Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Spiritum Sanctum vere et proprie Deum esse

§. 5. Spiritum Sanctum vere & proprie Deum esse.

QUicumque haeretici filium Dei vere & proprie Deum esse negaverunt, iidem simul etiam Spiritui sancto veri nominis Deitatem subtraxerunt. Cum enim Matth. ult. spiritus sanctus in ordine trium personarum manifesce postponatur filio, non putaverunt tribui posse tertiae personae excellentiam naturae, quae de secunda negabatur; praesertim cum doctrinam quae alicui personae praeter patrem ascribit divinitatem, existimarent adversari fidei nostrae, qua unum solum Deum credimus & confitemur. Itaque omnes Ariani sicut de filii, ita & de spiritus sancti divinitate male senserunt, ut aperte testatur Aug. haeres. 49. quae est Arianorum. Fuere tamen contra, qui filium proprie Deum agnoscentes, in tertiam personam, id est, in spiritum sanctum offenderent, ut Macedoniani, de quibus August. haeres. 52. Macedoniam, inquit, de patre & filio recte sentiunt, quod unius sint ejusdemque substantiae vel essentiae, sed de spiritu sancto hoc nolunt credere, creaturam eum esse dicentes. Hos potius quidam Semiarianos vocant, quod in hac quaestione ex parte cum Arianis sint, ex parte nobiscum. At hodie nulli sunt pure Macedoniani, quia quicunque Spiritum sanctum negant Deo patri coessentialem esse, iidem negant etiam de filio, quod utrumque aeque existiment repugnare unitati essentiae divinae. Itaque nunc breviter & potissimum ex scriptura probandum erit Spiritum sanctum vere Deum esse, eundemque patri & filio consubstantialem. Sunt igitur haec praecipua scripturae testimonia.

Primum, Sap. 1. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, & continet, id est, conservat omnia. Hoc autem utrumque solius Dei est.

Secundum, Ibidem de spiritu Domini dicitur: Renum hominis testis est Deus & cordis illius scrutator est verus. In qua sententia non modo Deus idemque verus vocatur spiritus sanctus, sed etiam id ei tribuitur, quod alia multa scripturae loca testantur solius esse Dei, nempe scrutari renes & corda.

Tertium, Sap. 7. Spiritui divino inter alia tribuitur, quod sit omnem habens virtutem, hoc est omnipotens: Item quod sit omnia prospiciens, id est, omnium etiam futurorum habens notitiam. Haec autem citra controversiam proprietates sunt divinae.

Quartum, 2. Reg. 23. David spiritum Domini Deum vocat dicens: Spiritus Domini locutus est per me, dixit Deus Israel mihi.

Quintum, Ps. 32. Verbo Domini caeli firmati sunt & spirituoris ejus omnis virtus eorum. Et Job. 33. Spiritus Dei fecit me? Atqui creationis opus solius est Dei.

Sextum, Ps. 138. Quo ibo a spiritu tuo? Est ergo ubique spiritus Dei, ac proinde Deus.

Septimum, Isa. 48. verba Christi sunt: Dominus Deus misit me & spiritus ejus, & c. 51. Spiritus Domini superme, evangelizare pauperibus misit me: Atqui Christum mittere nemo ex authoritate potuit nisi Deus. Unde & Deo patri passim in scriptura novi testamenti tribuitur, quod misit filium suum in mundum. Est ergo Spiritus sanctus verus Deus patri aequalis.

Octavum, Prophetae cum annunciarent populo quae sibi revelata erant, dicebant: Haec dicit Dominus Deus. Idem autem Dominus Deus erat Spiritus sanctus, dicente Petro 2. epist. 1. Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Unde Zacharias in canticoLucae I. eum qui locutus est per hos prophetarum, id est, Spiritum sanctum, aperte vocat Dominum Deum Israel. Et quod Is. c. 6. dicit sibi dictum esse a Domino exercituum, qui titulus est solius veri Dei id ipsum Act. ult. Spiritui sancto attribuitur his verbis: Bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam dicens, &c.

Nonum, Matth. 12. & Marci 3. blasphemia in Spiritum sanctum tanquam in Deum prolata opponitur blasphemiae in filium hominis, qui ut talis non est Deus.

Decimum, Ibidem Dominus dicit: Si ego in spirita Dei ejicio daemonia, & Apostolus Hebr. 2. omnia miracula quae fiebant per Apostolos, vocat Spiritus sancti distributiones. At solius divinae potestatis est miracula facere.

