Capitulum 1
Capitulum 1
Spiritum sanctum ex filio procedere per scripturas ostenditur
DISPUTATIO praesentis distinctionis supponit. spiritum sanctum a patre procedere, quod ita ex scripturis clarum est, ut de eo tanquam de re dubitali nulla fuerit unquam mota quaestio, quae Ecclesiam turbaret; licet Eunomius id negaverit, cujus absurda opinio nec multis nota, nec post ipsum duravit. Diserte enim dictum cit a Christo Joan. 15. & 16. Paracletum spiritum veritatis a patre procedere. Ratio quoque idij sum manifeste convincit. Cum enim fit ordo quidam in divinis, necesse est inter tres personas unam essea qua reliquae duae procedant. Hoc enim ordinis ratio postulat, ut quaecunque multa sunt, ea vel sic se habeant, ut eorum aliud sit ab alio, vel ipsa plura ad unum principium a quo sint, revocentur. Cum ergo neque pater sit a Spiritu sancto, neque ambo ab aliquo tertio, sequitur necessario Spiritum sanctum esse ac procedere a patre tanquam principio. Potest hoc idem probari ea ratione, quia cum constet patrem non procedere a Spiritu sancto, nisi Spiritus sanctus procederet a patre, non distinguerentur ab invicem hae duae personae: Neque enim aliter distingui possunt, nisi per relationes oppositas, quae nullae sunt in divinis nisi ratione originis unius personae ab alia, ut infra pluribus declarabitur. Hoc igitur extra controversiam posito. Num etiam a secunda persona, id est, ex filio procedat Spiritus sanctus, in hodiernum usque diem Graeci cum Latinis, id est, cum Romana ecclesia contendunt. Quae dissensio cepisse videtur ante annos amplius 800. Graecis contra sententiam Romanae Ecciesiae docentibus Spiritum sanctum ex solo patre, non etiam ex filio procedere. Quod deinde majoribus animis nec sine specie pertinaciae defendere ceperunt circa annum Dom ini 860. Nicolao I. Pontifice Romano. Denique, tum hujus dogmatis, tum aliorum quorundam causa, super quibus pertinax erat Graecorum a Latinis dissidium, tandem aperto schismate Graeci sejunxerunt se ab Ecclesia Romana circa annum 10 50. Quod igitur attinet ad processionem Spiritus sancti ex filio, doctrinae ejus veritatem Latini contra Graecos non tantum Ecclesiastica traditione, quae vel sola sufficere debuit, verum cum pluribus etiam scripturae testimoniis demonstrarunt. Cujusmodi sunt primum ea quae Spiritum sanctum filii esse dicunt, ut Roman. 8. "Qui spiritum Christi non habet hic non est ejus." Et Galat. 4. Misit Deus spiritum filii sui in corla vestra clamantem Abba pater. Item Act. 16. Et non permisit eis spiritus Jesu, Quale etiam est illud psalm. 32. Verbo Domini caeli firmati sunt, & spirituoris ejus omnis virtus eorum. Nam filius in quantum verbum est os patris? Spiritus ergo oris ejus, est spiritus filii. Non potest autem dici spiritum esse filii, quia est opus ejus, vel quia possessio ejus, vel quia instrumentum ejus, quae omnia a Deo sunt aliena: Siquidem in hac disputatione Graeci nobiscum consentiunt spiritum sanctum esse Deum: Relinquitur ergo ut spiritus filii dicatur propter relationem originis, quam alter ab altero, id est, spiritus habet a filio, vocetur spiritus filii tanquam spiratus a filic. Quod vel inde probatur, quia simili prorsus locutione dicitur spiritus patris Matth. 10. & Rom. 8. nempe non ob aliud quam quia procedit & spiratur a patre. Atque hoc argumento ad probandum Spiritus sancti a filio processionem usus est Augustinus tractatu 99. super Joannem.
