Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quis sit modus processionis Spiritus sancti ex Patre et Filio

§. 2. Quis sit modus processionis Spiritus sancti ex Patre & Filio.

D intelligentiam mysteriorum summae ac diQvinae majestatis, nihil aeque homini inter omnes res creatas adminiculo est, atque consideratio? ipsius hominis secundum partem ejus nobiliorem, id est, animam intellectivam, quae sicut & angelica creatura, impressam sibi gerit imaginem Deis juxta illud Genes. 1. Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. Quae cum sit vox, Trinitatis, ut supra ostendimus ad distinctionem 2. Trinitatis quoque imaginem homini inditam esse significat. Quod etiam ex parte ad distinctionem 3. declaratum est.

Ut igitur ex hac imagine inspecta, modum processionis Spiritus sancti aliquousque percipiamus, sciendum praeter eas actiones ab anima procedentes, quae foris exercentur & circa exteriora versantur, cujusmodi sunt loqui, videre, ambulare, aedificare, in quibus est quaedam similitudo operationum Dei, quae vocantur ad extra, esse in anima duplicem actionem, quam vocant immanentem, id est, in externam materiam non tendentem, nimirum intelligere & velle. Quibus etiam respondet duplex processio manens in mente quam Scholae doctores vocant processionem ad intra. Nam eo ipso quo animus intelligit rem quampiam, producitur & quodam modo procedit intra ipsum notitia rei intellectae; quam notitiam vocamus verbum mentis. Ac rursum, eo ipso quo animus vult aliquid, procedit intra ipsum amor rei volitae. Procedit autem utraque actio a mente tanquam abuno principio, sic tamen ut posterior illa quae est actio voluntatis, procedat a mente per actionem priorem, id est, amor per notitiam.

Ad eundem fere modum imaginari licet in natura divina duplicem actionem immanentem, intelligere scilicet & amare, quibus similiter respondeat duplex processio; altera per modum intellectus, altera per modum voluntatis. Pater enim ab aeterno semetipsum intelligendo gignit verbum sibi aequale & coaeternum. Idem vero ab aeterno amando filium, & vicissim filius amando patrem, producunt ambo Spiritum sanctum sibi aequalem & coaeternum. Quae tamen imaginatio quomodo sit accipienda, ut veritati tanti mysterii respondeat, amplius in progressu patebit, & maxime ex iis quae dicentur ad distinctionem 13. 31. & 32. Potest etiam ad hanc rem adhiberi similitudo, tametsi remotior, petita ab iis rebus, quae non imaginem trinitatis, sed ejus vestigium duntaxat in se habent. Qualis est quae sumitur a sole qui splendorem, & hoc mediante calorem a se producit. Sic enim a patre per filium procedit Spiritus sanctus. Etenim sicut filius splendori propter sapientiam; ita Spiritus sanctus calori propter charitatem recte comparatur. Verum omnes hujusmodi similitudines, quamvis nonnihil adjuvent nos ad concipiendum modum aliquem geminae processionis in divinis, nequaquam tamen ejus perfectionem & proprietatem assequuntur. In his enim accidentium est processio, ibi personarum, quae eandem cum illo a quo procedunt, ipsa processione, naturam atque dignitatem obtinent. Denique quantum a creatore distat creatura, tantum haec absunt a perfecta repraesentatione ejus ad quod declarandum tanquam similitudines quaedam assumuntur. Porro discrimen quod est inter generationem filii & processionem Spiritus sancti plenius explicabitur infra ad distinctionem 13. Tantum hoc adjicimus, processionem Spiritus sancti proprium nomen non habere, sed appropriato sibi communi nomine vocari processionem; cum alioqui etiam generatio sit quaedam processio dicente filio de se joan. 8. Ego ex Deo processi. Et Ecclesiastici 24. sub nomine sapientiae Dei: Ego ex ore altissimi prodivi. Relationes quoque quae secundum hanc tertiae personae processionem sumuntur, nominibus spirationis ac processionis significari solent; tametsi videntur ea vocabula, magis actus notionales significare quam relationes. Sicut enim Spiritus lanctus procedere, ita pater & filius spirare dicuntur. Alii has relationes vocant spirationem activam & passivam. Quod conforme est verbis Augustini, qui epistola 174. spiritum secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis esse dicit, & spirantem spiritu spirare. Cui consonum est quod sanctus Thomas dicit 1. quaest. 38. artic. 1. ad 2. posse intelligi in nomine Spiritus sancti aliquam relationem, si Spiritus sanctus intelligatur quasi spiratus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2