Undecimum, 1. Cor. 6. Membra vestra, ait Apostolus, templum sunt Spiritus sancti. Templum autem proprie solius est Dei. Unde ibidem subditur: Glorificate & portate Deum in corpore vestro, id est, ipsum Spiritum sanctum, cujus templum sunt corpora vestra.

Duodecimum, 1. Cor. 12. Divisiones gratiarum, & operationum & quorumcunque donorum Dei tribuuntur authori spiritui sancto, qui ibidem & Dominus & Deus vocatur, operatur omnia in omnibus & dividens singulis prout vult. Quae omnia solius Dei sunt.

Decimumtertium, 2. Cor. 3. Cum conversus fuerit ad Dominum auferetur velamen, Dominus autem spiritus est. Ubi autem spiritus Dominiibi libertas. Quibus verbis significat Apostolus, spiritum esse Dominum illum ipsum, de quo dixerat, Cum conversus fuerit ad Dominum, ac nihilominus illum esse Domini spiritum. Est igitur idem ipse spiritus Dei simul & Deus, sicut secunda persona filius Dei est, simul & Deus.

Decimumquartum, Act. 5. dicit Petrus: Anania cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Deinde addit. Non es mentitus hominibus sed Deo. Igitur Spiritus sanctus est Deus.

Decimumquintum, 1. Joan. 5. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum & Spiritus sanctus. Et hi tres unum sunt. Qui locus omnium patrum testimonio probat tres in divinis personas esse ejusdem essentiae.

Decimum sextum, 1. Cor. 6. & alibi tribuitur Spiritui sancto justificatio & sanctificatio nostra, quod est solius divinae potestatis.

Postremum sit argumentum ex scripturis negativum. Cum enim scripturae utriusque testamenti frequentissimam Spiritus sancti mentionem faciant. nusquam tamen eum creaturam vocant, nusquam factum esse dicunt, nusquam appellant Dei ministrum, sed saepe Dominum vocant perinde ut patrem & filium. Unde & contra Macedonianos aliosque haereticos qui Spiritum sanctum dixerunt esse ministrum patris & filii; & proinde utroque minorem, in sympolo Constantinop. ex decreto concilii universalis positum est illud: Et in Spiritum sanctum Dominum. qui cum patre & filio simul adoratur & glorificatur. Unde etiam in sacrificio missae & in litaniis sicut ad patrem, ita ad Spiritum sanctum orantes dicimus Κύριε ἐλεῆσον, id est, Domine miserere. Nam ad secundam personam ideo dicitur Χείστε ἐλεησον ut duae naturae in illa persona conjunctae, quae Christi nomine significantur, ipsa oratione nobis ob oculos positae cogitationem ingerant beneficii redemptionis nostrae, quam operari non potuisset, nisi Deus & homo esset. His denique Patres accedunt, qui hoc argumentum divinitatis Spiritus sancti contra haereticos diligenter tractaverunt, ut Athanasius, Basilius, Gregorius Nyssenus, Dydimus, Ambrosius, Cyrillus, Alexandrinus, Rupertus Tuitiensis libris peculiariter editis de Spiritu sancto. Rursum Basilius lib. 3. & 5. contra Eunomium, Gregorius Nazianzenus oratione 5. de Theologia, Hilarius lib. 12. de Trinitate, Cyrillus Hierosol. catechesi 16. & 17. Chrysostomus variis homiliis de Spiritu sancto. Epiphanius haeresi 74. & Augustinus haeresi 52. quae est Macedonianorum. Et rursum Augustinus lib. 1. de Trinitate c. 6. & lib. 1. contra Maximinum in fine. Cyrillus Alexandrinus lib. 7. dialogorum de Trinitate & thesauri lib. 13. & 14. Fulgentius lib. 3. ad Trasimundum regem c. 35. & ad Donatum c. 8. agit de eadem re etiam ex professo S. Thomas libro 4. contra gentes a cap. 16. usque ad 27. Concilia vero quorum authoritate doctrina haec confirmata est, eadem fere sunt cum illis quae divinitatem astruunt filii Dei. Quanquam unanimis & perpetuus consensus totius Ecclesiae Catholicae a Spiritu sancto edoctae, debuit abunde sufficere ad fidem certissimam huic doctrinae faciendam, etiamsi nullae conciliorum definitiones accessissent.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5