Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Nomen Spiritus sancti quid significet

IN DISTINCTIONEM DECIMAM. §. 1. Nomen Spiritus sancti quid significet.

PERTIA in Trinitate persona, de qua nunc deinceps cum Magistro per aliquot distinctiones agendum est, proprio nomine Spiritus sanctus appellatur; tametsi nomen hoc ei competat, non tam ex vi & proprietate vocis quam ex usu scripturae ac totius Ecclesiae. Nam spectata significatione quae huic voci competeret, ratione partium ex quibus est composita, tota trinitas & unaquaeque persona Spiritus est sanctus, & vocari posset uno composito nomine Spiritus sanctus. Siquidem hoc vocabulum Spiritus, partim subtilitatem & immaterialitatem, partim motionem, impulsionem atque agendi vchementiam importat praesertim apud Hebraeos,37, haec autem Deo maxime & propriissime conveniunt. Est enim Dei simplicissima, & a materia remotissima natura. Estque eadem purus & perpetuus actus & omnium rerum efficacissima causa. Hinc etsi nomen spiritus dicatur & de creaturis incorporeis angelo & anima, & de nonnullis corporeis utpote subtilioribus, ut aere & vento, & apud Ecclesiasten 3. non tantum legamus spiritum hominum, sed & spiritum jumentorum; perfectissime tamen in Deum competit. Unde Christus ait, Joan. 4. Spiritus est Deus, & Apostolus 2. Cor. 3. Dominus est spiritus. Similiter sanctum esse, id est, purum ab omni labe immundiciae, participatione quidem aliqua creaturis, essentialiter autem convenit Deo juxta illud Levit. Sancti estote quia sanctus sum Dominus Deus vester. Potest ergo etiam creaturis quibusdam utrumque tribui suo modo, ut Sancti spiritus dicantur. Nam illi spiritus quibus dicitur: Benedicite spiritus & animae justorum Domino, sine dubio sancti sunt: sed essentialiter, & perfectissime solus Deus est Spiritus sanctus. Idque toti Trinitati commune est, si vocis significationem ex utraque sui parte aestimemus. Unaquaeque enim persona spiritus est, & unaquaeque sancta

Caeterum usu fidelium proprie tribuitur hoc nomen tertiae personae, sumiturque incomplexe, ut partium ex quibus compositum est, per se ratio non habeatur. Quomodo & in scriptura interdum accipitur, ut Matth. ult. Baptizantes eos in nomine Patris, & Filii & Spiritus sancti. Joan. 14. Paracletus Spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, &c. Joan. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum, & Spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. Et Psalmo 50. Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Cur autem hoc nomen ita sit accommodatum tertiae personae, ut factum sit ei proprium, duae rationes adferri possunt. Una, quia ut ait Augustinus lib. 5. de Trinitate cap. 11. & lib. 15. capite 19. congruebat ut tertia persona, quae a duabus communiter procedit, eo nomine vocaretur proprie, quo duae illae vocantur communiter: Altera, quia Spiritus sanctus procedit per medium amoris, ut infra declarabitur. Qui autem se mutuo amant, unum spiritum habere dicuntur; juxta illud Apostoli Eph. 4. Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unde & de martyribus in officio canitur: Perstiterunt in amore fraternitatis, quia unus spiritus fuit in eis. Praeterea, cum amor vim habeat impellendi amantem in rem amatam (trahit enim unumquemque suus amor & sua voluptas (spiritus autem impulsionem quandam importet, ut dictum est; inde fit ut ea persona, quae ad instar amoris procedit, Spiritus sanctus proprie vocetur, velut quae suo impulsu & inspiratione author sit omnis sanctificationis. Unde Apostolus Rom. 8. Quicunque spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei. Quod enim in nomine spiritus etiam Deo attributi, motio seu impulsio quaedam intelligatur, ex aliis scripturae locis manifestum est. Nam. Math. 4. Jesus a spiritu ductus dicitur in desertum, pro quo Marci 1. legitur: Et statim spiritus expulit eum in desertum. Item Act. 8. Spiritus Domini rapuisse Philippum dicitur, & transtulisse in alium locum. Sed & spiritum Dei irruisse in homines ad aliquid agendum frequenter in scriptura legimus. Quoniam autem impetus ille seu motio, semper est ad aliquid sanctum & divinum, hinc eadem illa persona, non tantum spiritus, sed & Spiritus sanctus convenientissime nominatur. De qua re Videatur S. Thomas 1. q. 36. art. 1. & aliis locis ibidem ad marginem notatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1