Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Respondetur ad argumenta Graecorum

§. 4. Respondetur ad argumenta Graecorum.

GRaecos in quaestione de spiritus sancti ex filio processione, non verbis modo, quod Magister putare videtur, sed sensu plane discrepare a Latinis satis probat tot saeculorum schisma, quo ab Ecclesia Romana propter hunc maxime articulum divulsi fuerunt. Evidentius autem probant scripta eorum & disputationes acerrimae atque operosissimae cum Latinis habitae. Quamvis enim faterentur spiritum sanctum esse filii, qui hoc scriptura diserte testatur, negaverunt tamen eum vel esse, vel procedere, vel originem habere quocunque modo ex filio. Quod haud dubie Catholico sensui contrarium est. Utuntur autem his argumentis.

Primo, quia nulla scriptura dicit spiritum sanctum a filio procedere, sed sicubi processionis ejus meminit ut Joannis 15. Patrem solum nominat. Verum ad hoc facilis est responsio, tum quia non omnia fidei mysteria sacris litteris sunt comprehensa. Sunt enim quaedam traditiones non scriptae parem vim authoritatis, cum iis quae scriptae sunt, habentes, ut prae¬ clare scripsit ille Graecorum Theologorum doctissimus Basilius lib. de spiritu sancto cap. 27. Deinde quia falsum est hoc de quo agitur, sacris litteris non contineri; quemadmodum patet ex scripturis supra in testimonium adductis, nisi forte dicant ideo non haberi in scripturis, quia ibi non habentur expresse haec verba, spiritum sanctum procedere ex filio. At hoc modo nec ibi legitur Deum esse trinum in personis, nec legitur filium & spiritum sanctum esse patri ὁμοούσιους, id est, consubstantiales. Quae tamen Graeci nobiscum certissime credunt. Denique quia hoc ipsum quod a patre procedere dicitur spiritus sanctus, convincit eundem procedere a filio. Non enim procedit a patre ut pater est; sic enim esset filius ejus, quia pater ut pater non refertur nisi ad filium: Procedit ergo a patre secundum quod indistinctus est pater a filio; & proinde procedit etiam a filio, juxta illud quod filius ipse de spiritus sancti processione loquens dicit Joan. 16. Omnia quae habet pater mea sunt. Porro mirum videri non debet, quod Christus Joan. 15. suo nomine tacito solum patrem nominaverit, dicens: Qui a patre procedit. Solet enim filius omnia sua patri accepta referre, a quo habet etiam hoc ipsum quod est; ut docet Augustinus lib. 15. de trinit. c. 27. & tract. 99. in Joan. de hac ipsa quaestione prolixe disserens & difficultatem jam propositam solvens. Qui & lib. 3. contra Maximinum cap. 14. dicit ideo nominari solum patrem, non ut filius excludatur, sed quia pater est principalis author spiritus sancti, a quo nimirum filius habet ut spiret sicut & caetera omnia. Unde alibi filius ait: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misitme patris. Item, Pater in me manens, ipse facit opera. Et alio loco: Sermo quem audistis, non est meus, sed ejus qui misit me patris. Quoniam enim essentiam filius accepit a patre, nihil reliquum est quod non a patre haberet. Quod proinde totum ut filium decebat, ad patrem authorem retulit. Quanquam in eadem sententia, qua spiritum sanctum ex patre procedentem dixit, non omnino seipsum tacuit. Hoc enim jam dixerat. Quem ego mittam vobis a patre. Quin vero etiamsi dixisset Spiritum sanctum a solo patre procedere, non continuo intelligendus esset seipsum exclusisse. Nam & Matth. 1I. dixit: Nemo novit filium nisi pater. Quod tale est ac si dixisset, Solus pater novit filium; ubi tamen a filii cognitione, neque Spiritus sanctus, neque filius ipse excluditur, ut infra declarabitur ad distinctionem 21.