Neque ullius momenti est Graecorum responsio, qua volunt ideo dictum esse spiritum filii, quod sit in filio, id est, quia filio intimus est, utpote consubstantialis. Nam pari ratione vicissim dici posset filium esse spiritus sancti. Sicut enim propter unitatem substantiae spiritus est in filio: ita & filius est in spiritu sancto. Quomodo propter hanc eandem filii cum patre unitatem ait ipse filius: Ego in patre & pater in me est. Joan. 14. Atqui filium esse spiritus sancti, a scripturis & sensu patrum penitus est alienum. Imo velut absurdissimum nominatim id rejicit Augustinus lib. 15. de trinitate cap. 19. Dicitur ergo spiritus filii, non quia in eo est, sed quia ejus est tanquam spirantis. Hac enim relatione spiritus alicujus dicitur, quemadmodum ad superiorem distinctionem ostensum est, ex epistola 174. Augustini. Ad quam rem declarandam, simul & ad probationem praesentis doctrinae, cum primis facit quod legimus Joan. 20. Christum cum insufflasset in discipulos suos dixisse: Accipite Spiritum sanctum. Ubi prius quidem facto ipso significabat, sic procedere a se spiritum sanctum spirituali & ineffabili modo, secundum naturam divinam, sicut spiritus ille, de quo dicitur, insufflavit, procedebat ab ore ejus corporaliter secundum naturam humanam. Deinde & illis verbis: Accipite spiritum sanctum, significavit se datorem esse spiritus sancti. Quod esse non potest, si non ab ipso spiritus sanctus procedat. Tractant ad hunc modum scripturam illam Cyrillus scribens in Joannem 20. Augustinus lib. 10. de Gen. ad lit. c. 15. & Ambrosius in Luc. ult.
Tertius scripturae locus idemque aptior est Joan16. ubi Dominus de spiritu sancto verba faciens; Non loquetur, inquit, a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet & annunciabit vobis. Et hoc ipsum exponens addit: Omnia quaecunque habet pater mea sunt: Propterea dixi, quia de meo accipiet, & annunciabit vobis. Tale est autem & illud Joan. 17. Christi ad patrem: Omnia tua mea sunt. Plane significant haec verba spiritum sanctum accipere a filio sicut a patre officium clarificandi filium & ex consequenti naturam, cum in Deo non distinguantur actus, potentia, natura. Ideo autem accipere a filio, quia quaecunque sunt patris, etiam filii sunt. Quod tamen intelligi oportet, eo solo excepto, quod hic sit pater, ille filius; quemadmodum scribens in illum locum exponit Augustinus. Et iterum lib. 5. de trin. c. 14. Quare cum spirare non sit esse patrem. (Alioqui enim oporteret spiritum sanctum esse filium) sequitur illud esse filio commune. Sed & hujus loci tractationem vide apud eundem Cyrillum super Joan.
Quartum scripturae testimonium est, quo Spiritus sanctus mitti dicitur a filio, ut Joan. 15. Cum venerit, inquit, paracletus, quem ego mittam vobis a patre c. 16. Si autem abiero mittam eum ad vos, Et Luc. ult. Et ego mitto promissum patris mei in vos. Cum igitur oporteat eum qui mittitur, aliquid accipere a mittente, sive major sit is qui mittit, sive minor, sive aequalis (alioqui enim nulla erit ratio cur mitti dicatur) consequens est spiritum sanctum qui a filio mittitur, aliquid a filio accipere. Quidquid autem illud sit, quod accipere dicitur, diversum esse non potest ab ejus essentia, cum in divinis essentia, potestas, actio sint unum & idem.
Postremus locus est Joan. 14. Paracletus Spiritus Tanctus quem mittet pater in nomine meo, hoc est, ut Cyrillus exponit, per me & a me legatione ei commissa. Itaque juxta Cyrilli mentem idem significant haec duo, filium mittere spiritum sanctum a patre, & patrem mittere spiritum sanctum in nomine filii, id est, per filium. Significatur enim ab utroque mitti spiritum sanctum, sed ita ut filius hoc ipsum quod Spiritus sanctus, mittit, a patre accipiat.
On this page