Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Ejusdem probatio ex patribus et conciliis

§. 2. Ejusdem probatio ex patribus & conciliis.

DE sententia patrum Latinorum, sive ut geneDraliori nomine censentur Occidentalis ecclesiae etiam eorum qui tempora controversiae antecesserunt, nulla est vel probabilis dubitandicausa, quin omnes unanimiter senserint spiritum sanctum ex patre filioque procedere. Quandoquidem nemo legitur qui hoc negaverit, ac plerique etiam id ipsum expressis verbis asseveraverint, ut Hilarius lib. 2. de trinitate docens indubitanter confitendum spiritum sanctum esse de patre & filio authoribus. Ambrosius super Lucae ult. ubi ex insufflatione Christi in discipulos pro hac re sumit argumentum, & lib. 2. de spiritu sancto c. 12. ubi citat illud, Quia de meo accipiet. Hieronymus super Isa. 57. & in epistola ad Hedibiam q. 9. dicens propter naturae societatem simul a patre & filio mitti spiritum sanctum.

Ruffinus quoque in expositione symboli, spiritum sanctum de utroque procedentem vocat.

Prudentius item de hac re valde clare loquitur, ut in hymno post cibum: Regnat spiritus ille sempiternus, A Christo simul & parente missus, & in hymno ante somnum: Deus ex utroque missus, & in hymno ad cereum paschalem: Qui noster Dominus, qui tuus unicus, spirat de patrio corde paraclitum, & in hamart. O Dee Christe, Cujus ab ore Deus subsistit Spiritus unus. Augustin. in tract. 99. in Joan. ex professo quaestionem de hac re movet, & respondet ita credendum esse quod etiam de filio procedat spiritus sanctus, idemque prolixe probat. Eadem verba Augustini adducit Beda super illud Gal. 4. Misis Deus spiritum filii sui. Apud eundem Aug. alia loca sunt lib. 15. de trin. cap. 17. 26. & 27. lib. 10. de Gen. ad lit. c. 15. & l. 3. contra Maximinum c. 14.

Prosper lib. 1. de vita contempl. cap. 18. Spiritus, inquit, ex patre filioque procedit.

Leo epistola 93. ad Turpum c. 1. idem diserte affirmat. Item Fulgentius de fide ad Pet. c. 2. Salvianus in serm. de adventu spiritus sancti inter opera Cypriani. Boetius l. 1. de trin. c. 12. Hormisdas Papa in epistola ad Justum Imperatorem cap. 2. Gregorius Papa in symbolo a se composito quod habetur l. 2. vitae ejus c. 2. lib. 1. mor. c. 8. hom. 26. in evangelia & lib. 2. dial. c. ult. Beda praeter locum supra indicatum in epistolam. ad Gal. ex Augustino, idem etiam asserit l. 1. de elementis philosophiae, & in hom. dominicae infra octavam ascensionis Domini. Denique Anselmus lib. de spiritu sancto, & Rupertus in peculiari opere inscripto de processione spiritus sancti & quicunque alii authores Latini, vel circa tempus schismatis Graecorum, vel postea scripserunt.

Caeterum quia Graeci Latinorum authoritate premi nolunt (tametsi nullam justam contra eos qui dissidii tempus antecesserunt, exceptionem adferre possint, cum fuerint plerique jam allegati & sanctitate & eruditione in Ecclesia Dei illustres) monstrandum est etiam Orientalis Ecclesiae patres, id est, Graecos ipsos qui ante natam controversiam in Ecclesia floruerunt nihil diversum a Latinis sensisse.

Igitur praeter testimonia quae Magister adfert ex Athan. Didym. Chrysost. & Cyril. manifestissima doctrina est ejusdem Cyril. locis supra allegatis in Joan. & in thesauro. Qui cum Graecus fuerit, adeo tamen aperte docuit & diligenter inculcavit spiritus lancti ex filio processionem, ut errorem contrarium de industria oppugnasse videri possit; eo nimirum quod fortasse Nestorius contra quem stylum dirigit, de hoc etiam art. male senserit. Unde & Theodoretus qui in Nestorii partes aliquando propensus fuit, & Cyrillo adversatus hoc eodem errore imbutus fuisse deprehenditur ex refutationibus anathematismorum Cyrilli cap. 9. licet tunc error ille non serpserit latius, Theodoreto paulo post ecclesiae reconciliato; praesertim quod tale quid obiter tantum ab illo dictum fuerit.

Idem porro cum memoratis patribus senserunt & scripserunt tres Gregorii Nyssenus, Nazianzenus & Neocaesariensis, qui & Thaumaturgus, cujus formula fidei hanc doctrinam continens extat apud Gregorium Nyssenum in vita ejus, & in synodo S. Constantinopolitana. Item Basilius, Cyrillus, Epiphanius, Simeon Metaphrastes, Anastasius, Tharasius, Maximus & alii quorum testimonia protulerunt Latini cum Graecis super hac quaestione disputantes in Conc. Flor. ut late videre est in actis ejusdem Concilii. Eosdem fere scriptores commemorat Cardinalis Bessario in oratione habita pro unione cap. 6. & 7. Quanquam fatendum est non omnes aeque aperte de hac re locutos esse. Nam alii quidem diserte Spiritum sanctum ex filio procedere dixerunt. Alii vero procedere eum ex patre per filium. Quod tamen revera idem est cum priori. Si enim procedit per filium, est igitur aliquo modo a filio, & per consequens procedit ex filio. Cum enim procedendi verbum latissime pateat, & ad omne id quod originem ab alio accipit, extendatur; sufficit contra Graecos ostendisse Spiritum sanctum quomodocunque esse a filio; sic enim ostensum fuerit eum a filio procedere. Quomodo recte docetur omnem creaturam esse atque procedere a filio, quia est & facta est per filium, juxta illud: Omnia per ipsum facta sunt.