Secundum argumentum petunt ex symbolo Constantinopolitano, quod cum studiose a patribus pro explicatione fidei conditum fuerit, solus tamen pater ibi nominatus est his verbis: Qui a patre procedit. Unde consequens esse volunt patrum illius concilii sententiam fuisse, Spiritum sanctum a solo patre non autem a filio procedere. Repondeo, cur patres illi symbolo non addiderint, ex Filio, sed satis habuerint dicere qui ex patre procedit, rationem hanc esse, quia illo tempore non vocabatur in quaestionem an Spiritus sanctus ex filio procederet. Hoc enim etiam haeretici Spiritus sancti divinitatem oppugnantes, verum esse fatebantur, ut patet ex Basilio lib. 2. contra Eunomium. Sed utrum ex patre procederet, in dubium vocabat Eunomius; imo simpliciter negabat, dicens Spiritum sanctum a patre omnino alienum esse tanquam solius filii creaturam. Hoc ergo, de quo solo nunc quaestio vertebatur, in symbolo posuisse, satis pro tempore visum est illius concilii patribus.

Tertium. In passione S. Andreae apostoli scripta per presbyteros & diaconos Eccles. Achaiae dicitur sub initium: Pax omnibus qui credunt patrem & filium & spiritum sanctum procedentem ex patre in filio permanentem, ut ostendatur vivis spiritus esse in patre & filio: Atquinihil procedit ab eo in quo permanet & quiescit. Ergo Spiritus sanctus non procedit a filio. Ad quod responderi potest cum S. Thoma, per hoc quod dicitur Spiritus sanctus permanere in filio, non excludit quin ab eo procedat; quia & filius in patre manere dicitur Joan. 6. 14. & 15. qui tamen a patre procedit. Quin & Spiritum sanctum in patre permanere non est negandum, licet a patre procedat. Non enim ita procedit a patre & filio, ut ab illis recedat. Unde additum est ut ostendatur unus spiritus esse in patre & filio. Recte etiam intelligitur hoc dictum de filio secundum humanam naturam, propter id quod scriptum est Joan. 1. & Marci 1. Spiritum sanctum corporali specie descendisse & mansisse super eum, & Isa. 11. Requiescet super eum spiritus Domini. Verumtamen sciendum in aliquibus exemplaribus manuscriptis & nonnullis impressis, non haberi ea verba, a patre procedentem & in filio permanentem, ut suspicio sit non improbabilis haec a Graecis posterioribus addita esse

Quartum, In concilio Ephesino publice lectum est symbolum Nestorianum, una cum libro Theodoreti scripto contra anathematismos Cyrilli. In utroque autem negatur Spiritum sanctum procedere a filio: Cum ergo illius concilii patres, non legantur hujusmodi doctrinae contradixisse, videntur eam approbasse. Primo respondeo non constare quod patres non contradixerint. Neque enim omnia quae in conciliis gesta sunt, scripta habentur. Deinde lectam quoque ibidem fuisse epistolam Cyrilli cum anathematismis ad Nostorium, in qua bis legitur Spiritum sanctum a filio habere suum esse. Cui adco patres non contradixerunt, ut etiam magno consensu non epistolam modo, sed totam Cyrilli contra Nestorianos doctrinam probaverint, damnatis iis quae contra illum Theodoretus scripserat. Quod & fecerunt aliquot synodi sequentes.

Quintum, Dionys. cap. 2. de divinis nominibus solum patrem dicit esse fontem deitatis. Ergo solus pater est a quo deitatem accipit ut filius, ita Spiritus sanctus. Respondetur patrem solum recte dici fontem deitatis, quia instar fontis qui praebet aquam non aliunde acceptam, pater divinam naturam aliis personis communicat, quam non ab alia accepit. Nam alioqui si in fonte tantum consideres hoc quod est: aquam de se emittere, sive eam aliunde habeat, sive non, isto modo filius quoque fons deitatis dici potest; quomodo dixit Epiphanius haer. 69. filium fontem de fonte, sicut Deum de Deo.

