Capitulum 6
Capitulum 6
Quaedam in contrarium objectiones diluuntur
NUnc ea quae contra divinitatem Spiritus sancti, I partim ex authoritate, partim ex ratione objici; solent argumenta dissolvamus.
Ac primo quidem ex scripturis olim objiciebant Ariani illud Amos 4. secundum versionem 70. Domitians in homines Christum suum. Ex quo loco Spiritum sanctum super Apostolos delapsum in die Pentecostes cum sonitu vehementi tanquam tonitruo ad nus est firmans tonitruum & creans spiritum & unnun¬
annunciandum hominibus Christum Domini, a Deo creatum esse ostendere volebant. Sed facilis est responsio, spiritum ibi, non aliud quam ventum significare, sicut alibi saepe in scriptura. Nam & Hieronymus, vertit creans ventum. Ita respondent ad hoc argumentum Basilius l. 3. contra Eunomium, & Athanasius ad Serapionem de Spiritu sancto. Nec aliter interpres Hieronymianus, Theodoretus, Arethas, Rupertus hunc locum intellexerunt; tametsi 70. multum hic discrepant ab Hebraica veritate, secundum quam nulla apparentia est prophetam hic loqui de Spiritu sancto
Secundum argumentum Rom. 8. Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Hoc autem de Spiritu sancto dictum esse non est dubium: Igitur Spiritus sanctus Deo minor est. Siquidem minor est qui orat eo qui oratur. Unde & Christus quia patrem orasse legitur, eo minor esse convincitur, secundum eam saltem naturam qua orat. Similis est locus Gal. 4. ubi Deus misisse legitur spiritum filii sui in corda nostra, clamantem Abba pater. Respondetur sensum hujus esse: Spiritus postulat pro nobis & desiderat, & clamat in nobis, id est postulare, desiderare & clamare nos facit: Quia enim Spiritui sancto appropriatur bonitas & omnis nostra sanctificatio, ad quam pertinent sancta desideria & preces ad Deum, hinc dicitur pro nobis & in nobis postulare & clamare, quia nimirum in nobis omnem pium affectum operatur. Sic Apostolus ipse quodammodo se exponit Rom. 8. de eodem spiritu dicens. In quo clamamus Abba pater. Hoc est ergo spiritum clamare in nobisquod est nos ipsos clamare in spiritu, sive per Spiritum sanctum. Unde Zach. 12. vocatur spiritus gratiae & precum.
At dices: Si Spiritus sanctus postulat pro nobis, qui postulare non facit, igitur & pater pro nobis postulat, quia & ille postulare non facit. Respondeo sicut pater non recte dicitur mitti, licet ea operatio ad quam persona aliqua divina mittitur, ut verbi gratia sanctificatio hominis, sit toti Trinitati communis, eo quod missio passi va simul importet ejus personae quae mitti dicitur, processionem a persona mittente; vel quod is qui mittitur effectum ad quem mittitur, a mittente accipiat a quo nimirum accipit & naturam, quemadmodum plenius explicabitur ad distinctionem 14. & 15. ita dicendum de postulatione, quae quamvis sign ficet effectum in hominibus, quem tota trinitas ope atur, non tamen tota trinitas postulare dicitur, sed ea tantum persona quae accipit ab alia ut faciat homines postulare. Nam postulare simul includit, ab alio accipere vel expectare.
Tertium, Eph. 4. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei: Tristitia autem in Deum non cadit. Item Col. 3. Spiritum nolite extinguere. Respondetur, haec figurate & improprie tribui Spiritui sancto, tanquam ei personae divinae, cui bonitas ut dictum est, appropriatur. Cui proinde omnis nostra sanctificatio & omnia gratiarum dona peculiariter tribuuntur. Hinc propter hominum ingratitudinem qui dona ejus sive in semetipsis, sive in aliis abjiciunt & contemnunt, dicitur contristari & exstingui. Item quia sancti in quibus est Spiritus sanctus contristantur.
Quartum, Spiritus sanctus mitti dicitur a patre & filio Joan. 15. ad Cal. 4. & alibi saepe. Minor est autem qui mittitur eo qui mittit. Sed hujus argumenti solutio patebit ex iis quae dicentur ad dist. 15. Non enim missio personae unius ab alia aliud importat; quam temporalem operationem personae procedentis ab alia, a qua habet hoc ipsum quod operatur.
Quintum, Joan. 1. Omnia per ipsum facta sunt, igitur & Spiritus sanctus factus est per verbum. Primum respondetur intelligi omnia ab ipso verbo naturaliter diversa; nam alioqui consequens erit ipsum etiam patrem, quia non est verbum, per verbum factum esse. Deinde semetipsum exponit Joan. quando subjungit: Et sine ipso factum est nihil quod factum est, id est, nihil eorum quae facta sunt sine verbo factum est, sed quicquid factum est a Deo, per verbum factum est.
Sextum, August. q. 109. inter quaestiones veteris & novi testamenti Spiritum sanctum dicit esse sacerdotem non summum, Christum autem esse sacerdotem summum. Respondeo illud opus non esse Au gust. ac ne quidem scriptoris Catholici.
Septimum, Si Spiritus sanctus esset Deus cum non sit genitus, erunt in divinis duo ingenita, pater & Spiritus sanctus. Respondeo spiritum sanctum neque genitum esse, neque ingenitum, id est, improcessibilem, ut latius explicabitur ad dist. 13.
Postremum, Spiritus sanctus non procedit per modum naturae, sed per modum voluntatis; ergo non procedit a Deo naturaliter, sed libere; quomodo procedunt a Deo omnes & solae creaturae. Respondetur utrumque modum processionis, tam per modum voluntatis, quam per modum naturae, naturalem esse: Non modo enim intellectus notitiam veri, verum etiam voluntas amorem boni producit in se naturaliter & necessario. Sicut enim intellectus naturaliter est ordinatus ad actum cognoscendi, ita voluntas naturaliter est ordinata ad actum amandi. Cur autem inde non sit consequens spiritum procedere per modum naturae, declarabitur infra ad dist. 13.
On this page