Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Amor seu charitas in divinis quomodo accipiatur

§. 3. Amor seu charitas in divinis quomodo accipiatur.

HAEc vocabula amor, dilectio, charitas, in Idivinis usurpata interdum essentialiter accipiuntur, ut communia sint toti Trinitati, sicut caetera attributa essentialia. Quanquam hoc modo accepta plerumque appropriantur, id est, peculiari modo ascribuntur Spiritui sancto; sicut nomen Sapientiae, licet revera toti Trinitati commune sit, appropriatur tamen Filio; quemadmodum plenius docebitur ad distinctionem 34. Hac igitur acccptione Pater charitas est & Filius charitas, sed peculiari ratione Spiritus sanctus charitas dicitur, tum quia procedit instar amoris, ut jam dictum est, tum quia in opere conversionis & sanctificationis hominum, quod scriptura Spiritui sancto peculiariter attribuere solet, singularis erga homines apparet Dei charitas teste Apostolo, Eph. 2. cum ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam quae dilexit nos convivificavit nos, &c. Tum vero quia charitatem, qua nos Deum diligimus tanquam praecipuum nostrae sanctificationis effectum, scriptura Spiritur sancto tribuit authori, Rom. 5. Alias autem sumuntur eadem illa vocabula personaliter, ut videlicet iis significetur persona procedens per modum amoris cum respectu ejusdem personae ad suum principium; sicut nomine verbi significatur persona procedens per modum verbi mentalis cum relatione ad id unde procedit. Hac igitur acceptione significant haec vocabula tertiam in Deitate personam, non tantum appropriate, ut loquuntur, sed proprie, ut unumquodque eorum sit nomen personale competens Spiritui sancto, sicut verbum filio.

Verum haec significatio vocibus illis convenit, non tam ex ipsarum vi & proprietate, quam usurpatione eorum qui Theologiam via & ratione tradiderunt, secundum quos etiam amare seu diligere personaliter, seu potius notionaliter sumpta significant idem quod spirare, ut amare sit amorem producere, & hoc rursum non aliud sit quam producere personam per modum amoris procedentem. Haec autem a doctoribus non temere sic usurpata sunt, sed ex analogia superius explicata, quam amor habet cum verbo. Quod quidem Verbi nomen Filio proprium esse manifestum est ex scripturis. Sed de ea re infra ad distinctionem 27. Utrum autem dicendum Patrem & Filium se mutuo diligere Spiritu sancto, quod ex supradictis consequens videtur, tractabitur ex professo ad distinctionem 32.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3