Sextum, Basilius epist. 43. propriam notionem Spiritus sancti esse dicit, quod per filium & cum filio cognoscatur, & ex patre subsistentiam habeat. Quae distincta locutio exigere videtur Spiritum sanctum ita ex patre subsistentiam habere, ut non ex filio. Respondetur Spiritum sanctum ex sententia Basilii cognosci per filium tanquam spiratorem; quomodo filius cognoscitur per patrem tanquam patrem seu genitorem, ac proinde prioribus verbis significari quod spiritus a filio procedat. Nec repugnant verba posteriora, ut quae non aliud significent quam Spiritum sanctum subsistere ex patre solo tanquam authore principali, ut loquitur Augustinus lib. 3. contra Maxim. cap. 14

Septimum, Greg. Nazianzenus in oratione ad Episcopos Aegypti: Omnia, inquit, quae habet pater, habet etiam filius, excepta causalitate. Ergo filio pater non communicat esse causam Spiritus sancti. Respondetur a Gregorio, intelligi causalitatem eam quam pater habet ad filium, id est, generationem activam. Tantum enim comparat patrem & filium inter se. Vel certe causalitatem intelligit, qua quid est principium primum, id est, principium sine principio. Neque enim omnem causalitatem removit a filio, quem constat omnis creaturae causam esse una cum patre & Spiritu sancto.

Octavum, Joannes Damascenus lib. 1. de fide Orth. cap. 11. Spiritum sanctum, inquit, & ex patre & spiritum patris nominamus. Ex filio autem spiritum sanctum non dicimus, sed spiritum filii nominamus. Respondet S. Thomas in disputatis de potentia q. 10. art. 4. non esse standum sententiae Damasceni, quia secutus fuerit errorem Graecorum haustum a Theodoreto. Idem respondet in summa 1. q. 36. art. 2. ad 3. addens tamen & aliam quorundam responsionem, quod Damascenus, sicut non confitetur Spiritum sanctum esse a filio, ita etiam non negat ex vi illorum verborum. Videtur enim Damascenus non tam rem ipsam negare, quam modum loquendi subterfugere, videlicet propter haeresim Macedonii & Eunomii qui ex filio tanquam prima & sola causa processisse Spiritum sanctum dicebant, a patre eum alienantes. Nam suam alioqui de reipsa sententiam satis ibidem insinuat Damascenus, cum dicit Spiritum sanctum per filium nobis traditum esse juxta illud Joan. 20. insufflavit in eos dicens: Accipite Spiritum sanctum, cumque subjungit comparationem de sele, radio & splendore qui per radium nobis tribuitur. Magis autem indicat hoc ipsum cap. 18. dicens imagnem patris esse filium, & filii Spiritum sanctum, atque hunc per filium patri esse conjunctum.

Nonum, Theophilactus super illud Joan. 3. Qui desursum est, super omnes est. Latini, inquit, male haec exponentes, & minus recte intelligentes dicunt, quod spiritus etiam ex filio procedat. Sed respondetur Theophylactum vixisse nata jam controversia de processione de Spiritus sancti ex filio inter Graecos & Latinos; ideoque ejus & aliorum Ciaecorum, qui eodem tempore vixerunt, authoritatem hac in parte, merito a Latinis reprobari. Quamvis enim quidam eorum docti fuerint ac celebres, communi tamen illo suae gentis errore tenebantur impliciti. Verum quia non statim facta fuit ob hanc causam aperta divisio Graecorum ab Ecclesia Romana, neque determinata quaestio per concilium generale, fit ut ab haeresi pariter & schismate videantur excusandi; quomodo excusari non possunt, qui postmodum secuti, in errore perstiterunt, inter quos Nicephorus Callistus, ut videre est in praefatione historiae hujus Ecclesiasticae, & alii permulti usque in hodiernum diem

Decimum argumentum, quo impugnatur prima ratio superius adducta, tale est. In divinis realiter distinguuntur paternitas & spiratio passiva, nec tamen sunt relationes oppositae; non ergo solae relationes oppositae in Deo distinguuntur realiter; idemque judicium de filiatione & spiratione passiva, & proinde per has relationes sufficienter inter se distinguentur filius & Spiritus sanctus, ut non sit necesse distinctionem eorum realem petere ab oppositis relationibus, quae consequuntur originationem unius ab altero. Ad hoc varie a diversis respondetur; Sed optima responsio videtur, si dicemus quod etsi paternitas spirationi passivae non opponatur, distinguitur tamen ab ea ratione alicujus oppositae relationis. Non tantum enim distinguuntur realiter in divinis ipsae relationes oppositae, sed propter eas etiam ipsa supposita relativa, quae sunt personae subsistentes; & ita consequenter distinguuntur etiam proprietates earundem personarum constitutivae. Quoniam ergo relationes oppositae sunt spiratio activa & passiva, quae proinde realiter distinguuntur, consequens inde est non modo supposita relativa, nempe personarum spirantem & spiratam realiter distingui, verum etiam proprietates utriusque personae constitutivas: Atqui spirantem personam constituit paternitas, quare paternitatem necesse est consequenter a spiratione passiva distinctam esse realiter. Ratio tamen distinctionis semper petenda est ab oppositione relativa, qua sublata tol¬ letur etiam distinctio. Quocirca si non esset inter filium & spiritum sanctum oppositio relativa, nimirum per hoc quod alter ab altero procedit, nec personae, nec earum proprietates, quae sunt filiatio & spiratio passiva, distinguerentur.

