consonantiam, id est, convenientiam naturae
Undecimum, Augustinus libro 15. de trinitate cap. 14. dicit filium esse essentiam de essentia, non ergo habet eandem numero essentiam cum patre. Verum hujusmodi locutiones quo sensu sint accipiendae, jam supra diximus ad distinctionem quintam.
Postremum, Socrates lib. 3. hist. Eccl. cap. 5. & post eum Nicephorus lib. 10. cap. 15. referunt Synodum Alexandrinam sub Athanasio statuisse, non esse opus in Deo vocabulis substantiae & subsistentiae, eo quod ejusmodi vocabula in literis sacris nusquam extent, Nicaenam quoque Synodum quaestionem de substantia & subsistentia indignam judicasse de qua tractaret. Respondeo quod adhuc eo tempore propter Arianorum versutiam, qui ex vocabulis ambiguae significationis insidiabantur Catholicae doctrinae, suspectum erat Graecum nomen ἀπόστασις, quod per illud alii substantiam, id est, essentiam, alii subsistentiam, id est, personam intelligebant; ideoque durante illa vocis ambiguitate, satius visum fuit ab ea prorsus abstinere; postea vero distinctionis causa datum est illud nomen personae, ut tres hypostases tres personae non substantiae intelligerentur. Unde & Hieronymus super eadem voce Damasum Romanum pontificem per epistolam consulendum putavit, vidclicet metuens ne quod in verbo venenum lateret; ideoque usurpare illud non ausus, donec de ejus significato semota ambiguitate certius esset a sede Apostolica instructus.
On this page