Capitulum 3
Capitulum 3
Eadem doctrina rationibus confirmata
TRibus potissimum rationibus utuntur TheoloI gi quibus doceant Spiritum sanctum a filio procedere. Quarum prima ac praecipua haec est: personas divinas singulas a singulis distingui certum est, idque non per aliquid absolutum & essentiale ( quicquid enim tale est omnibus commune est, uti communis est ipsa essentia (sed per id quod est ad aliquid, id est, per relationes oppositas easque reales, eo quod personas ipsas realiter distingui oporteat. Caeterum hujusmodi relationes in divinis nullae sunt, nisi ratione originis, qua persona una ex alia procedit. Ergo sicut a patre filius distinguitur tanquam genitus a gignente, & rursum a patre Spiritus sanctus ut spiratus a spirante; ita necesse est Spiritum sanctum distingui a filio ratione originis ac processionis alterius ex altero: Atqui filium ex Spiritu sancto procedere, nemo vel Graecorum unquam dixit: Reliquum ergo est, ut dicatur Spiritus sanctus procedere ex filio. Nec est quod Graecus respondeat ad Personarum distinctionem sufficere relationes plures ac reales, licet non oppositas; ideóque adhuc salvam manere distinctionem inter filium & Spiritum sanctum, per filiationem quae in illo est, & spirationem passivam quae in isto tanquam distinctas relationes; Hoc inquam, dici non potest, eo quod constet in Patre duas esse relationes, paternitatem & spirationem activam, quae tamen in illo duas Personas non constituunt: Sic enim quatuor in divinis essent personae. Quare ad Personarum distinctionem, omnino necessaria est relationum oppositio. Quod ipsum etiam veteres tam Graeci quam Latini docuerunt, ut Graegorius Nazianzenus oratione 5. de Theologia, Nyssenus in fine libri ad Ablabium, Augustinus lib. 7. de trin. c. ult. & l. 15. c. 14. & Boetius, l. 1. de trin. c. 12. Quos secuti sunt Anselmus de processione spiritus sancti c. 2. & Richardus Victorinus de trin. l. 2.
Secunda ratio. Quaecunque naturaliter ab eodem aliquo procedunt, ea certo solent ordine procedere, licet id forte necessarium non sit, in his quae a voluntate procedunt: Cum ergo filius & spiritus sanctus, a Patre procedant, non libera, sed naturali actione, necesse est inter eos ordinem aliquem reperiri: Qui sane alius esse non potest quam ordo originis, sicut ostensum est ad distinctionem 9. Quare consequens est alterum ab altero procedere. Antecedens facile potest exemplis declarari, velut mentis a qua cognitio & per cognitionem amor procedit; Solis a quo splendor, & per hunc calorem egreditur; & similium rerum. Quod si ergo non procedit spiritus sanctus a filio, non erit ordo inter filium & spiritum sanctum; ac proinde erit quidem Pater in divinis prima persona, quia a Patre procedunt reliquae duae. Cur autem filius potius quam spiritus sanctus secunda persona dicatur, nulla erit ratio. Itaque non erit potius dicendum: Pater Filius & Spiritus sanctus, quam Pater spiritus sanctus & filius, quod sane perabsurdum est
On this page