Undecimum, contra eandem rationem. Spiritus sanctus a filio sufficienter distinguitur, per hoc quod alter gignitur, alter spiratur, qui sunt duo modi productionis incompossibiles. Quod & probatur testimonio Anselmi qui cap. I. de processione spiritus sancti dicit filium & spiritum sanctum per hoc esse alios ab invicem, quia diverso modo habent esse a patre; scilicet alter nascendo, alter procedendo. Nam, inquit, si per aliud non essent plures, per hoc solum essent diversi: ergo ad inveniendam horum distinctionem, non est necesse confugere ad relationes oppositas. Respondetur cum eodem Anselmo ibid. & cum S. Thoma in summa ubi supra, duos illos productionis modos, non esse distinctos realiter, nisi propter relationes oppositas, a quibus neccssario petenda est omnis distinctio realis in divinis, ut jam dictum est, quia teste eodem Anselmo: in Deo omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio.

Duodecimum, quod est Theophil. Spiritus sanctus unus est, ergo ab uno principio una spiratione procedit. Respondetur hoc verum esse, nec tamen ulterius consequi, quod non procedat a patre & filio; quia pater & filius unum sunt principium spiritus sancti, eumque una spiratione producunt, ut proxima distinctione docebitur. Similiter omnes tres personae unum sunt principium totius creaturae, neque ex eo quia pater est creaturae principium, recte collegeris idem principium non esse filium & spiritum sanctum.

Decimumtertium: Spiritus sanctus sufficienter & perfectissime procedit a patre: Frustra ergo ad ejus productionem adjungitur patri filius. Respondetur. adjungi filium non propter insufficientiam patris, sed quia filius habet omnia quae pater. Unde nec frustra producuntur creaturae tribus personis, fit enim hoc propter communem omnibus tribus essentiam atque potentiam.

Decimumquartum: Esse principium spiritus sancti, filio competit aut ratione personae, aut naturae. Sed neutrum dici potest; Non naturae, quia sic etiam competeret spiritui sancto, quippe cum natura tribus sit communis: At neque ratione personae, quia sic ei soli competeret. Respondendum neutro modo competere hoc filio, sicut nec patri. Nam pater, ut pater tantum est principium filii; filius autem ut filius non est principium alicujus, sed principiatum respectu patris. Competit autem utrique esse principium spiritus sancti ratione actus cujusdam notionalis, qui est activa spiratio. Qui quidem actus duobus est communis, ideóque personam non constituit, uti plenius explicandum ad distinctionem 26.