Jam ut ad concilia veniamus, primum locum illud merito habere debet, in quo decretum fuit, ut symbolo Constantinopolitano, in quo legebatur qui ex patre procedit, adderetur, filioque. Sed quod fuerit illud concilium nondum satis compertum habetur S. Thomas, Bonaventura & alii nonnulli putant fuisse concilium quoddam Romanum, sed quodnam & quo tempore habitum non meminerunt. Verum ex actis concilii Florent ini antiquitatem ejus intelligere licet; tibi Catholicus disputator contra Graecos profert vetustum exemplar septimae synodi in quo scriptum haberetur Spiritum sanctum ex patre filioque procedere. Quae synodus ante exortam hanc controversiam habita fuit. Est igitur hac synodo antiquior illa additio. Et sane referunt eam quidam ad tempora haeresis Nestorianae. Quin etiam sunt qui existiment Romanum concilium, in quo facta fuerit additio, illud ipsum esse quod celebratum fuit Damaso pontifice statim post primam synodum oecumenicam Constantinopolitanam, quae Macedonium damnavit, Dicunt enim propter quosdam haereticos qui Spiritum sanctum filium filii ac patris nepotem esse docebant, hanc additionem factam esse; ut plane intelligeretur Spiritum sanctum non esse genitum, sed sicut ex patre, ita etiam ex filio procedere, videlicet processione a generatione diversa. Verum cum in actis illius concilii nihil tale legatur, ac ne quidem ullus veterum scriptorum hujus rei meminerit, magis apparet additionem hanc factam fuisse posteriori tempore; nimirum circa tempora sextae synodi post annum Domini sexcentesimum; idque (ut refert disputator Catholicus in concilio Flor. sess. 7.) a Romano Pontifice in concilio quodam ingenti Latinorum patrum, alia tamen occasione congregato. Atque hoc esse Romanum concilium, cui Scholastici quidam doctores additionem istam ascribunt, tametsi nomen pontificis & annus habiti concilii nusquam reperiantur extare. Signum autem rei est quod ante illud tempus non invenitur symbolum Constantinopolitanum cum additione, invenitur autem non multo post, ut in Toletano 8. concilio, quod habitum est circa annum 560. ac deinde centum annis posterius in 7. synodo universali.

Sit igitur secundo loco haec eadem septima synodus, in qua maximo numero fuere Graeci patres. Cujus actione 7. symbolum recitatum est cum hac additione, filioque. Quod ita gestum esse Graecis licet hoc negantibus, probaverunt Latini in synodo Florentina sess. 5. & 7.

Tertium est Lateranense concilium sub Innoc. III. in quo Graecis post longum schisma resipiscentibus & consentientibus veritas aperte definita est, cap. 1. De Graecorum autem consensu patet ex cap. 4.

Quartum est Lugdunense sub Gregorio X. Quod & ipsum sicut duo superiora concilia, generale fuit. In quo Graecis rursum consentientibus eadem repetita est definitio, symbolumque cum additione in plena concilii congregatione decantatum ter Graece terque Latine. Quae definitio habetur initio lib. 6. decretalium.

Quintum ac postremum fuit universale concilium Florentinum hujus potissimum controversiae causa congregatum. In quo post longam inter Graecos & Latinos concertationem, tandem Graecis iterum in sententiam Latinorum perductis, eadem veritas constabilita est & unio ecclesiarum Occidentalis & Orientalis laeto exitu procurata. Sed cum Graeci paulo post ad vomitum rediissent, 14. post initam concordiam anno, ipsis feriis pentecostalibus, id est, Spiritui sancto sacris, urbs regia Constant inopolis simul cum universo Graecorum imperio venit in potestatem Turcarum, non sine manifesto divinae ultionis indicio, propter pertinaciam erroris de Spiritu sancto, cum detestabili schismate conjuncti. His addi possunt concilia particularia, ut Toletanum I. c. 21. Tertium, Quartum, Octavum & Undecimum singula c. 1. Quae omnia ante natam controversiam celebrata spiritum sanctum ex filio procedere confitentur. Item concilium quoddam habitum apud Barum circa annum 1090. in quo Graecos qui illuc una convenerant sui erroris convincit. B. Anselmus, ut refertur lib. 2. vitae ejus. Cujus etiam meminit ipse Anselmus lib. de processione Spiritus sanctic. 4.

Porro praeter concilia jam memorata, sciendum est exstare epistolam quandam Cyrilli scriptam ad Nestorium ex Concilio Alexandrino: In qua epistola leguntur haec verba: Spiritus appellatus est veritatis, & veritas Christus est. Unde, & ab isto similiter sicut ex patre procedit. Approbarunt autem hanc epistolam post synodum Alex. in qua scripta est primo concilium Ephesinum tom. 1. c. 14. ubi etiam tota inserta est. Deinde 4. Synodus act. 5. & 5. Synodus act. ultima, & sexta Synodus actione 17. & 7. Syncdus act. 7. Ex quibus aperte colligitur has quoque Synodos oecumenicas, quarum quatuor ante dissidium celebratae fuerunt, sententiam ecclesiae Romanae de processione Spiritus sancti ex filio in illa epistola clare expressam pariter suis calculis approbasse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2