Postrema Graecorum objectio, quae non tam contra doctrinam Latinorum est, quam contra additionem symbolo factam a Latinis. Nam ut parte Graecorum sibi objicit Magister, in principalibus conciliis ac nominatim in Ephesino, ita symbola eorum subjunctis anathematibus sancita sunt, ut nemini de trinitatis fide aliud docere, vel aliter praedicare, quam ibi continetur, liceat. In quibus quidem symbolis cum tantum dictum sit spiritum sanctum procedere a filio, quicunque symbolo addunt eum procedere a filio, anathema videntur incurrere. Huic objectioni primum respondeamus, Ecclesiam sine dubio potestatem habere aliquid addandi symbolis a se compositis; nec si id faciat ulli anathemati fieri obnoxiam. Deinde justa ratione motos fuisse Latinos, ut additionem illam, filioque, ad symbolum facerent. Mota enim controversia exigebat, ut doctrina Catholica explicaretur. Quod quidem unius voculae ad symbolum adjectione commodissime factum est. Neque vero hinc sequitur Latinos aliud quam in symbolo continetur, docuisse, secundum mentem concilii id sub anathemate prohibentis. Non enim aliter intelligi debet anathema concilii, quam Apostoli Gal. 1. dicentis: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Nam ut Augustinus eandem doctrinam exponens tract. 98. in Joan. ait: Qui supplet, quod minus erat, addit, non quod inerat tollit. Aliud ergo non quomodocunque diversum, sed pugnans & contrarium intelligitur. Probatur autem hoc etiam ipsorum conciliorum exemplo. Constat enim posteriora concilia fere semper aliquid decretis priorum addidisse, nec non symbola edidisse, qua plus aliquid quam priora continerent. Pauciora enim continet symbolum Apostolicum, quam Nicaenum, & hoc rursum quam Constantinopolitanum, & ita deinceps, dum propter haereses emergentes aut controversias subortas doctrina Catholica in scripturis & Apostolica traditione comprehensa magis ac magis aperitur. Hanc responsionem late prosequuntur patres concilii Florentini in disputatione cum Graecis.

Respondent alii non esse factam a Latinis additionem; sed explicationem quia illud, Filioque, includitur in eo quod dicitur, a patre, cum dicat filius, Quaecunque habet pater mea sunt. Sed & hanc responsionem legere est in actis ejusdem concilii. Sensus autem hujus responsionis est, verbo quidem factam esse additionem, reipsa autem explicationem; eo quod pars addita in priori latenter contineretur. Unde concilium Flo. Graecis consentientibus ita concludit: definitum explicationem illorum verborum, filioque, veritatis declarandae gratia, & immmente tunc necessitate licite & rationabiliter symbolo fuisse appositam.

Verum adhuc insistet aliquis & dicet, nemini licere ac ne toti quidem Ecclesiae, addere aliquid ad symbolum apostolicum, uti nec ad scripturam sacram; imo nec ad scripta patrum & conciliorum decreta. Falsarius enim haberetur qui id faceret, si illa cum additione ederet aut recitaret pro scriptura sacra aut concilii decreto, aut libro alicujus patris. Hoc autem videntur Latini fecisse, dum totum illud symbolum additione auctum recitant ut symbolum Constantinopolitanum. Quo nomine passim a doctis appellatur. Respondetur Ecclesiam simpliciter illud recitare seu cantare tanquam symbolum fidei, non autem sub nomine certi concilii a quo editum fuerit. Libenter enim agnoscit & profitetur partem illam, filioque, ad symbolum ut in concilio Constantinopolitano editum est, non pertinere, & proinde symbolum ea parte non esse illius concilii. Idque facto ipso declaravit Leo III. quando ut refert Magister symbolum illud sine dicta additione jussit inscribi tabulae argenteae & post altare B. Petri ad perpetuam memoriam repositum custodiri. Non enim hoc ideo fecit, ut additionem damnaret, uti calumniantur adversarii, sed ut ipsius Constantinopolitani symboli, quale a concilio editum est, extaret memoria. Dicimus tamen idem ipsum cum additione esse symbolum Ecclesiae, quae non prohibetur alicujus concilii symbolo aliquid addere, atque illud non ut illius concilii symbolum, sed tanquam suum recitare. Quomodo licet etiam verbis scripturae pium aliquid adjungere, aut intermiscere, ut in laudibus divinis saepe facit Ecclesia, velut dum singulis psalmis subjungit, Gloria Patri, &c. dum lectionibus ex scriptura sumptis addit: Tu autem Domine&c. & alia hujusmodi. Nam & Graeci orationi dominicae (quae profecto symbolo quovis venerabilior est) annectunt haec verba: quia tuum est regnum & potestas & gloria in secula, Amen. Quae omnia satis ostendunt in hujusmodi additionibus nullum esse crimon salsitatis, nec omnino quicquam dignum reprehensione, & proinde Ecclesiam Romanam non modo citra periculum anathematis, verum licite & sancte, quando justa ratio sic exposcebat, additionem ad symbolum facere potuisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4